The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANCONITANAE*

PROVINCIA ECCLESIASTICA ANCONITANA IN ITALIA CONDITUR.

 

Qui apostolico officio instructi catholicae Ecclesiae gubernationi praeficimur, eo studio urgemur, ea voluntate quo aptius temporumque locorumque adiunctis accommodatius singularum Ecclesiarum regimen fiat. Quapropter, petitis accedendum esse censuimus ut Anconitanam archiepiscopalem Sedem ad metropolitanae dignitatem eveheremus, nova eiusdem appellationis provincia ecclesiastica constituta. Etenim, id esse animorum bono maximopere cessurum nemo est qui in dubium revocet. Apostolica igitur Nostra potestate, postque rite sacros Ordinarios auditos, quorum negotium interesset, sequentia decernimus ac iubemus. Dioecesim Anconitanum, adhuc Apostolicae Sedi directo subiectam, ad metropolitanae Ecclesiae gradum attollimus, iustis iuribus et privilegiis concessis, ad normam iuris communis, cui dioeceses Aesina et Auximana suffraganeae erunt, prae oculis videlicet habita norma decreti  Concilii Vaticani II Christus Dominus, n. 40. Item Sacrum Anconitanum Antistitem dignitate Metropolitae perpetuo insignimus, cui, una cum privilegiis, congrua simul officia et obligationes imponimus, eiusdem ordinis Praesulum propria. Haec autem quae decrevimus ad effectum adducat venerabilis Frater Romulus Carboni, Archiepiscopus titulo Sidoniensis et in Italia Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit sueta docunienta exaranda curet atque ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecciesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda exit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romani, die quintodecimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri decimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
 Ioannes Calleri, Protonot. Apost..


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 10, pp. 664-665

 

Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top