The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VALENTINAE IN VENETIOLA
(S. CAROLI IN VENETIOLA)
*

DETRACTA QUADAM PARTE A DIOECESI VALENTINA IN VENETIOLA,
NOVA INDE DIOECESIS CONDITUR,
«S.CAROLI IN VENETIOLA» APPELLANDA.

 

In vertice sacerdotalis auctoritatis Numinis voluntate constitutis, id unum Nobis haeret animo, qua via possimus christianorum commodis consulere Ecclesiaeque utilitati inservire; et Nobis enim id est iniunctum ab adorando Filio Dei, quod beato Petro: «Pasce agnos meos...pasce oves meas» (cfr. Io. 21, 15-17), Cui iubenti et Ipsi respondimus Nos amare Christum plus quam ceteros, et pro eo vel etiam mori Nos esse paratos (cfr. Mc. 14, 31). Quam ob rem, cum venerabilis Frater Iosephus Alí Lebrún Moratinos, Episcopus Valentinus in Venetiola, audito coetu Episcoporum, ab hac apostolica Sede petierit ut diviso territorio suae dioecesis, quod late patet, novam constitueremus, Nos censentes id animorum Bono prodesse posse, consilio usi venerabilis Fratris Antonii Del Giudice, Archiepiscopi titulo Hierapolitani in Syria atque in Re publica Venetiolana apostolici Nuntii, haec decernimus. Ab Ecclesia Valentina in Venetiola civile in regionem separamus, seu Estado, Cojedes; quo territorio novam dioecesim constituimus, S. Caroli in Venetiola; eius urbs princeps, illa erit cui per populum San Carlos nomen est, in eaque Episcopus cathedram suae potestatis collocabit, in templo videlicet Beatae Mariae Virginis a Conceptione Immaculata, quod dignitate cathedralis aedis honestamus. Nova circumscriptio Sedi metropolitanae Caracensi tamquam suffraganea subicietur, sic ut eius Episcopus, Archiepiscopo eiusdem Ecclesiae. Canonicorum Collegium condatur, ad alias sub plumbo Litteras; quoad tamen Episcopus collegio hoc carebit, Consultores dioecesanos constituat, qui ei assint consilio atque opera in regenda Ecclesia. Mensam, quam dicunt, episcopalem efficient: fidelium collationes sponte datae; Curiae proventus; pars congrua bonorum, si qua sunt, qu.ae dioecesi S. Caroli in Venetiola obvenient iuxta canonem 1500 C.I.C. Ad Seminarii constitutionem puerorumque educationem (quod attinet, serventur leges iuris communis, ratione habita Decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius», atque regulae a Sacra Congregatione pro Institutione catholica statutae. Cum vero iuvenes ad aetatem pervenerint philosophiae atque sacrae theologise studio aptam, optimi ex illis Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum. Ad cetera autem quod pertinet: regimen, administrationem, electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, similia, sacri canones religiose observentur. Simul ac, praeterea, dioecesis condita fuerit, eo ipso Sacerdotes atque clerici qui beneficium vel officium in alterutra Ecclesia habeant, ei accenseantur; ceteri clerici et Seminarii tirones, ei, in qua legitimo domicilio degant. Extremum, acta atque documenta ad novam dioecesim respicientia, eidem mittantur, in tabulario summa diligentia conservanda. Ceterum, quae statuimus venerabilis Frater Antonius Del Giudice ad exitum deducet, vel quem ipse delegaverit, factis ad id facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt cum per eam iisdem derogamus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, pp. 541-542

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top