AvhaŽnsis, Constitutio Apostolica, Detractis nonnullis territoriis ab archidioecesi OnitshaŽnsi, nova in Nigeria dioecesis conditur, AvkaŽnsis nomine, d. 10 m. Novembris a. 1977, Paulus PP. VI
The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AVKAňNSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI ONITSHAňNSI, NOVA IN NIGERIA DIOECESIS CONDITUR, AVKAňNSIS NOMINE

 

Verba Christi sancta : ę Euntes ergo in mundum universum, praedicatem Evangelium omni creaturae ...ego vobiscum sum Ľ (Marc. 16, 15), tum scilicet adorandi Filii Dei praesentissimo auxilio, tum inexhausto Apostolorum christianorumque labore, tam felicem exitum habuerunt, ut iam nullus sit terrae angulus, in quo sancta Christi religio non cognoscatur. Qua re, volentibus Nobis operi propagandae fidei christianae in Nigeria aptius consulere, bene fieri visum est, si ibi novam conderemus dioecesim. Unde consilio petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, haec quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi OnitshaŽnsis districtus administrativos, ut hodie dicunt, vulgo Awka, Njikoka, Aguata, et eam partem districtus vulgo Oji River quae ad archidioecesim OnitshaŽnsem pertinet, detrahimus, iisque novam dioecesim condimus, quae ab urbe principe regionis, AvhaŽnsis cognominabitur, et Sedi metropolitanae OnitshaŽnsi, e qua nata est, suffraganea erit. Cuius Sedes in urbe Awka collocabitur, in templo Sancti Patritii, ibidem exstanti, quod igitur cathedrale erit cum iuribus talium templorum propriis. Statuimus etiam ut Canonicorum loco Consultores dioecesani eligantur, qui Episcopo consilio et ope aderunt, dum Canonicorum collegium constituatur. Cetera omnia ad ius Canonicum perficiantur ad amussim. Ea vero quae praescripsimus Venerabilis Frater Hieronymus Prigione, Archiepiscopus titulo Lauriacensi et in Nigeria Apostolicus Pro-Nuntius, ad exitum deducet, vel quem ille delegabit, factis nempe facultatibus quae necessariae sunt. Re vero acta documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur, rite subscripta ac sigillo impressa. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES Card. VILLOT                                                                 AGNELLUS Card. ROSSI
Secretarius Status                                                         S. Congr. pro Gentium Evangelizatione
                                                                                            seu de Propaganda Fide Praefectus

Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
Alfredus Zanchi, Proton. Apost.s. n.


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 1, pp. 8-9

 © Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana

 

top