The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PERUSINAE*

PROVINCIA ECCLESIASTICA PERUSINA IN ITALIA CONDITUR.

 

Animorum utilitati praecipua cura consulentes, accedendum esse statuimus votis et precibus quibus petitum ab Apostolica Sede est ut, peculiari constitutae provinciae ecclesiasticae Perusina archidioecesis tamquam Sedes metropolitana praeficeretur ; eadem enim non solum antiquitate praestat, verum etiam egregiorum virorum copia catholicaeque rei consuetudine atque instituto. Auditis ideo sacris, quorum negotium interesset, Ordinariis, apostolica Nostra potestate sequentia decernimus ac iubemus : Perusinam archidioecesim, quae hactenus Apostolicae Sedi fuit directo subiecta, ad metropolitanae gradum attollimus, iustis datis ad normam C.I.C. privilegiis, eidemque cathedrales Ecclesias Assisiensem, Civitatis Castelli, Civitatis Plebis, Eugubinam, Fulginatensem, Nucerinam et Tadinensem suffraganeas fadmus, iuxta videlicet normam decreti   Concilii Vaticani II Christus Dominus, n. 40. Archiepiscopum praeterea Perusinum dignitate Metropolitae perpetuo decoramus, cui et debita iura damns et proprias obligationes imponimus. Haec autem quae decrevimus efficiat venerabilis Frater Romulus Carboni, Archiepiscopus titulo Sidoniensis et in Italia Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit sueta documenta exaranda curet ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quintodecimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri decimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost..


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 10, pp. 667-668

 

Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top