The Holy See
back up
Search
riga

PAULI VI
SUMMI PONTIFICIS
CONSTITUTIO APOSTOLICA
«VICARIAE POTESTATIS IN URBE»
QUA VICARIATUS URBIS NOVA RATIONE ORDINATUR

VICARIAE POTESTATIS IN URBE exsecutionem cum in ipsa pastorali curatione Dioecesis Romanae magis accommodari oporteret ad directorias normas a Concilio Vaticano Secundo prolatas pleniusque simul aequari cum veris necessitatibus hominum istius aetatis, suasum est ut convenienter recognoscerentur administrandi Vicariatus rationes et regulae, quas adhuc legitime quidem regebat Apostolica Constitutio «Etsi Nos» Sancti Pii Decimi edita primo die mensis Ianuarii anno MCMXII (AAS 4 (1912) 5-22).
Porro si illius compago satis faciet propositis suis ac finibus praestitutis, si officia singulorum utiliter dividentur, si apostolatus scienter dispositus explebitur a ministris peritis - tunc sine dubio salutariter provehetur tota pastoralis navitats pro Urbe Aeterna, quae videlicet curis commendatur Romani Pontificis, Successoris Beati Petri in ipsa huius Urbis sede, atque, ut talis, supremi Pastoris et visibilis capitis Ecclesiae (Cfr. PAULI PP. VI Romano Pontifici Eligendo: AAS 67 (1975) 609).
Etenim hic ab Apostolis Petro et Paulo condita atque erecta illa Ecclesia est quacum ob propriam eius principalitatem convenire debent reliquae omnes, in quibus apostolica servatur traditio (Cfr. S. IRENAEI Adversus haereses, III, 3, 1, ed. W. W. Harvey II, 1857, p. 9). Ad ipsam praeterea spectant ceterae Ecclesiae velut ad unam quae caritati presidet (Cfr. S. IGNATII ANTIOCHENI Epistola ad Romanos, Inscr.: Patres Apostolici I ed. F. X. FUNK, 1901-2, p. 253).

Sed eadem illa dignitas ac praestantia officium quoque necessarium secum fert salubriter praemonstrandi exemplum christianae vitae toti Ecclesiae Christi, quae vivit et agit in variis communitatibus christianis, Ecclesiis scilicet particularibus, per omnem terrarum orbem dispersis (Cfr. Lumen Gentium, 15: AAS 57 (1965) 17-18).
Atqui hoc accommodationis opus rationem insuper ducit multiplicis nec non implicatae condicionis istius Urbis, in qua Clerus et Populus Romanus, cum Pastore suo coniuncti, testimonium fidei vivendo exhibent.
Ad Romanam enim Ecclesiam proprio nomine pertinent Collegii Cardinalium sodales quibus, ad normam iuris, munus est Romanum Pontificem eligendi (Cfr. PAULI PP. VI Romano Pontifici Eligendo: AAS 67 (1975) 609-645). Hic insuper collocata sunt Curiae Romanae ministeria, quibus utimur ad exsequenda universalia munera Nostra (Cfr. EIUSDEM Regimini Ecclesiae Universae, 1, § 1: AAS 59 (1967) 890).
Praeterea inveniuntur hic sedes gubernationis plurimorum Ordinum et Congregationum religiosarum, tum etiam praestantiora instituta litterarum ac studiorum Ecclesiae nec non principalia officia societatum catholicarum, quae in pluribus nationibus operantur.
Roma pariter sedes Primatis Italiae est atque sedes Conferentiae Episcopalis eiusdem nationis, sicut et variorum eius institutorum apostolicorum.

Quam ob rem Urbem Aeternam incolunt permulti sacerdotes et religiosi et laici advenae ex variis orbis partibus, quorum vita et opera - si scite componitur - ditat ac locupletat christianum consortium eiusdem civitatis multiplicibus formis et experimentis vitae spiritualis.
Similiter Roma in se ostendit omnes qualitates ac proprietates capitis urbis Status huius temporis, ubi videlicet quaestiones et difficultates totius Nationis tamquam in speculo cernuntur. Cum autem ipsa sit sedes praecipuorum ministeriorum Nationis ac domicilium cultus humani ac rei socialis et politicae, quod sane maximo momento est praeditum, suo quoque modo importat ipsis incolis et civibus propriis peculiares necessitates.
Ex altera vero parte propagatio continua et tumultuaria Urbis genuit multitudinem hominum indigentium, quibus nempe opus est diligentissima cura ipsorum necessitatum tam spiritualium quam corporalium; inter alia quidem periculum est, ne migratio in Urbem adeo multorum hominum, qui a natali suo loco sunt avulsi, fidem complurium in discrimen magnum adducat.

Partitio etiam ipsius civilis administrationis urbanae poscit, ut christiani sua in regione praesentes agant proprias partes acri cum officii conscientia.
Ac tandem aedificatio sacrarum aedium, cura hominum vocatorum ad sacerdotium variasque vitae consecratae formas, postulatio catechistarum et adiutorum laicorum in re pastorali praegravia indicant opera atque officia venturi temporis.
Ceterum singularis historia Romam constituit metam tot iter facientium qui saepius peregrinationem sacram suscipiunt, permoti memoria Apostolorum et Martyrum et Sanctorum, non autem minus ipsa praesentia Vicarii Christi. Huiusmodi nimirum viatoribus occasio singularis offertur sumendae institutionis religiosae omnino peculiaris, quae eo spectat, ut quasi ante oculos ponatur perennis novitas Evangelii, quod Apostoli Petrus et Paulus hic nuntiaverunt, quod illi aliique Martyres suo sanguine hic aluerunt, quod innumerabiles Sancti et Sanctae exemplo vitae suae hic testificati sunt.

Principia directoria

1. Ut Vicariatus - hoc est Curia dioecesana - Urbis fiat instrumentum aptum renovationis ac progressionis pastoralis Romae, quem ad modum documenta post Concilium edita de singulis curiis dioecesanis praecipiunt (Cfr. SACRAE CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Directorium de pastorali ministerio Episcoporum, 1973, n. 200), haec principia ac monita, quae sequuntur, considerari debebunt in explendo munere ministrorum et officiorum:
§ 1. Quodlibet opus vel inceptum intra Vicariatus ambitum initum - quovis in ordine aut gradu auctoritatis - semper suapte natura pastorale est: nempe eo spectat, ut ad effectum deducatur mysterium salutis pro Ecclesia Christi quae Romae est, ac vicissim ut fideliter procuret illud debitum exemplum, quod Apostolica Sedes oportet universae Ecclesiae Catholicae singulisque hominibus per orbem exhibeat.

§ 2. Accepta quidem distinctione et propria auctoritate officiorum (Cfr. PII PP. X Etsi Nos, 5: AAS 4 (1912) 5-22), omnes qui quovis titulo operam navant in variis ministeriis (Cfr. Lumen Gentium, 26: AAS 57 (1965) 31-32) quique eliguntur tum secundum pietatem et peritiam tum secundum studium et navitatem suam pastoralem, praestabunt sociam operam cum animo vere serviendi, respicientes «diaconiam» Christi, qui venit ut ministraret non ut ministraretur ei (Cfr. Marc. 10, 45).
§ 3. Etiamsi officia singula proprios persequuntur fines, tamen inter se conspirent oportet coniunganturque similibus rationibus, consiliis atque inceptis ut organica evadat eorum temperatio et frugifera simul actio pastoralis (Cfr. Christus Dominus, 17: AAS 58 (1966) 681; SACRAE CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Directorium de pastorali ministerio Episcoporum, 1973, n. 200).

§ 4. Actuosa navitas officiorum confirmanda pariter est per mutuum aliquod complementum, si fieri potuerit, et etiam per opportunam illam rationem qua munera per vices geruntur. Ut igitur efficaciter sustineantur vincula cum singulis communitatibus ecclesialibus, adiutricem suam operam conferent - etiam per intervalla tantum ac secundum propriam institutionem - sacerdotes, diaconi, religiosi, religiosae, laici ex diversis rei pastoralis campis.
§ 5. Omnes autem officio se astringi noverint sedulitatem constanter servandi, se ipsos progressione quadam renovandi set sese vere inserendi in vitam actionemque pastoralem Dioecesis; quod si sacerdotes sunt, etiam curam animarum actuose participent.

NORMAE

2. Ut exinde haec ipsa principia ad effectum deducantur, normas quae subsequuntur statuimus, sancientes ita et complentes - sive partim (quatenus opus sit) derogantes - ea universa quae adhuc decreta sunt (Cfr. Prima Romana Synodus, «De Curia Dioecesana», artt. 11-18; cfr. PAULI PP. VI Romanae Urbis: AAS 58 (1966) 115-118).
§ 1. Cardinalis Vicarius nomine et mandato Nostro obit ministerium episcopale magisterii, sanctificationis, regiminis pastoralis pro Dioecesi Romana potestate ordinaria vicaria intra terminos a Nobis signatos. Quapropter ille etiam iudex ordinarius est Romanae Dioecesis. Cardinalis Vicarius non cessat ab officio vacante Apostolica Sede (Cfr. Prima Romana Synodus, art. 12; PAULI PP. VI Regimini Ecclesiae Universae: AAS 59 (1967) 889; EIUSDEM Romano Pontifici Eligendo, 14: AAS 67 (1975) 616).

§ 2. Intra fines autem Dioecesis Romanae (Cfr. Prima Romana Synodus, art. 11, § 1) suo quisque modo distinctam iurisdictionem habent tam Cardinalis Archipresbyter Basilicae Vaticanae secundum regulas antiquas nec non vigentes etiam nunc constitutiones ipsius Basilicae (Ibid. § 3), quam Vicarius Generalis pro Urbe Vaticana (Cfr. PII PP. XI Ex Lateranensi Pacto: AAS 21 (1929) 309-311).
§ 3. Cardinalis Vicarius adiuvatur a Vices Gerente et Episcopis Auxiliaribus a Nobis nominatis.
§ 4. Vices Gerens, qui Archiepiscopi titulum fert, exercet iurisdictionem ordinariam vicariam intra limites statutos, arcta servata coniunctione et communione cum Cardinali Vicario. Munera etiam Cardinalis Vicarii propria exercet, eo impedito vel absente aut eius officio vacante (Cfr. Prima Romana Synodus, art. 13). Officium Vices Gerentis non cessat, vacante Sede Apostolica.

§ 5. Episcopi Auxiliares, potestate fruentes Vicariorum Episcopalium, ministerium pastorale obeunt in certa aliqua Dioecesis regione vel etiam in fixa pastoralis actionis provincia intra fines totius Dioecesis vel etiam coniuncte simul (Cfr. PAULI PP. VI Ecclesiae Sanctae, 1, 14, § 2: AAS 58 (1966) 765) secundum Cardinalis Vicarii designationem cum facultatibus insuper quas ipse de beneplacito Nostro statuerit ad normam Litterarum Apostolicarum motu proprio editarum «Romanae Urbis» die 11 mensis Februarii anni MCMLXVI, c. III, n. 5. Eae vero facultates et munera Episcoporum Auxiliarium minime cessant, vacante officio Cardinalis Vicarii donec novus creatus Vicarius officium suum rite ineat (Cfr. EIUSDEM Romanae Urbis, III, 1: AAS 58 (1966) 117).
§ 6. Vices Gerens et Episcopi Auxiliares, moderante Cardinali Vicario, effkiunt una cum eodem Cardinali Vicario Consilium Episcopale Dioecesis (Quoad relationes inter Episcopos ad participandam curam pastoralem Episcopi dioecesani ascitos cfr. Christus Dominus, 25: AAS 58 (1966) 685-686; PAULI PP. VI Ecclesiae Sanctae, 1, 13, § 3: AAS 58 (1966) 764).

§ 7. Ut recte componatur ratio pastoralis totius Dioecesis, ut res necessariae efficaciter comprobentur et ut auxilia atque consilia accipiantur utilia quidem ad apostolicum ministerium, Cardinalis Vicarius opiniones et sententias expetet etiam a reliquis consiliariis coetibus Dioecesis; qui sunt: - Consilium Presbiterale (Cfr. Presbyterorum Ordinis, 7: AAS 58 (1966) 1001-1003; PAULI PP. VI Ecclesiae Sanctae, 1, 15: AAS 58 (1966) 766), - Consilium Pastorale (Cfr. Christus Dominus, 27: AAS 58 (1966) 686-687; PAULI PP. VI Ecclesiae Sanctae, 1, 16: AAS 58 (1966) 766.767).
§ 8. Similiter non omittet Cardinalis Vicarius audire etiam Consilium Parochorum Praefectorum (Cfr. Prima Romana Synodus, art. 134); eius quidem actio componenda erit cum reliquis institutis et consiliis dioecesanis iam memoratis.
§ 9. Ratio pastoralis totius Dioecesis, de qua in § 7, tunc tantum ad effectum adducetur cum a Nobis erit examinata, definita et probata.
§ 10. Cardinalis Vicarius de opere pastorali ac vita ipsa Dioecesis ad Nos statis temporibus et, quoties necessarium visum fuerit, referat.
§ 11. Hoc in primis sollemne sit, ne quidquam grave agatur, nisi fuerit antea Nobis significatum (Cfr. PAULI PP. VI Regimini Ecclesiae Universae, 136: AAS 59 (1967) 928).

Vicariatus ordinatio

3. § 1. Vicariatus seu Curia dioecesana constat Secretaria Generali, Officiis, Tribunalibus.
§ 2. Penes Cardinalem Vicarium est moderatio superior et effectiva Vicariatus.
§ 3. Vices Gerens, secundum normas directorias Cardinalis Vicarii, apto nexu componit omnia ministeria Vicariatus, cui, ad exsecutionem quod attinet, adest Praelatus Secretarius, libenter cooperantibus Officialibus praepositis.
§ 4. Ut omnia incepta Vicariatus inter se concordent, Cardinalis Vicarius utetur opera Consilii Curiae, quod sub moderatione ipsius Cardinalis Vicarii eove absente aut impedito Vices Gerentis participant idem Vices Gerens, Episcopi Auxiliares, Praelatus Secretarius et Officiales praepositi, quorum quaestiones, de quibus agitur, intersunt.
§ 5. Curetur, ut Episcopi Auxiliares certiores reddantur audianturque praesertim circa res, ad peculiare munus suum pastorale pertinentes.

I. SECRETARIA GENERALIS
4. Secretaria Generalis, quam Praelatus Secretarius a Nobis nominatus moderatur, munera implet pertinentia ad cancellariam Curiae et ad acta administrativa, ad negotia generalia et ministrorum, ad informationem et documentationem, ad servitia nexu componenda, ad generalem consultationem circa res iuridicas et ad Officia coordinanda, peculiari ratione habita permanentis formationis pastoralis Cleri, religiosorum, religiosarum et laicorum, in pastorale opus incumbentium, atque etiam formationis magistrorum et catechistarum. Praeterea sub eius recognitione (vulgo supervisione) Officia administrativum seu oeconomicum, iuridicum et technicum operantur.

II. OFFICIA
5. Officia rei pastorali provehendae (vulgo Centri pastorali) expendunt necessitates religiosas Dioecesis Romanae atque proponunt incepta pastoralia ad efficaciter implendum munus episcopale docendi, sanctificandi et regendi, cuius accuratam exsecutionem promoveant.
6. Officium evangelizationi et catechesi provehendis (vulgo Centro pastorale per l'evangelizzazione e la catechesi) promovet ministerium Verbi intra communitatem christianam praecipue per praedicationem et catechesim in ipsis paroeciis et familiis, atque inter discipulos scholarum elementariarum mediarumque ordinis tum inferioris tum superioris. Sustentat et adiuvat scholas catholicas, ut apte consequantur propria cuiusque instituti proposita. Incitat oecumenismum fideique annuntiationem non christianis et non credentibus.
7. Officium cultui et sanctificationi provehendis (vulgo Centro pastorale per il culto e la santificazione) promovet aptoque nexu disponit : a) actionem liturgicam et sacramentalem, cantum sacrum et tutelam ipsarum aedium sacrarum earumque ornatus; b) animationem et formationem hominum ad ministeria permissa riteque instituta; c) incepta permanentia spiritualitatis christianae (exercitationes spirituales, curricula domestica, peregrinationes sacras, hisque similia).

8. Officiun animationi communitatis christianae et ministeriis socialibus-caritativis provehendis (vulgo Centro pastorale per l'animazione della comunità cristiana ed i servizi socio-caritativi) promovet aptoque nexu disponit rem pastoralem organicam in ambitu locali (Dioecesis, praefecturarum, paroeciarum), in variis condicionibus diversisque hominum ordinibus et statibus (cfr. familiam, culturam, instrumenta communicationis socialis, itinera relaxationis causa suscepta, spectacula et tempus vacuum), in operositate sodaliciorum laicatus (Confraternitatum, consociationum hisque similium) nec non in operibus dioecesanis.
Idem officium promovet aptoque nexu disponit actionem pastoralem pro infirmis (in valetudinariis, hospitiis hisque similibus), pro senibus, mente membrisve captis, corpore impeditis iisque omnibus, quibus magis opus est adiumento et curatione, atque actuositatem institutorum quibus promotio humana est proposita et operum socialium-caritativorum.
9. Officium pro personis physicis et iuridicis res pertractat pertinentes ad personas et instituta sacerdotalia, ad personas et instituta vitae consecratae, ad personas et instituta laicorum.

10. Officia administrativum, iuridicum et technicum prospiciunt rationibus administrativis, oeconomicis, iuridicis et technicis, quae postulantur ad pastoralem actionem persequendam.
Ipsis utitur «Pontificium Opus praeservandae Fidei novisque Romae templis exstruendis», quod ut institutum iuridicum propriam sibi indolem distinctam et personae (iuridicae) rationem servat, iuxta pontificium documentum, quo est constitutum (Cfr. PII PP. XI In Allocutione: AAS 22 (1930) 337-340).
11. Ministeria auxiliaria. Ut rite haec ministeria expleantur adhiberi poterunt peculiaria Consilia studii ac Secretariatus.

III. TRIBUNALIA
12. § 1. Apud Vicariatum Urbis duo constituta sunt distinta Tribunalia:
1) Tribunal Ordinarium Dioecesis Romanae;
2) Tribunal Regionale Latii pro causis nullitatis matrimonii.
§ 2. Haec Tribunalia pro sua quodque natura pendent ex Cardinali Vicario. Quod autem ad Tribunal Regionale Latii attinet, facultates et munera, quae Normae Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae assignant Moderatori Tribunalium Regionalium, pertinent ad ipsum Cardinalem Vicarium, illis quidem casibus exceptis de quibus haec Nostra Constitutio aliter decernit (Cfr. SUPREMI SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNALIS Normae pro Tribunalibus interdioecesanis vel regionalibus aut interregionalibus: AAS 63 (1971) 486-492).
Potestatem in Tribunalia Cardinalis Vicarii propriam exercet Vices Gerens, eo impedito vel absente aut ipsius officio vacante.
13. Singula Tribunalia consistunt ex Officiali et aequo numero Vice-Officialium, ex Iudicibus, Defensoribus Vinculi, Promotoribus Iustitiae, Praeposito Cancellariae ac nonnullis Notariis. Unumquodque Tribunal habet propriam administrationem.

14. Officiales Tribunalium, Vice-Officiales, Iudices, Defensores Vinculi et Promotores Iustitiae nominantur a Summo Pontifice ad certum ac definitum tempus, proponente Cardinali Vicario pro Tribunali Dioecesano atque Conferentia Episcopali Latii pro Tribunali Regionali.
15. Quisque Officialis suam auctoritatem administrativam, disciplinarem et oeconomicam exsequitur tantummodo supra et intra proprium Tribunal separatim plane ab altero Tribunali.
16. In singulis Tribunalibus vices sive «turni » iudicationis statuuntur unoquoque ineunte anno iudiciali ab ipso Cardinali Vicario per decretum generale, quod ipsum Praesidem, Ponentem et Iudicem Instructorem destinabit. Causae vero variis «turnis» committuntur secundum ordinem, quo ipsae in tabulas relatae sunt. Constitutio «turnorum» iudicationis mutari potest a solo Cardinali Vicario si unus alterve Iudex impeditur, postquam impediti solidam rationem scripto detulerunt et Officialis ipse suam dixit sententiam.
17. Secundum varia argumenta album peritorum Tribunalis editur ineunte quoque anno iudiciali a Cardinali Vicario. Ex illo vicissim albo Iudices Instructores designabunt peritos in singulis causis.

1. Tribunal Dioecesanum Romae

18. Regitur canonibus 1572-1593 8C.I.C. Constat ex Officiali, aequo numero Iudicum, Promotore Iustitiae, Defensore Vinculi, Praeposito Cancellariae et non nullis Notariis (Codex Iuris Canonici, cann. 1572-1593).
19. § 1. Hoc Tribunal iurisdictionem habet in universis causis, quae in foro canonico dirimi possunt, exceptis causis nullitatis matrimonii.
§ 2. In eiusdem illius generis causis ipsum putari debet tribunal secundae instantiae pro dioecesibus suburbicariis ceterisque dioecesibus Latii.
§ 3. Iurisdictionem etiam habet in causis Sanctorum secundum iam provisas accommodationes ea in re (Cfr. PAULI PP. VI Sanctitas Clarior: AAS 61 (1969) 149-153).
§ 4. Huic praeterea Tribunali concreditur institutio causarum dispensationis super ratum et non consummatum, solutionis matrimonii in favorem fidei, nec non investigatio in causis petitae dispensationis ab oneribus ex sacra ordinatione (Cfr. SACRAE CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Normae ad apparandas . . . causas reductionis ad statum laicalem . . . . AAS 63 (1971) 303-308; SACRAE CONGREGATIONIS DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM Dispensationis matrimonii: AAS 64 (1972) 244-252).
20. A Tribunali Dioecesano appellatur ad Sacram Romanam Rotam.

2. Tribunal Regionale Latii

21. Secundum normas Litterarum Apostolicarum «Qua cura» motu proprio editarum, Tribunalis Regionalis Latii est tractare et definire causas nullitatis matrimonii pro Regione Latii. Illud praeterea est appellationis Tribunal pro causis nullitatis matrimonii iam decisis in primo gradu a Tribunalibus Regionalibus Neapolitano et Calamitano (PII PP. XI Qua Cura, I-II: AAS 30 (1938) 412).
22. Ab hoc Tribunali appellatur ad Sacram Romanam Rotam (Ibid. II: AAS 30 (1938) 412).
23. § 1. Priusquam hoc Tribunal recipiat causam pro sua auctoritate «fori plerarumque probationum», obtinere illud oportebit consensionem Cardinalis Vicarii, cui explicandum erit, quae definitae probationes et quales necesse sit in Regione Latii colligantur (Cfr. PAULI PP. VI Causas Matrimoniales, IV, § 1, c.: AAS 63 (1971) 443).
§ 2. Ut sententiae ferantur de regulis in casibus specialibus, Cardinalis Vicarius peculiare mandatum dare poterit Officiali Tribunalis Regionalis in singulis casibus (Ibid. X-XI: AAS 63 (1971) 445).

NORMA TRANSITORIA

Quad ad causas attinet, quae adhuc aguntur apud Tribunal Appellationis Vicariatus Urbis, quod supprimitur, iurisdictio per vices (seu per «turnos») iudicantium prorogatur usque ad earum conclusionem.

REGULAE VICARIATUS

24. Huic Constitutioni Apostolicae accedet ordo servandus seu peculiare normarum corpus a Nobis probandum definiens terminos auctoritatis agendique rationes in Vicariatu. Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus est, contrariis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, a Nobis et Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus, etiam specialissima mentione dignis.
 

Datum Romae, apud S. Petrum, die VI mensis Ianuarii, in sollemnitate Epiphaniae Domini, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

top