Boacensis, Constitutio Apostolica, Detracta ab Ecclesia Lucenensi, in Insulis Philippinis, provincia vulgo Marinduque, nova dioecesis conditur « Boacensis » appellanda, d. 2 m. Aprilis a. 1977, Paulus PP. VI
The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BOACENSIS*

DETRACTA AB ECCLESIA LUCENENSI, IN INSULIS PHILIPPINIS,
PROVINCIA VULGO MARINDUQUE,
NOVA DIOECESIS CONDITUR « BOACENSIS » APPELLANDA


Cum tempora maturuere, consuevit quidem haec Apostolica Sedes, omnium Ecclesiarum mater sollicita, quasi stirpe ex arbore detracta, novas circumscriptiones ecclesiasticas condere. Nam per id non solum nimis latae dioeceses intra aequiores limites continentur, sed multiplicatis praeterea Episcopis, etiam consilia et vires longe accrescunt, quibus Dei verbum « currat et clarificetur » (2 Thess. 3, 1). Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus T. Sánchez, Episcopus Lucenensis, audita Conferentia Episcopali, ab hac Apostolica Sede enixe postulaverit ut, divisa sua dioecesi, nova constitueretur, Nos, VenerabilibusN Fratribus Nostris sententiam rogatis qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesunt, de bono fidelium solliciti, haec statuimus atque iubemus. A dioecesi Lucenensi integrum territorium separamus provinciae civilis, quam populus Marinduque cognominai,' eoque novam dioecesim condimus, « Boacensem » appellandam; cuius sedes episcopalis in urbe Boac ponetur, cathedra vero in sacra aede B. M. V. omni labe expertis, quae est in eadem urbe, quaeque cathedralis habebitur, cum debitis iuribus. Eam praeterea suffraganeam constituimus metropolitanae Sedi Lipensi, ad normam iuris. Iubemus etiam ut Canonicorum collegium condatur, iuxta leges per alias Litteras edendas. Interea vero Consultores dioecesani eligantur, qui Episcopum iuvent consilio et opera. Ad mensam episcopalem quod pertinet, coalescet haec Curiae emolumentis, fidelium collationibus sponte factis, parte aequa bonorum si qua sunt, quae adhuc Sedi Lucenensi propria erant, ad canonem 1500 C. I. C. De seminario statuimus, ut serventur leges  iuris communis, ratione habita tum Decreti « Optatam totius » Concilii Vaticani II, tum regularum Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Cum autem iuvenes eo aetatis pervenerint ut philosophiae ac sacrae theologiae incumbere debeant, qui meliores fuerint, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Philippinum. Ad cetera quod pertinet: regimen dioecesis, administrationem, electionem Vicarii Capitularis, suo tempore, haec omnia Iure Canonico temperentur. Nimirum simul ac nova Sedes condita fuerit, Sacerdotes atque clerici qui in eius territorio beneficium aut officium habeant, eidem adscribantur tamquam proprius clerus; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, ei in qua degant legitime. Denique acta atque documenta ad novam Ecclesiam pertinentia, ad eius Curiam episcopalem mittantur, religiose servanda. Ceterum quae mandavimus, Venerabilis Frater Bruno Torpigliani ad exitum deducat, vel quem ipse legaverit, factis nempe facultatibus necessarii; re vero acta, documenta exaranda curet, quae sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittat. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto decimo.

IOANNES Card. VILLOT                                                       SEBASTIANUS Card. BAGGIO
Secretarius Status                                                                S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 1, pp. 5-6

 © Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana

 

top