PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TABORAËNSIS ET ALIARUM
(SINGIDAËNSIS)*
DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A TABORAËNSI ALIISQUE
DIOECESIBUS, NOVA CONDITUR DIOECESIS SINGIDAËNSIS APPELLANDA.
In primaeva Ecclesiae sanctae historia, quae Actibus apostolorum continetur,
leguntur sancti illi Christi asseclae, maximae Paulus, ibi quam saepe
constituisse Ecclesias, ubi verbum Dei, iuvante gratia atque inspirante Spiritu
Sancto, disseminavissent; quorum sane morem et institutum semper Romani
Pontifices secuti sunt, id persuasum habentes fructus colligi posse laetiores,
si cum praedicatione Evangelii bona etiam, per dioecesium constitutionem, rerum
dispositio coniungeretur. Quam ob rem, cum Patres Cardinales Sacrae
Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post rem
mature consideratam sententiamque auditam tum venerabilis Fratris Francisci
Brambilla, Archiepiscopi titulo Viminaciensis eiusdemque in Tanzania Pro Nuntii
Apostolici, tum Ordinariorum quorum interesset, tum etiam coetus Episcoporum
nationis Tanzaniae, in eam opinionem discesserint ut nova Ecclesia ibi loci
conderetur, Nos rem probantes, sequentia decernimus. Ab Ecclesiis Taboraënsi, item Mbuluensi, Dodomaënsi, et Mbeyaënsi
totam regionem distrahimus quae populari lingua Singida cognominatur, quaeque
comprehendit civiles districtus de Iramba, Singida ac Manyoni, et praeterea eam
partem districtus Taboraënsis, quae vergit ad meridiem atque ad orientem;
quibus terris novam dioecesim condimus, ab urbe regionis principe Singidaënsem
appellandam, atque archidioecesi Taboraënsi subiciendam tamquam suffraganeam.
Episcopus autem in urbe Singida cathedram suam collocabit docendae veritatis, in
templo nempe civitatis praecipuo; idem, quoad Canonici constituantur, ad normam
iuris, consultores dioecesanos eliget, qui consilio et opera iuvent. Ceterum,
quae per has Litteras mandavimus venerabilis Frater Franciscus Brambilla ad
exitum deducet, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarari
faciet, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito
mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumes;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo altero, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 422-423
© Copyright 1972
- Libreria Editrice Vaticana