The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS PP. VI

ADHORTATIO APOSTOLICA

QUARTA SESSIO*

AD UNIVERSOS EPISCOPOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: INSTANTE QUARTA SESSIONE
CONCILII OECUMENICI VATICANI SECUNDI.

 

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

Quarta sessio Concilii Oecumenici Vaticani Secundi quoniam festo die Exaltationis Sanctae Crucis initium capiet, Patres eiusdem universalis Synodi e cunctis orbis terrarum partibus Romam, ad sepulcrum Petri Apostoli, revertentur, secum veluti ferentes ad hanc primariam sedem catholicae unitatis exspectationem, desideria, anxia studia populorum suorum, qui summam spem ponunt in hoc Oecumenico Coetu. Illi, opus suum perficientes, finem imponent magnae celebrationi huius Concilii, quod, in Spiritu Sancto congregatum, quattuor annos ad considerandas et solvendas pernecessarias et gravissimas quaestiones attendit, quibus hodierna vita Ecclesiae premitur, eo consilio ut vultus ipsius novo splendore coram hominibus refulgeat hosque universos spirituali invitamento suo alliciat ad fidem in Christum et ad promptiorem eiusdem secutionem.

Quam ob rem voluimus, ut quartae Sessionis initium ipso die liturgicae sollemnitatis fieret, qua mysterium Crucis et virtus redemptrix sacrificii in ea peracti celebrantur, ut universi, Christum Cruci affixum aspectantes, penitius in dies comprehendant eum solum in ligno illo exaltatum omnia attrahere ad se ipsum, l neque aliud nomen «sub caelo datum esse hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri» (2).

Re quidem vera Sacrum Concilium coram universo mundo vim salvificam Crucis testatur; atque adeo iura de humano quolibet corde, quae Salvator per eam est adeptus, cupit confirmare; elatius proferre vult nuntium spei, amoris, pacis, quod ipse solus auctoritate divina ad genus hominum defert, hodie non immerito gloriantium de iis, quae ingenia artiumque progressiones pepererunt, quae audacter invenerunt vel in naturalibus disciplinis sunt experti, quae in re sociali et politica potuerunt efficere. Quae omnia, sine Christo, id est nisi caelesti eius doctrinae inhaereatur, et nisi, quod dedit, praeceptum amoris volenter fideliterque impleatur, utique obnoxia sunt interrogationibus, quae sollicita cum dubitatione fiunt et ad quas nulla datur responsio; obnoxia sunt mutuae diffidentiae, quae animos lacerat, et acerbis casibus nondum depulsis, nempe dolori, morbo, fami, bello.

Oportet profecto cuncta ex re ac veritate aestimemus; quapropter Nobis non sumimus, ut celebratione Concilii unicam et praesentissimam solutionem eiusmodi gravium quaestionum proponi posse arbitremur; sed verum est homines vehementer exspectare ea, quae Concilium Oecumenicum decernet et quae tempore post conclusionem suam futuro ad effectum deducet; verum est momentum eiusmodi decretorum, tota ipsius amplitudine et gravitate eminente, manifestum fieri ei, qui immensum opus Patribus faciendum considerat; verum est Concilium vim inaestimabilis efficacitatis habiturum esse ad vitam Ecclesiae propter stimulos, quos sacris Pastoribus, clero omnibusque fidelibus debet admovere, ut secundum vocationem suam magis sibi conscii vivant; propter immutationes, quas postulabit, quarundam normarum canonicarum, quae non amplius bono animarum conveniunt; propter alias novas formas in instituta et agendi rationem inducendas, quae aptius respondeant ad id, quod nostra tempora poscunt, et propter impulsum missionalem, quo in animis magis insidat et propagetur pacificum illud et liberans nuntium mundo deferendum, nuntium videlicet spiritualis regni veritatis, iustitiae et Christi amoris.

Haec pauca, quae attigimus, sufficiunt, ut intellegatur, quam necesse sit in proxima Sessione omnia recte, ordinatim, fructuose agantur, et quae officia Patribus sint tempore proximo exsequenda. Est opus sane praecelsum, quod perspicuitatem requirit sententiarum et coniunctum voluntatum studium, ut fideliter opportunitas arripiatur divinitus Ecclesiae et mundo concessa, ut homines salvi fiant. Hoc opus est tanti oneris et gravitatis, ut sine omnipotentis Dei auxilio, qui dixit «sine me nihil potestis facere» (3), perfici nequeat. Tantummodo si gratia eius, quem misit, Spiritus veritatis Concilium illustrare non desinet, si Patrum animi illius afflatui, leni et efficaci, recondito ac tali, ut ei resisti non possit, patebunt, Sessio, quae mox incipiet, et Concilii conclusio exoptatos omnes afferent fructus.

Verumtamen ad felicem eiusmodi eventum assequendum precatio est res omnino necessaria, de qua Dominus nos suaviter monet, ut beneficia sua nobis largiatur: «omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis» (4). Hac de causa ad vos universos, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, Nos convertimus, iterum vos instanter rogantes, ut orationibus vestris labores Concilii praeparetis hisque eas adiungatis. Ascendat ad Deum imploratio totius Ecclesiae, ut consessui in aula Concilii gratiae caelestis uberem largitatem impertiat, ut actioni Patrum necessarius vigor et agilitas tribuatur, ut omnes conspirantes operam socient ad exsequenda, annis futuris, consulta ac decreta Synodi universalis. Quoniam vero haec oportet sit nova quaedam Pentecostes, tota Ecclesia unanimiter perseverans coniungatur cum Petri Successore ac Successoribus Apostolorum, quemadmodum discipuli, circa Mariam Matrem Iesu et Matrem nostram congregati, fecerunt in Cenaculo adventum divini Paracliti exspectantes (5).

Quapropter postmeridiano tempore festi Exaltationis Sanctae Crucis, quo die Sessionis initium fiet, Patres Concilii una Nobiscum paenitentiae causa processionem agent, laudes divinas decantando et insignes reliquias Sanctae Crucis ferendo e basilica eius nomine appellata in atrio Sessoriano, ubi honorifice asservantur, usque ad basilicam Lateranensem, cathedralem ecclesiam Episcopi Urbis Romae. Eadem de causa in sacra Aede Paulina Palatii Apostolici Vaticani per totam quartam Sessionem Sanctissimum altaris Sacramentum palam proponetur, ut ad Iesum Christum in Eucharistia praesentem, qui est centrum caritatis et unitatis vinculum in Ecclesia, continenter dirigantur animi et precationes Patrum Concilii, eorum omnium, qui eidem operam dant, et qui, sive sacerdotes sunt sive animae Deo consecratae sive laici fideles, in pontificia domo Nostra ministerium obeunt.

Itaque, quasi chorus supplicantium et paenitentiam agentium ex cunctis resonet quinque continentibus orbis, ubicumque scilicet Ecclesia est constituta, in maximis urbibus hodierno cultu insignibus, in quavis amplissima sede officinis referta, in pagis rusticis et montanis, quin etiam in solitariis et quasi in acie positis stationibus regionum missionali opere excolendarum: etenim cupimus, ut in singulis paroeciis et ecclesiis orbis catholici ritus paenitentialis celebretur, ad quem pueri et puellae innocentia ornati, iuvenes generosa et egregia indole praediti, patres matresque familias vocentur; cui intimas animi aerumnas et corporis dolores iungant omnes infirmi, quos habemus carissimos et quorum vis impetrandi apud Cor divinum singulari prorsus modo valet ac tali, ut suppleri non possit. Intuemur etiam commoto et fidenti animo utriusque sexus communitates religiosas, in quibus innumerabiles animae Deo consecratae vitam degunt continuae orationi et perfectae sui abnegationi deditam, cum laetitia Deo et fratribus famulantes. Hae mente prompta et amanti verba Nostra excipient et certatim Deo impensissimas preces adhibebunt, diuturno et secreto se devovendi studio roboratas.

Hic supplicantium concentus sine intermissione perferatur ad Deum, ut Ecclesia universa circa Patrem Communem congregata, divinum adiumentum continenter mereatur et ad onera et officia, mentes inflammantia, se comparet, quae post Concilium peractum ei erunt suscipienda.

Pignus demum grati animi Nostri, quod huic invitamento vos, Venerabiles Fratres ac dilecti filii sacerdotes et fideles Ecclesiae Catholicae, libenter obsequemini — cui, quemadmodum confidimus, etiam fratres aliarum Communitatum Christianarum favebunt — sit Apostolica Benedictio, quam, caelestium munerum conciliatricem, summo paterni amoris affectu largiter impertire gaudemus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensls Augusti anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n.10, pp. 689-693

(1) Cfr. Io. 12, 32.

(2) Act. 4, 12.

(3) Io. 15, 5.

(4) Matth. 21, 22.

(5) cfr. Act. 1, 14.

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top