PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CAIESENSIS
(IEREMIOPOLITANAE)
*
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A
DIOECESI CAIESENSI ALIA CONDITUR, NOMINE «IEREMIOPOLITANA».
Qui, Beati Petri successores, in catholicae Ecclesiae finibus honoris
principatum tenemus officioque simul, omnium quidem gravissimo, Christi oves et
agnos universos ducendi et pascendi fungimur, ea coepta pro apostolico Nostro
munere pertexenda curamus, quae ad christianorum fidelium utilitatem maximopere
conducant. E quibus, cum novarum dioecesium constitutionem esse pro certo
habeamus atque Episcoporum amplificatam nominationem, libenti animo accepimus
quod venerabilis
Frater Ioannes Iacobus Claudius Angénor, Episcopus Caiesensis,
audito Haitianorum Episcoporum coetu, significavit, posse nempe e peramplo
dioecesis suae territorio aliam quandam excitari, idque commode. De sententia
ideo venerabilis Fratris Aloisii Barbarito, Archiepiscopi titulo Florentinensis
et in Haitiana Republica Apostolici Nuntii, Sacraeque Congregationis pro
Episcopis sequentia decernimus ac iubemus. A dioecesi Caiesensi territoria
separamus civilium regionum vulgo Grande Anse et Anse d'Hainault appellatarum,
iisque novam dioecesim constituimus, Ieremiopolitanam appellandam
iisdemque cingendam finibus ac regiones, quas diximus, simul sumptae. Fines
igitur hi erunt: limes a promunturio Cap-à-Foux nuncupato, in litore australi ad
meridiem paroeciae vulgo Les Irois sito, orientem versus pergit usque ad intimam
partem paroeciae cum nomen Tiburon; dein iuga montium, vulgo Hotte assecutus
eaque, in fines versus paroeciae Dory vocatae, servans Glaciale fiumen, vulgari
lingua Rivière Glacèe intercipit. Hinc ad septemtrionem et orientem pergens,
idem limes locum attingit vulgo Etroit, parva in insula Baradères nuncupata.
Mandamus praeterea ut Episcopi sedes in urbe Jeremie sit, eiusque magisterii
cathedra in curiali templo ibi exstante, Deo in honorem Sancti Aloisii Francorum
Regis dicato, quod cathedrale erit, cum iuribus privilegiisque congruis.
Ieremiopolitano autem sacro Praesuli, praeterquam iura et honorer tribuimus,
officia quoque imponimus, Ordinariorum locorum propria. Condita insuper Ecclesia
suffraganea erit metropolitanae Sedi Portus Principis, eiusque Episcopus eiusdem
metropolitanae Sedis Archiepiscopo. Canonicorum collegium ad normam iuris
condatur, per alias sub plumbo Litteras; interea tamen consultores dioecesani
deligantur, qui Episcopo consilio et adiumento assint. Ad Seminarium quod
attinet, idem struatur, servatis praescriptis iuris communis, decretis
Concilii Vaticani II
«Optatam
totius», peculiaribus normis Sacrae Congregationis pro Institutione
Catholica. Selecti vero iuvenes, philosophicis theologicisque disciplinis
imbuendi, Romam mittantur, apud Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum.
Dioecesis mensam constituent Curiae emolumenta, fidelium oblata pecunia bonaque
ad normam canonis 1500 C.I.C. ad dioecesim Ieremiopolitanam pertinentia.
Dioecesis regimen, administratio, Vicarii Capitularis electio, fidelium iura et
onera, aliaque id genus sacris canonibus regantur. Simul ac hae Litterae Nostrae
ad effectum adductae sint, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur addicti,
in cuius territorio beneficium vel officium habeant ; ceteri autem clerici
seminariique tirones, ei in qua legitime defiant. Acta et documenta, constitutam
dioecesis respicientia, ad eius curiam a Caiesensi transferantur, in tabulario
religiose custodienda. Haec quae praescripsimus venerabilis Frater Aloisius
Barbarito ad effectum adducat, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium
perfecerit, congrua documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis de more
mittat.
Ham vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta stint ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 465-467
© Copyright 1972
- Libreria Editrice Vaticana