PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MANILENSIS
(LIPENSIS)
*
SEPARATIS ECCLESIIS LIPENSI, LUCENENSI,
INFANTENSI ATQUE CALAPANENSI A PROVINCIA ECCLESIASTICA MANILENSI,
NOVA CONDITUR, LIPENSIS COGNOMINANDA.
Qui summi Numinis providentia in beatissimi Petri locum successimus,
apostolorum principis, sic ut ille populorum agmina gubernaturi eaque ad
immortalia caelorum litora ducturi, nihil sane agendum omittimus, sive id sit
magnum quid, sive parvum, modo intellegamus fidei nostrae Christique religioni
propagandae aut intendendae conferre posse. Quam ob rem, cum coetus Episcoporum,
sea conferentia episcopalis Insularum Philippinarum, post auditos sive
Archiepiscopum Manilensem sive eius suffraganeos, proposuerit ut detracta parte
de provincia ecclesiastica Manilensi nova provincia constitueretur, Nos, negotio
bene reputato, consilioque petito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E.
Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Episcopis, itemque venerabili Fratre
Carmelo Rocco sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in
Galatia et in eadem natione apostolico Nuntio, haec decernimus. A iure
metropolitanae Ecclesiae Manilensis eximimus tum cathedrales Ecclesias Lipensem
atque Lucenensem, tum Praelaturam Infantensem atque Vicariatum apostolicum
Calapanensem. Ex quibus Ecclesiis novam provinciam ecclesiasticam creamus,
Lipensem appellandam, cuius provinciae haec eadem Sedes erit caput,
dignitate metropolitanae Ecclesiae. Huic nempe iura omnia facimus privilegia
concedirnus, quae ceteris eiusdem ordinis Sedibus fieri consueverunt; eique
reliquae Ecclesiae eiusdem provinciae, scilicet Lucenensis, Infantensis et
Calapanensis erunt suffraganeae, ad normam iuris. Censemus, praeterea, ut
venerabilis Frater Alexander Olalia, adhuc Episcopus Lipensis, a iurisdictione
metropolitana quidem Archiepiscopi Manilensis exemptus, ad dignitatem
archiepiscopalem Metropolitarum propriam evehatur, atque facultatem habeat
Crucem et Pallium deferendi, postquam tamen in Consistorio hoc rite
impetraverit. Ceterum quae iussimus venerabilis Frater Carmelus Rocco ad exitum
perducet, factis potestatibus. Poterit autem hic alium legare, si visum fuerit
cum eadem potestate. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla
ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogamus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda exit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Ioannes Coppa, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, pp. 543-544
© Copyright 1972
- Libreria Editrice Vaticana