Postrema Sessio Concilii Oecumenici Vaticani II iam ad exitum properat. Mox
amplissimus huiusmodi dimittetur Consessus, qui quattuor ante annos apud
Sancti Petri Apostoli sepulcrum congregatus est, ut exspectationi, optatis et
gravioribus urgentioribusque christiani populi necessitatibus consuleret. Ac
vos, Venerabiles Fratres, ad vestras tandem redibitis sedes, post diuturnum
frugiferumque laborem, gaudio iure merito exsultantes, quod, vestra opera,
salutaria instrumenta apparata sunt, ad veram Ecclesiae renovationem et
christianorum omnium unitatem promovendam, atque ad pacem humanarumque rerum
ordinem digniore ratione componenda.
Dum Oecumenica Synodus, laboribus fere
absolutis, in eo est ut novam quandam uberem spiritualis vitae effusionem Ecclesiae et mundo afferre videatur, facere non possumus, quin christifideles
ad crebriores instantioresque supplicationes Deo admovendas paterno animo adhortemur. Cupimus, Venerabiles Fratres, ut
flagrantissimum illud precationis studium, ad quod Ecclesiae filios per Concilii
decursuin iterum iterumque compulimus, nedum deferveat, hoc potissimum tempore,
quo Concilii opus concluditur, impensius exardescat; ita quidem, ut, hisce
diebus, tota Ecclesia per universum terrarum orbem in unum collecta, sicut olim
Apostoli una cum Maria Matre Iesu et nostra in Cenaculo (1), cum Petri
Apostolorumque successoribus ferventibus precibus consocietur, ad novam
impetrandam Pentecosten, qua Christi Sponsae vultus hominumque societas
Spiritus Sancti gratia salutariter renovetur.
Ac primum dignae Omnipotenti Deo
gratiae referantur, qui toto Concilii celebrationis tempore, superna ope sua
caelestiumque luminum copia numquam destitit Oecumenicae Synodo praesens
adesse. Revera, si spectamus immensam laboris molem, quam Concilium hucusque
absolvit, admiratione sane percellimur, sive ob complura doctrinae capita a
Magisterio Ecclesiae extraordinario proposita, sive ob disciplinae normas
sapienter impertitas, quae quidem, ecclesiastica traditione fideliter servata,
actioni Ecclesiae nova patere iubent itinera, et ad animorum bonum procul dubio
summopere conferent.
Si vero animum intendimus ad communem existimationem, qua
profani homines Concilii celebrationem prosecuti sunt, non minore laetitia
afficimur, cum animadvertamus Oecumenicam Synodum tantopere hominum studia et
cogitationes ad se convertisse, adeo ut Ecclesiae quaestiones et praecepta nostris temporibus maximi momenti esse videantur apud omnes egregiae voluntatis
viros, qui sincero animo veritatem anquirant et germanae hominum prosperitati
prodesse studeant; quod quidem Ecclesiae opportunitatem praebet frugiferi colloquii cum mundo ineundi, scilicet cum cuiusvis religionis et cuiusvis civilis
cultus populis atque hominibus, ut sociam conferre possit operam ad tuenda vera
hominum bona et ad humanas quaestiones secundum evangelicam doctrinam aptius
dissolvendas.
Profecto Catholica Ecclesia coram omnibus gentibus clarissimo lumine fulgere visa est, veluti civitas supra montem posita
(2), veritatum
divinarum humanaeque dignitatis custos invicta. Neque ardua res est, animo iam
praecipere futura religiosae rei incrementa, quae inde secutura sunt, cum
nempe populus Dei sacro illo spiritualis renovationis afflatu, quem Concilium in Ecclesia excitavit, magis magisque imbutus fuerit.
Haec omnia, dum
suavissimo solacio eos omnes afficiunt, quorum opera «multiformis gratia Dei»
(3) ad christifidelium animos ubertim affluxit, simul tamen nos iubent omni
ope contendere, ne ullo impedimento remoretur illud quasi exundans caelestium
gratiarum flumen, quod in praesens «laetificat civitatem Dei» (4), neve vitales
spiritus; quibus hodie fervet Ecclesia, ullo modo remittant. Quod sane contingere possit, si, post transactum disceptationum condendarumque legum tempus, remissius subinde evadat apostolicum sacrorum Pastorum studium, iidemque
non satis attendant, ut oportet, ad munera illius temporis propria, quod
Concilii celebrationem subsequetur. Nam felix Concilii exitus eiusque
saluberrimi in Ecclesiae vita fructus, potius quam a multiplicitate legum, a
studio et industria verius pendebunt, quibus in posterum opera dabitur iisdem
legibus ad effectum deducendis. Scilicet opus erit praesertim christifidelium
prudenter componere animos ad novas excipiendas normas; eorum inertiam excitare,
qui novo rerum cursui se accommodare renuant; compescere aliorum intemperantiam, qui plus aequo privatis novitatibus indulgeant, atque adeo incepto
renovationis operi haud parum nocere possint; disciplinae immutationem intra
fines continere a legitima auctoritate praescriptos; in omnium denique animis
fiduciam erga sacros Pastores inculcare plenamque suadere oboedientiam, quae
veri amoris erga Ecclesiam testimonium est, ac simul unitatis felicisque
exitus tutissimum pignus.
Satis est haec breviter attingere, Venerabiles
Fratres, ut pateat officiorum gravitas et momentum, quae vos posthac manent.
Immensae sane molis opus iam est aggrediendum, quod prudentiam, perseverantiam, consiliorum sagacitatem al vobis quidem
postulat; at non minus postulat coniunctam operam, eamque promptam atque
magnanimam, universi gregis qui unicuique vestrum concreditus est. Concilium
Oecumenicum, enim, utpote quod ad omnium Ecclesiae filiorum spio, ritualem
vitam pertineat, communi omnium opera carere nequaquam potest.
In huiusmodi
coniunctissimo nisu dubium non est, prae ceteris dilectissimos sacerdotes
Pastoribus suis auxilio fore, eos praesertim qui animorum curationi sunt
addicti. Concilium Oecumenicum, cum providas ediderit normas ad eos pertinentes, incomparabile ipsis instrumentum praebuit ad sacerdotii munera dignius
et efficacius exercenda; illud igitur volentes excipiant eodemque utantur,
firmioribus usque animati propositis sanctitudinem assequendi et sacrum
ministerium sollerti generosoque animo obeundi. E pastorali experientia Nostra
probe compertum habemus, quot Christi operarii, sane dignissimi, naviter in
excolendo Dominico agro desudent; neque difficultates ac dolores ignoramus,
quibus multorum vita est obnoxia, in solitudine, in paupertate atque inter
infensos hominum animos tam saepe traducta. Noverint hi carissimi filii Nostri,
Christi Vicarium ad eos cogitationes convertere ac pro iis assidue Deum orare;
eorum aerumnas, plerumque occultas, homines latere quidem posse, Deum autem
non posse, qui ipsis dignam suorum laborum mercedem in caelis parat.
Peculiari
etiam fiducia pervolat mens Nostra ad magni pretii operam, quam universae
religiosorum familiae in id ipsum conferent. A fiorenti enim vitae religiosae
condicione Ecclesia magnam repetit partem vigoris sui, studii apostolici,
ardoris sanctitatis adipiscendae. Ac si alias umquam, nunc cum maxime, Ecclesiae
opus est testimonium publicum et sociale, quod religiosa vita impertitur, necnon
auxilium dioecesano clero in apostolatu ferendum. Magis magisque igitur
exempla praefulgeant eorum, qui mundo revera renuntiaverunt, atque adeo aperte
demonstrant regnum Dei non esse de hoc mundo (5); neque apostolicum studium, quo
ipsi incensi sunt, intra fines suae sodalitatis circumscribatur, sed ad omnes pateat spirituales
necessitates, quibus aetas nostra misere laborat.
Denique spem multam reponimus
in christifidelibus e laicorum ordine apostolatui addictis, quos paterna
benevolentia complectimur. Quod Concilium Oecumenicum de iis data opera agere
voluit, eorumque locum et munera in Ecclesia fuse descripsit, id satis
manifesto ostendit, quas magni momenti partes laicis hominibus iam tribuere
oporteat. Ac revera pastoralis sacrorum administrorum navitas fines suos
consequi nequit, nisi comitem habeat actionem laicorum hominum, quorum est
Ecclesiae in sacro obeundo ministerio auxilium ferre, sacerdotes pro viribus
supplere in iis locis qui cleri paucitate laborant, itemque novas vias
rationesque reperire, quibus Ecclesia aptius atque efficacius nostrorum temporum
hominibus salutis nuntium tradere valeat. Hos igitur filios Nostros paterno
animo adhortamur, ut grandi huic Concilii Oecumenici horae pares se exhibeant,
atque Ecclesiae spem et exspectationem in se collocatam alacriter adimpleant.
Venerabiles Fratres, Nobis spes bona affulget, fore ut filii vestri in Christo,
quemadmodum sollicitudines vestras de Concilii exitu hucusque precando,
trepidando, sperando, gaudendo participarunt, ita, cum ad vestras redieritis
sedes, generosis suae adiutricis operae propositis vos abunde laetificare
velint. Immo vehementer optamus ut vobis in patriam redeuntibus minime desint
publica honoris testimonia debitaeque grati animi significationes, ut sane
postulat grande opus, quod cum prudentia, sapientia, sollertiaque maxima una
Nobiscum absolvistis, utque eos addecet, qui Ecclesiae novas patefecerunt assequendas metas, ac simul dignitatis humanae, fraterni amoris, unitatis pacisque
rectam semitam tanta cum auctoritate hominibus ostenderunt. Per vos spes magna
in Ecclesia atque in mundo excitata est; beati, qui ad eam alendam,
roborandam, perficiendam vobis auxiliatricem operam praestabunt.
Ad arduum autem
summaeque gravitatis officium, quod post Concilium explendum vobis iniungitur,
nostis, Venerabiles Fratres, quam impares sint hominis vires. Quare hoc tantummodo pacto exsecutio legum Concilii exoptatos afferet Ecclesiae fructus, si
nempe Divini Redemptoris auxilium vestris nisibus accedat, qui dixit «Sine me nihil potestis facere»
(6), et si actio
Spiritus Sancti in posterum quoque sacrorum Pastorum animos penitus afficere,
illustrare et corroborare pergat. Preces igitur — in quibus veluti vitalis
Ecclesiae affiatus consistit — peculiari modo preces Spiritui Sancto
adhibitae, cuius est sectatorum Christi gressus dirigere, officium declarant
quod primum omnium hoc postremo Concilii tempore praecipitur. Hinc
christifideles supernas hauriant vires ut terere valeant iter, quod spei plenum
iam coram panditur; ut omni cum obsequio Ecclesiae monitis pareant, quae filios
suos nunc praesertim vult dociles in oboediendo, promptos in agendo, atque in
rebus asperis perferendis, quae forte occurrant, magnanimos; ut denique
impetrent a Deo confertum sanctorum virorum agmen, qui instar Sancti Caroli
Borromei, christiano populo exemplo et incitamento sint ad Concilii decreta
fideliter exsequenda, quandoquidem ex his viris potissimum vera Ecclesiae
renovatio, quam Concilium Oecumenicum vehementer cupit, tandem erit
exspectanda.
Quam ad rem statuimus, Venerabiles Fratres, ut antequam
Concilio Oecumenico finis imponatur, in universis catholici orbis dioecesibus,
paroeciis religiosisque communitatibus sollemnes supplicationes in triduum
indicantur. Hae autem supplicationes, quae inter proxima novendialia in
honorem Beatae Mariae Immaculatae habendae erunt, non modo spectare debent ad
debitas persolvendas Deo grates atque ad nova poscenda superna munera, sed etiam
opportunam occasionem praebere poterunt christifideles de novis suis muneribus
monendi, eosque adhortandi, ut, inceptis vestris suas iungendo vires, in
actionem christianae vitae sive privatae sive publicae salutaria Concilii
Oecumenici praecepta alacriter traducant.
Denique liceat Nobis, Venerabiles
Fratres, hoc etiam optatum Nostrum significare vobis, ut scilicet a vobis ex
Urbe opportuna monita et hortamenta de huiusmodi supplicationibus habendis
vestris gregibus impertiantur; et quidem ita rebus dispositis, ut cum in
Vaticana Basilica sollemnis Concilii Oecumenici conclusio celebrabitur, eodem
die eademque hora universa per orbem catholicorum familia cum Christi Vicario
et cum suis sacris Pastoribus ferventer precando, una voce unoque animo
coniuncta videatur.
Hac spe suffulti, divinorum munerum auspicem ac benevolentiae Nostrae testem, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, et clero
populoque vestris curis concreditis Apostolicam Benedictionem peramanter in
Domino dilargimur.