The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MEERUTENSIS*

 NONNULLIS TERRITORIIS DETRACTIS A DIOECESI MEERUTENSI,
EFFICITUR NOVUS EXARCHATUS APOSTOLICUS RITUS MALABARENSIS
NOMINE «BIJNORENSIS».

 

In beatorum apostolorum similitudinem, maxime Petri, in cuius locum successimus, qui divino munere atque instinctu, nullam quietis partem admittentes, Ecclesiam aedificaverunt, et Nos curae, sollicitudines, studia omnium Ecclesiarum premunt, caritas urget; adeo ut, cum spes animum subeat aliquid in bonum fidelium verti posse aut effici, in eam causam tota industria incumbamus. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, praeeunte venerabili Fratre Episcopo Meerutensi, iam in eam sententiam venerit, ut detractis nonnullis territoriis a dioecesi ipsa Meerutensi novus Exarchates apostolicus in ea regione conderetur; cumque sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione rem probaverit, Nos reputantes id posse haud mediocriter conferre ad sanctam Christi religionem propagandam in nobilissima Indorum terra, haec, quae sequuntur, decernimus ac iubemus. Civiles districtus, quos dicunt, quinque, id est: Bijnor, exclusa parte quae Dhampar appellatur, Garwal, Tehri, Chamoli, Uttarkasi, a diocesi Meerutensi separamus, eosque in formam apostolici Exarchatus ritus malabarensis redigimus, cuius Sedes orbs Bijnor erit, cuique nomen Bijnorensis. Quem sane Exarchus, cui dabitur administrandus, ad normas reget, quae canonibus 266-387 Litterarum apostolicarum Cleri sanctitati comprehenduntur, ut sunt die altero mensis iunii, anno MDCCCCLVII promulgatae. Talem Exarchatum praeterea Sodalibus Congregationis Carmelitarum Mariae Immaculatae credimus, certa spe fore ut qui alibi summa diligentia adlaboraverunt Christi fidei proferendae, hoc etiam menus quam sollerter faciant. Ultimum, Sedi metropolitanae Agrensi eum suffraganeum facimus, cui Exarchus ad normam iuris subicietur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo hums Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mann exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

MAXIMILIANUS Card. DE FÜRSTENBERG
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
 Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 416-417

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top