The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RAIPURENSIS
(IAGDALPURENSIS)
*

DETRACTO TERRITORIO COGNOMINE BASTAR A PRAEFECTURA APOSTOLICA RAIPURENSI, APOSTOLICUS EXARCHATUS «IAGDALPURENSIS» CONDITUR RITUS MALABARENSIS.

 

Indorum gentes historia, ante, religiose illustres inter Orientales, easdemque christianae fidei antiquitate claras, singulari semper benevolentia haec Romana Sedes complexa est; si quidem spes in ea residet fore ut multi ex eodem populo, sanctae religionis nostrae flexi veritate, pulchritudine, studio, et Christi saepta ingrediantur, et Ecclesiam sanctam atque catholicam laetissime augeant. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, re, qua oporteret consideratione reputata, iisque auditis quos negotium posceret, ac potissimum Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, bene fieri censuerit, si territorio civilis districtus nomine Bastar, ut dicunt, a Praefectura apostolica Raipurensi detracto, Exarchatus apostolicus conderetur ritus malabarensis, Nos haec omnia probantes, eo territorio, cuius mentionem fecimus, apostolicum Exarchatum Iagdalpurensem, constituimus, eiusque sedem in urbe Jagdalpur collocamus; quem praeterea Sodalibus Congregationis Carmelitarum Mariae Immaculatae concredimus, id hortantes ut ut nulli labori parcant Christi religioni proferendae. Novus Exarchatus ad normas iuris regatur, praesertim iuxta canones 266-387, per Litteras apostolicus Cleri sanctitati promulgatos die altero mensis iunii, anno MDCCCCLVII, sitque metropolitanae Sedi Bhopalensi suffraganeus.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 MAXIMILIANUS Card. DE FÜRSTENBERG
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
 Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 418-419

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top