The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GONAYVESENSIS - CAPITIS HAITIANI
(HINCHENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESIBUS GONAYVESENSI
ET CAPITIS HAITIANI NOVA EFFICITUR DIOECESIS,
NOMINE «HINCHENSIS».

 

Animorum Christifidelium bono in Republica Haitiana degentium consulere cupientes, ab Apostolica Sede postulaverunt venerabiles Fratres Emmanuel Constant, Episcopus Gonayvesensis, et Albertus Franciscus Cousineau, Episcopus Capitis Haitiani, ut suarum dioecesium quibusdam territoriis nova alia constitueretur. Quibus precibus perlibenter Nos accedentes, post sententiam scilicet auditam venerabilis Fratris Aloisii Barbarito, Archiepiscopi titulo Florentinensis et in Republica Haitiana Apostolici Nuntii, atque Sacrae Congregationis pro Episcopis, sequentia decernimus ac iubemus. Ab Ecclesiis Gonayvesensi et Capitis Haitiani territorium separamus paroeciarum, quibus appellatio Hinche, Thomonde, Thomassique, Los Palis, Maissade, CercaCarvajal, Pignon, La Victoire, Mombin-Crochu, Cercala Source, ac quasi-paroeciae vulgo Bois-Laurent iisque dioecesim condimus, Hinchensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac quas diximus paroeciae. Ita videlicet: ad orientem solem, Republica Dominicana et cursu fluminis vulgo Artibonite; ad meridiem, iugo montium Nigrorum; ad occidentem solem, parte orientali municipiorum, vulgo Saint-Michel de l'Atalaye et Saint-Raphael; ad septemtrionem, linea quae, latus australe montium vulgo Grande Riviere du Nord sequens, fines cum Republica Dominicana illic attingit, ubi descriptio huius dioecesis finium initium habuit. Mandamus praeterea ut Hinchensis Ecclesiae sedes episcopalis in urbe vulgo Hinche ponatur, Episcopique cathedra in curiali templo ibidem exstante, Deo dicato in honorem Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae, quod quidem cathedralis sacra cedes erit, cum iuribus et privilegiis congruis; ut, praeterea, suffraganea eadem sit metropolitanae Sedi Portus Principis atque Episcopus eiusdem metropolitanae Sedis Archiepiscopo obnoxius; ut Canonicorum collegium condatur, ad normas tamen per alias sum plumbo Litteras edendas, atque interea Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo consilio et auxilio assint; ut seminarium struatur pueris ad sacerdotium vocatis efformandis, iuxta iuris communis praescripta, prae oculis habitis decretoConcilii Vaticani II «Optatam totius» atque normis Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, cuius praestantes sive ingenio sive animi virtutibus iuvenes Romani mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi; ut mensa episcopalis constituatur Curiae emolumentis, a fidelibus collatis pecuniis, bonis ad normam canonic 1500 Codicis Iuris Canonici novae dioecesi obvenientibus; ut regimen, administratio, Vicarii Capitularis electio, fidelium iura et onera ad ius Ecclesiae commune regantur; ut, his Litteris Nostris ad effectum adductis, sacerdotes dioecesi iili ascribantur, in cuius territorio beneficium vel officium habeant, ceteri autem clerici seminariique tirones ei, in qua legitime degant; ut, denique, acta et documenta Hinchensem dioecesim spectantia a Curiis episcopalibus Gonayvesensi et Capitis Haitiani ad Hinchensem transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec autem quae praescripsimus perficienda curet venerabilis Frater Aloisius Barbarito, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos, qui ad Sacram Congregntionem pro Episcopis effecti negotli documenta mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin Immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiasticis dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 467-469

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top