The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ONDOňNSIS
(ADOňKITIENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIA ONDOňNSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR NOMINE ęADOňKITIENSISĽ.

 

Divinum mandatum quo Christus Dominus iussit apostolos suos ire in mundum universum ad evangelium gentibus nuntiandum (cf. Mc. 15, 16) et Nos vehementer impellit ut ubique maiorem in dies facultatem demus Dei verbum audiendi, eiusque sanctissimam adorandi maiestatem animumque virtute ac veritate excolendi. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione, audita sententia venerabilis Fratris Amelii Poggi, Archiepiscopi titulo Cercinitani atque Apostolici in Africa Media et Occidentali Delegati, id statuerit ut distractis quibusdam territoriis ab Ecclesia Ondoensi, nova quaedam constitueretur dioecesis, Nos, hanc sententiam probantes ratamque habentes, sequentia decernimus et iubemus. Eorum omnium consensum supplentes qui hac super re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, ab Ecelesia OndoŽnsi territorium regionis, cui nomen vulgo Ekiti distrahimus eamque in novae dioecesis formam redigimus, a civitate principe eiusdem regionis AdoŽkitiensis appellandae. Constitutae Ecclesiae sedes Episcopique domiciliurn in ipsa urbe vulgo Ado-Ekiti erit, eamque suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Lagosensi. Praecipimus insuper ut templum S. Patritii, in eadem urbe, sit cathedrale atque consultores dioecesani deligantur qui Episcopo assint. Quod autem ad Ecclesiae regimen administrationemque attinet, leges iuris canonici serventur atque regulae quas Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione statuerit. Haec autem quae mandavimus venerabilis Frater Amelius Poggi fieri studebit, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die trigesima mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificates Nostri decimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost..


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 10, pp. 662-663

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top