The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VRATISLAVIENSIS - BEROLINENSIS ET ALIARUM*

NOVAE IN POLONIA DIOECESES CONSTITUUNTUR, NOMINE OPOLIENSIS, GORZOVIENSIS, SEDINENSIS-CAMINENSIS, COSLINENSIS-COLUBREGANAE.

 

Episcoporum Poloniae coetus cum, ad aptius propiusque christianum populum regendum, Apostolicae Sedi petierit ut quaedam ecclesiasticae circumscriptiones, in septemtrionali et occidentali eiusdem nationis parte sitae, opportuniore ratione disponerentur, optatis Nos libenti animo accedendum esse statuimus sequentiaque decernenda. Quattuor in regione quam diximus dioeceses condimus, Opoliensem, Gorzoviensem, Sedinensem-Caminensem et Coslinensem-Colubreganam appellandas, ita videlicet dispositas: Opoliensi dioecesi territoria assignamus civilis provinciae vulgo Opole, exceptis civilibus districtibus vulgo Namisłóv et Brzeg, et ecclesiasticorum decanatuum vulgo Bytom, Dobrodzień, Gliwice, Łabedy, Miechowice, Pyskowice, Toszek, Ujazd et Zabrze ad provinciam civilem Katowice pertinentium, ab archidioecesi Vratislaviensi distrahenda, atque insuper territoria decanatuum ecclesiasticorum vulgo Branice, Głubczyce et Kietrz ac paroeciae Owsiszcze, ab archidioecesi Olomucensi seiungenda. Opoliensis dioecesis sedes episcopalis in urbe vulgo Opole erit. Eadem praeterea Ecclesia suffraganea erit metropolitanae Sedi Vratislaviensi; eiusque Episcopus metropolitano eiusdem Archiepiscopi iuri subdetur. Dioecesis Gorzoviensis territoria comprehendet, ab archidioecesi Vratislaviensi, a dioecesi Berolinensi et a praelatura, Schneidemuhlensi dismembranda, quae integram civilem provinciam vulgo Zielona Góra constituunt; insuper territorium civilis districtus Trzcianka et urbis Pila, pariter a praelatura Schneidemuhlensi seiungenda. Eius sedes episcopalis in urbe vulgo Gorzów ponetur. Erit praeterea et ipsa metropolitanae Sedi Vratislaviensi suffraganea, sic ut eius Episcopus metropolitano Vratislaviensis Archiepiscopi iuri subdetur. Dioecesis Sedinensis-Cantinensis in territoria integrae civilis provinciae vulgo Szczecin patebit, a dioecesi Berolinensi seiungenda; sedem episcopalem in urbe Szczecin habebit eritque suffraganea metropolitanae Ecclesiae Gnesnensi; eiusdem item Episcopus metropolitano Archiepiscopi Gnesnensis iuri subdetur. Dioecesis Coslinensis-Colubregana comprehendet omnia territoria civilis provinciae Koszalin et civilis districtus Lębork necnon paroeciarum Kostkowo et Wierzchucino, ad civilem provinciam Gdánsk pertinentium, a dioecesi Berolinensi et a praelatura Schneidemuhlensi separanda. Humus dioecesis sedes episcopalis in urbe Koszalin statuetur. Nova praeterea Ecclesia Sedi metropolitanae Gnesnensi suffraganea erit, eiusque Episcopus metropolitano Archiepiscopi Gnesnensis iuri obnoxius. Omnibus et singulis conditarum dioecesium Episcopis honores et iura tribuimus congrua, eosdemque oneribus et obligationibus astringimus ad normam iuris communis. Insuper dioecesium quas diximus mensa episcopalis Curiae emolumentis efformabitur, a fidelibus sponte oblatis pecuniis bonisque iisdem obvenientibus ad normam canonis 1500 C.I.C. Mandamus etiam ut in utraque earum Canonicorum collegium condatur, per alias sub plumbo Litteras; interea consultores dioecesani eligantur qui Episcopo consilio et opera invent. Ad Seminaria quod attinet, eadem struantur servatis praescriptis iuris communis, normis decreti  Concilii Vaticani II «Optatam totius», et peculiaribus Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica regulis. Quod vero spectat dioecesium regimen, administrationem, vicarii capitularis electionem, fidelium iura et onera, aliaque id genus, sacri canones ad amussim serventur. Insuper ab archidioecesi Pragensi territoria separamus ecclesiasticorum decanatuum vulgo Bystrzyca KIodzka, Klodzko, Nowa Ruda et Polanica Zdroj; a dioecesi autem Misnensi, territoria paroeciarum vulgo Biedrzychowice, Bogatynia, Dzialoszyn, Krzewina, Opolno Zdrój et Zatonie, eaque archidioecesi Vratislaviensi perpetuo adnectimus. Simul autem ac dioecesium constitutio finiumque mutatio ad effectum adductae fuerint, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur incardinati, in cuius territorio ecclesiasticum beneficium vel officium habeant; ceteri autem clerici seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta et documenta conditas dioeceses spectantia, clericos, fideles atque bona temporalia, ab earum Curiis a quibus sunt distractae ad istarum transmittantur, in tabulario religiose custodienda. Praecipimus denique ut cathedralis Ecclesia Varmiensis, a metropolitano iure Vratislaviensis Sedis subtracta, metropolitanae Sedi Varsaviensi perpetuo subdetur; utque Ecclesia Gedanensis, hactenus Apostolicae Sedi directo subiecta, suffraganea dehinc sit metropolitanae Sedi Gnesnensi, eiusque Episcopus, metropolitano Archiepiscopi Gnesnensis iuri obnoxius. Ad haec perficienda venerabilis Frater Noster Stephanus S.R.E. Cardinalis Wyszyński, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis, curet vel ab eo delegates sacerdos; qui autem negotium effecerit sueta documenta exaret ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis nihil obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri decimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost..


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 10, pp. 657-658

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top