The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AQUILANAE*

PROVINCIA ECCLESIASTICA ANCONITANA IN ITALIA CONDITUR.

 

Cum cognitum habeatur religiosarum rerum opus, si bene dispertiatur et designetur, magnos christifidelibus parere fructus ac valde prodesse ad christianae rei incrementum, idcirco, cum spes utilitatis emergat, nihil dubitamus aliquid de Ecclesiarum regimine et administratione immutare. Quam ob rem, cum ab Apostolica hac Sede postulatum fuerit ut archiepiscopalis Ecclesia Aquilana in Sedium metropolitanarum ordinem redigeretur et nova eiusdem nominis ecclesiastica provincia constitueretur, Nos re bene reputata, haec quae sequuntur auctoritate Nostra, ante auditis Ordinariis quorum interesset, decernimus. Aquilanam archidioecesim, adhuc Apostolicae Sedi directo subiectam, ad gradum metropolitanae Sedis  tollimus, factis iuribus congruis praeterea novam condimus provinciam ecclesiasticam, quae coalescet Ecclesia ipsa Aquilana, dioecesibus Marsorum, Valvensi et Sulmonensi, prae oculis videlicet habita norma decreti   Concilii Vaticani II Christus Dominus, n. 40. Item Sacrum Aquilanum Antistitem dignitate Metropolitae perpetuo insignimus, cum iuribus nempe quae talibus Praesulibus Iure Canonico fieri solent, cumque scilicet iustis obligationibus. Ceterum volumes ut haec omnia quae mandavimus venerabilis Frater Romulus Carboni, Archiepiscopus titulo Sidoniensis atque in Italia Apostolicus Nuntius, rite perficiat, sive per se, sive per alium quem aptum iudicaverit virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero perfecta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quintodecimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri decimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
  Iosephus Massimi, Protonot. Apost..


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 10, pp. 665-666

 

Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top