The Holy See
back up
Search
riga

SIGNUM MAGNUM

ADHORTATIO APOSTOLICA*

Ad universos Episcopos pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes: de Beata Virgine Maria, Matre Ecclesiae omniumque virtutum exemplari, veneranda atque imitanda.

PAULUS PP. VI

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Signum Magnum, quod sanctus Ioannes Apostolus in caelo suspexit, Mulierem videlicet amictam sole (1), non immerito de beatissima Maria Virgine, gratia Christi Redemptoris, omnium hominum Matre, sacra catholicae Ecclesiae liturgia interpretatur (2).

Viva adhuc memoria, Venerabiles Fratres, repetimus quanta animi concitatione affecti simus cum, tertiam Concilii Oecumenici Vaticani II sessionem claudentes, post Constitutionem dogmaticam, cuius est index Lumen gentium (3) sollemni more promulgatam, augustam Dei Matrem pronuntiavimus spiritualem Ecclesiae Matrem, id est omnium christifidelium omniumque sacrorum Pastorum. Quam ob causam eo die sive permultos Patres Conciliares, sive fideles, qui sacro ritui in Petriana basilica aderant, sive christianorum multitudinem per terrarum orbem disseminatam laetitia exsultavisse novimus. Tum namque ipsa multorum memoria ad primum illum amplissimumque humilis ancillae Domini (4) triumphum revocata est, cum, anno CCCCXXXI, Orientalium et Occidentalium regionum Episcopi, Ephesi in Concilio Oecumenico congregati, Mariam Θεόκoν, hoc est Dei Genetricem consalutaverunt. Iamvero id temporis cum laetantibus Patribus se quadam fidei inflammatione actos clari illius oppidi cives christianam doctrinam profitentes coniunxerunt, qui ardentes faces manu praeferentes eos ad domos suas comitati sunt. Oh, oh quanta materni animi voluptate, hora illa in Ecclesiae annalibus praeclarissima, Maria Virgo ex aetherio solio suo eos Pastores et fideles respexit, quippe cum carmina et praeconia praecipue ad Filii sui, atque adeo ad honorem suum, condita, canticum illud propheticum viderentur resonare, quod ipsa, Sancto Spiritu instincta, summo Deo fuderat: Magnificat anima mea Dominum ... Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc bealam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est (5).

Porro adhortationis Nostrae initium a caeremoniis et religionibus ducentes, quae ad honorem Deiparae Virginis Fatimensis, hisce diebus in Lusitania fiunt, ubi a frequentibus fidelium turmis ea ob maternum et ad misericordiam propensum (6) animum colitur, omnes Ecclesiae filios iterum iterumque de maxima continuatione admonere cupimus, qua inter se et spiritualis Mariae maternitas, tam copiose in Constitutione dogmatica, a verbis Lumen gentium (7) incipiente, illustrata, et hominum redemptorum erga ipsam, uti Ecclesiae matrem, officia nectuntur. Si enim ex plurimis cum divinarum Litterarum tum sanctorum Patrum testimoniis, in commemorata Constitutione simul cum recentiorum Summorum Pontificum enuntiationibus allatis, accipimus, Mariam, Matrem Dei ac Redemptoris (8) cum eo fuisse arcto et indissolubili vinculo unitam (9) eidemque singularissimum delatum esse munus ... in mysterio incarnati Verbi et Corporis Mystici (10), hoc est in salutis oeconomia (11), exinde elucet Deiparam Virginem non modo uti sanctissimam Dei Matrem, quae mysteriis Christi interfuit (12), sed etiam uti Ecclesiae matrem (13), speciali cultu ab Ecclesia merito honorardam esse (14), idque cultu praesertim liturgico (15).

Nec verendum est, ne reformatio liturgica - modo ad eam formulam efficiatur, quae hisce exprimitur verbis: lex credendi legem statuat supplicandi (16) - detrimentum cultui singulari omnino (17) iniungat, qui Mariae Virgini sanctissimae, ob praecipua eius privilegia, debetur, in quibus Matris Dei dignitas eminet. Neque ex contrario metuendum est, ne auctus vel liturgicus vel privatus Dei Parentis cultus possit cultum adorationis, qui Verbo incarnato aeque ac Patri et Spiritui Sancto exhibetur (18), aut obscurare aut imminuere.

Quapropter, cum mens Nobis non sit hoc loco, Venerabiles Fratres, summam translaticiae doctrinae iterum proponere pertinentis sive ad munus Deiparae in aeternae salutis ordine, sive ad eius cum Ecclesia rationes, rem Nos censemus christifidelium animis perutilem esse facturos, si duo magni ponderis fidei capita presserimus, christianae vitae renovationem contigentia.

I

Haec primo veritas occurrit: Mariam esse Matrem Ecclesiae, non solum propterea quod sit Mater Iesu Christi eique coniunctissima Socia in nova ... Oeconomia, quando Filius Dei humanam naturam ex ea assumpsit, ut mysteriis carnis suae hominem a peccato liberaret (19), sed etiam quod toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulgeat (20). Ut enim quaevis mater humana nequit munus suum ad novi hominis procreationem tantum redigere, sed ad officia nutritionis educationisque debet dilatare, ita profecto agit beata Virgo Maria. Postquam Filii sacrificium, nostrae Redemptionis causam, participavit, idque ratione tam arta, ut ab eo mater non unius Ioannis discipuli, sed etiam - hoc dicere liceat - humani generis, cuius ille quodammodo gessit personam (21), meruerit designari, ea caelitus nunc materno pergit munere fungi, quo ad gignendam augendamque vitam divinam in singulis hominum redemptorum animis operam confert. Haec veritas et maximi solacii materiam praebet et, e libera voluntate Dei sapientissimi, pars est expletiva mysterii salutis humanae; quam ob rem ab omnibus christianis debet fide teneri.

Sed quomodo alma Dei Parens ad afferenda incrementa membris Ecclesiae in vita, quae ad gratiam pertinet, adiuvat? Imprimis precatione sua numquam intermissa, quam ardentissima caritas excitat. Nam eadem Virgo, licet in contemplanda augusta Trinitate laetetur, tamen filiorum, qui, ut ipsamet olim, in peregrinatione fidei (22) sunt constituti, non obliviscitur; quin immo, intuens eos in Deo eorumque necessitates persentiens, Iesu Christo sociata, qui est semper vivens ad interpellandum pro notis (23), iisdem Advocatam, Auxiliatricem, Adiutricem, Mediatricem (24) se praestat. De hac, quae numquam defuit, deprecatione apud Filium pro populo Dei, Ecclesiae a prioribus saeculis numquam non fuit persuasum; cuius rei argumentum est haec vetustissima antiphona, quae, paucis tantum mutatis, pars est precationis liturgicae sive in Oriente sive in Occidente usitatae: Sub praesidium misericordiarum tuarum confugimus, o Deigenitrix: nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a perditione salva nos, o (tu) quae sola (es) benedicta (25).

Tantum vero abest ut materna Mariae deprecatio quidquain de Christi Salvatoris nostri efficacitate, quae praeponderat, pro qua nihil potest substitui, delibet, ut potius ex ea vim sibi propriam hauriat eiusque sit argumentum egregium (26). Matris autem Ecclesiae auxiliatrix opera non tota posita est in deprecatione apud Filium suum, ad vitae divinae incrementa in animis fovenda pertinente; siquidem illa hominibus redemptis alio etiam prodest modo, id est exemplo, cuius vis summi momenti est, secundum illam tritam sententiam: Verba movent, exempla trahunt. Quemadmodum enim parentum documenta multo efficaciora sunt, si exemplis innituntur vitae cum prudentia humana ac divina congruentis, ita suavitas ac venustas e praecelsis virtutibus Immaculatae Dei Genetricis manantes minim in modum animos illiciunt ad imitandum divinum exemplar, Iesum Christum, cuius ipsa fuit quam accuratissime expressa imago. Hac de causa Concilium haec asseverat: Ecclesia de ea pie recogitans eamque in lumine Verbi hominis facti contemplans, in summum incarnationis mysterium venerabunda penitius intrat, Sponsoque suo magis magisque conformatur (27).

Expedit insuper prae nobis ferre, excellentem sanctitatem beatae Mariae Virginis non fuisse tantum munus singulare divinae largitatis, sed etiam fructum illius rationis, ex qua libera eius voluntas continenter ardenterque obsecuta est interioribus impulsionibus Spiritus Sancti. Quare, propter perfectum illum veluti concentum atque consensum inter gratiam divinam et operam suae naturae humanae, summum honorem tribuit sanctissimae Trinitati estque ipsa effecta praeclarum decus Ecclesiae, a qua ita in liturgia compellatur: Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri (28).

Admiremur igitur, quae Evangelii paginis continentur, testimonia tam eximii consensus concentusque: Maria enim, ut primum Gabrielis Archangeli voce certior facta est, se a Deo Matrem electam esse intaminatam Filii eius Unigeniti, sine mora de opere, quod omnes vires fragilis naturae suae esset exacturum, est hisce verbis assensa: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (29). Ex quo tempore totam se ministerio devovit non solum Patris caelestis et Verbi incarnati, quod Filius ipsius factum est, sed etiam universi hominum generis, utpote cum haberet perspectum, Iesum et a peccati servitute populum suum esse liberaturum, et Regem fore Regni messianici, universalis, interituri numquam (30).

Vita ergo castissimae Sancti Ioseph Sponsae, quae et in partu et post partum virgo permansit, quemadmodum catholica Ecclesia nullo non tempore credidit atque professa est (31) - idque ceteroqui illam decuit mulierem, quae ad praecellentem divinae maternitatis honorem fuerat provecta (32) - tam expleta sui cum Filio communione eminuit, ut sive gaudia, sive dolores, sive denique triumphos cum eodem participaret. Tum etiam, postquam Iesus ad dexteram Patris ascendit, flagrantissimo ea continenter amore cum Filio suo coniuncta est, atque fida ac firma novo illo est perfuncta munere, ut et dilectissimo discipulo et Ecclesiae nascenti spiritualis Mater adesset. Recto igitur iure tota humilis ancillae Domini vita, ex quo tempore ab Angelo est salutata ad tempus usque, quo ex hisce terris ad caelestem gloriam anima et corpore est evecta, amantis ministerii vita fuisse dicenda est.

Itaque nos, cum Evangelii scriptoribus Ecclesiaeque sive Patribus sive Doctoribus consentientes, quorum Oecumenicum meminit Concilium in Constitutione dogmatica Lumen gentium (cap. VIII), Mariam mirantibus oculis contemplamur, in fide sua stabilem, promptam ad oboediendum, in humilitate simplicem, exsultantem in Domino celebrando, in caritate ardentem, in proprio obeundo munere adeo fortem atque constantem, ut se ipsa devoveret, omnibus animi sensibus cum suo cohaerens Filio, qui ideo in cruce mortuus est, ut homines nova vita donaret.

Nunc ergo, si tantus ex ea splendor virtutum refulget, primum sane eorum officium, qui in Christi Matre perfectam Ecclesiae formam agnoscunt, eiusmodi est, ut cum ea artius devinciantur in gratiis excelso Deo persolvendis, qui magna in ipsa fecerit ad bonum universo generi humano comparandum. Verum nullo prorsus modo satis id erit. Alterum enim cadit in omnes fideles officium, impenso scilicet laudis, gratulationis atque caritatis cultu eandem fidelissimam famulam Domini prosequendi, quandoquidem, ex prudenti suavique divina rerum dispensatione, libera eius voluntatis consensio atque etiam generose ab ea data opera consiliis divinis efficiendis valde contulerunt et adhuc conferunt ad salutem hominibus reddendam (33). Quam ob rem quivis fideles illa S. Anselmi imploratione uti potest: Per te, Domina gloriosa, ad Iesum Filium tuum mereamur ascendere, qui per te ad nos dignatus est descendere (34).

II

Verumtamen neque Divini Redemptoris gratia, neque valens eius Genetricis nostrumque omnium spiritualis Matris deprecatio, neque huius excelsa sanctitudo nos in salutis portum invetere omnino possint, nisi iis congruat perpetua nostra voluntas et Christum Iesum et Deiparam Virginem honorandi per religiosam virtutum imitationem, quibus uterque praestitit.

Omnes igitur reverenter imitemur oportet bonitatis exempla, quae caelestis Mater nobis reliquit: quod alterum sane est caput, ad quod considerandum simul vos, Venerabiles Fratres, simul fideles, pastorali vestrae sollertiae concreditos, invitare placet, ut hi hortantibus Concilii Oecumenici Vaticani II Patribus facile obtemperent: Meminerint porro fideles veram devotionem neque in sterili et transitorio affectu, neque in vana quadam credulitate consistere, sed a vera fide procedere, qua ad Dei Genetricis excellentiam agnoscendam adducimur, et ad filialem erga Matrem nostram amorem eiusque virtutum imitationem excitamur (35).

Iesu Christi imitatio certe regalis est via, quam insistamus oportet, ut vitae adipiscamur sanctitatem atque caelestis Patris perfectionem et absolutionem ipsi pro viribus in nos referamus. Quodsi catholica Ecclesia augustissimam hanc veritatem semper tenuit, pariter tamen affirmavit, Virginis Mariae imitationem non modo non abducere a studio fideliter sequendi Christum, verum etiam id amabilius faciliusque efficere, quandoquidem eadem sanctissima Virgo, ad Dei voluntatem semper se accommodans, meruit ut omnium prima illam laudem audiret, quam Filius suis asseclis tribuit, hisce verbis: Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus, frater, et soror, et mater est (36).

Quam ob causam, etiam ad Christi imitationem quod attinet, generalis illa obtinet norma: Per Mariam ad Iesum. Neque tamen ea re fides nostra turbetur, quasi huiusmodi auxilium, ab ea adiunctum, quae nobis omnino, praeter peccatum, similis est, postram laedat dignitatem, idemque impediat, quominus necessitudinis vincula, quibus Dei Filium adoramus et cum ipso amicitia coniungimur, artissima atque continuata sint. Immo potins agnoscamus benignitatem et humanitatem salvatoris nostri Dei (37), qui, nostrae indulgens inopiae, infinitae sanctitatis suae tam disparis atque dissimilis, nobis eiusdem sanctitudinis imitandae copiam dedit, Matris exemplar nobis proponendo. Ea enim, prae omnibus hominibus exemplum est fulgidissimum nobisque perquam accommodatum plenae illius oboedientiae, qua aeterni Patris decretis amantes libentesque subiciamur, Christusque ipse, ut bene novimus, hanc perfectam divinae voluntati obtemperationem veluti speciem ac formam constituit propriae humanae agendi rationis, cum diceret: Ego, quae placita sunt ei, facio semper (38).

Si ergo humilem Nazarethanam Virginem spectamus, hoc genus proprietatum virtutumque luce renidentem, eam conspicimus veluti novam Evam (39), veluti excelsam Filiam Sion, Veteris culmen Novi que Foederis auroram, in qua illa facta est plenitudo temporis (40), a Deo Patre praestituta, ut Unigenitum Filium suum in hunc mundum mitteret. Etenim Virgo Maria, magis quam omnes umquam patriarchae et prophetae, magis quam iustus ille et timoratus Simeon, consolationem Israel ...Christum Domini (41) rogavit ac praestolata est, eiusque adventum fuso hymno Magnificat celebravit, cum ipse, carnem suscepturus, in castissimam eius alvum descendit. Iure igitur merito Christi Ecclesia Mariam veluti exemplar ad imitandum proponit, quod secuti, ut dignissime poterit, Dei Verbum in nos recipiamus, quemadmodum sanctus Augustinus sapienter animadvertit: Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi ... Sic et materna propinquitas Mariae nihil profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset (42). Eam praeterea christifideles ut exemplum contueri possunt, quod amplectentes pariter demisso pariter magno animo partes impleant, unicuique a Deo in hac vita commissas, ad aeternam sive propriam sive aliorum comparandam salutem.

Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi (43): hisce verbis usa, maiore sane iure quam Apostolus Paulus ad Corinthios scribens, ipsa Ecclesiae Mater credentium multitudines hortari potest, qui, eodem atque praeteritarum aetatum homines fidei amorisque concentu, eam dicunt clamantque beatam (44). Huic invitationi docilem praebeamus animum oportet.

Nuntius tamen maximae utilitatis hodie ad christifideles perferri videtur ab ea, quae est primaevae labis immunis atque sanctitate omnimoda praestantissima, quaeque Filii socia fuit in supernaturali animorum vita redintegranda (45). Ab eiusdem enim pia contemplatione christifideles incitamentum capiunt ad fidentem precationem, ad paenitentiam agendam, atque ad sanctum Dei timorem excolendum. Ex quo pariter fiet, ut iidem saepius in memoriam suam redigant, Christum Iesum his verbis regnum Dei mox venturum annuntiasse: Paenitemini et credito Evangelio (46), itemque graviter monuisse: Si paenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis (47). Amoris igitur et satisfactionis studio permoti ob iniurias sanctitati et iustitiae Dei reapse illatas, sed magna erecti fiducia in eius infinita misericordia, debemus animi corporisque afflictationes suscipere, ut nostra proximorumque nostrorum peccata expiemus, atque adeo duplicem vitemus poenam damni et sensus, quam dicunt: ne scilicet Deum summum Bonum amittamus, neve in ignem incidamus aeternum (48).

Ex eo autem plus etiam christifideles excitandi sunt ad sanctissimae Virginis exempla sequenda, quod ipse Iesus, cum eam tamquam Matrem nobis donaret, eam pariter veluti exemplar proposuit, quod imitaremur. Consentaneum enim est, ut filii idem sentiam ac matros, earumque laudes et virtutes in suos referant mores. Proinde, quemadmodum quilibet homo illam S. Pauli sententiam usurpare potest: Filius Dei dilexit me, et tradidit semetipsum pro me (49), ita firma fide pro certo habere potest, sibi quoque a divino Servatore Matrem suam spirituali hereditate relictam esse, atque una simul omnes gratiae virtutumque thesauros, quibus eam cumulavit, ut potenti eius deprecatione nostraque studiosa imitatione in nos derivarentur. Optimo igitur iure S. Bernardus in haec se profundit verba: Adveniente Spiritu plena sibi, eodem Spiritu superveniente, nobis quoque superplena et supereffluens (50).

Ex iis quae hucusque ad considerandum proposuimus, sacro Evangelio et catholica traditione rem collustrantibus, perspicue patet, spiritualem Mariae Virginis maternitatem locorum temporum que fines transcendere et ad universam pertinere Ecclesiae historiam, cui propterea ipsa materno officio et auxilio semper affuit praesens. Hinc etiam clare constat, quid sibi velit sententia illa, quam saepenumero hodie efferri audimus: nostram scilicet aetatem Marianam nuncupari posse. Nam si profecto fatendum est, insigni Dei beneficio, nunc christianum populum praeclarius quam antea intellexisse providum mursus, in historia salutis Mariae sanctissimae concreditum, id tamen non ita est accipiendum, quasi praeteritae aetates veritatem huiusmodi plane non perceperint aut futurae eam aliquando ignorare possint. Omnia enim Ecclesiae tempora materna Dei Genetricis praesentia fruita sunt ac fruentur, cum ipsa semper indissolubili vinculo coniuncta maneat cum Mystici Corporis mysterio, de cuius Capite haec sunt scripta: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula (51).

Cum autem persuasum habeamus, Venerabiles Fratres, hodiernam Ecclesiae doctrinam de cultu - animi laudantis, grati, amantis indicio - beatissimae Virgini tribuendo plane cum Evangelii doctrina convenire, quam definitius sive Orientis sive Occidentis traditio interpretata est et explicavit, animus Noster ad spem erigitur, fore ut pastoralis haec adhortatio Nostra ad ardentiorem usque actuosioremque erga Mariam pietatem fovendam generosa voluntate excipiatur, non modo a christifidelibus vigilantiae vestrae commissis, sed ab iis etiam qui, etsi plena cum Ecclesia catholica communione non fruuntur, nihilominus una nobiscum ancillam Domini, Mariam Virginem, uti Filii Dei Matrem, tolunt ac venerantur.

Utinam Immaculatum Mariae Virginis Cor christianis universis affulgeat veluti perfectae erga Deum et proximos caritatis exemplar; ad sacrosancta Ecclesiae Sacramenta participanda adducat, quibus fidelium animi a peccatis liberentur atque defendantur; impellat ad innumeras expiandas iniurias divinae Maiestati illatas; sitque denique unitatis signum atque ad fraterna confirmanda vincula incitamentum inter omnes christianos in una Iesu Christi Ecclesia, quae, a Spiritu Sancto edocta, filialis pietatis affectu (Mariam Virginem) tamquam Matrem amantissimam prosequitur (52).

Quoniamque hoc anno quinque volvuntur lustra ex quo Decessor Noster f. r. Pius XII, die XXXI meresis Octobris anno MCMXLII, per radiophonicum nuntium ad Lusitanum populum datum, Ecclesiam humanumque genus Deiparae Mariae eiusque Immaculato Cordi sollemniter consecravit (53) - quod Nosmetipsi die XXI mensis Novembris anno MCMLXIV iteravimus (54), - universos Ecclesiae filios hortamur, ut singuli se ipsos Immaculato Matris Ecclesiae Cordi rursus consecrent, utque clarissimam huiusmodi pietatis significationem in vitae actionem transferentes, magis atque magis divinae voluntati morigerentur (55), et caelestis suae Reginae exempla pie secuti, ipsi filiorum more famulentur.

Postremo Nos hinc nihil dubitantes quin, vobis, Venerabiles Fratres, incedentibus, clerus populusque, vestris concrediti turis, sint hortationi huie Nostrae propensa voluntate obtemperaturi, at que adeo Deiparae Virgini ardentiorem posthac ostensuri pietatem, firmiorem fiduciam addituri, hinc pro certo habentes inclitam Caeli Reginam Matremque nostram dulcissimam numquam esse intermissuram singulis filiis suis adesse, totam Christi Ecclesiam caelitus tutari, universoque hominum generi opem ferre salutarem, vobismetipsis gregibusque vestris, divinorum munerum auspicem ac Nostrae benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem perlibenter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIII mensis Maii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI


* AAS 59 (1967), pp. 465-475

(1) Cf Apc 12,1

(2) Cf Epist. Missae in festo Apparit. B.M.V. immaculatae, die 11 mensis Februarii

(3) Cf AAS 57 (1965), pp. 1-67

(4) Cf Lc 1,38

(5) Ibid. 1,46 et 48-49

(6) Nuntius Radiophonicus a Pio XII, die 13 mensis Maii anno 1946, Lusitaniae christifidelibus datus, sollemnia celebrantibus ad templum B. Mariae Fatimensis, aurea corona nomine Summi Pontificis redimitae: AAS 38 (1946) p. 264

(7) Cf Cap. VIII, par. III, De Beata Virgine et Ecclesia: AAS 57 (1965) pp. 62-65

(8) Cf ibid., n. 53, p. 58

(9) Cf ibid.

(10) Ibid., n. 54, p. 59

(11) Ibid.. n. 55, p. 59

(12) Ibid.. n. 66, p. 65

(13) Allocutio in Vaticana Basilica ad Patres Conciliares habita, die festo Praesentationis B.M.V., tertia exacta Oecumenicae Synodi sessione: AAS 56 (1964) p. 1016

(14) Cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 66: AAS 57 (1965) p. 65

(15) Cf ibid., n. 67, p. 65

(16) PII XII Litt. Encycl. Mediator Dei: AAS 39 (1947) p. 541

(17) Cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 66: AAS 57 (1965) p. 65

(18) Ibid., n. 66, p. 65

(19) Ibid., n. 55, p. 60

(20) Ibid., n. 65, p. 64; cf etiam, n. 63

(21) Cf ibid., n. 58, p. 61; LEONIS XIII, Litt. Encycl. Adiutricem populi: Acta Leonis XIII, 15 (1896), p. 302

(22) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 58: AAS 57 (1965), p. 61

(23) Heb 7,25

(24) Cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 62: AAS 57 (1965) p. 63

(25) Cf Dom. F. MERCENIER, L'Antienne Mariale grecque la plus ancienne, in Le Musťon, 52 (1939), pp. 229-233

(26) Cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 62: AAS 57 (1965) p. 63

(27) Ibid., n. 65, p. 64

(28) Antiph. 2 ad Laudes, in festo Concept. Immat. B. M. V.

(29) Lc 1,38

(30) Cf Mt 1,21; Lc 1,33

(31) Cf S. LEO M., Epist. Lectis dilectionis tuae ad Flavianum: PL 54, 759; IDEM, Ep. Licet per nostros ad Iulian. Ep. CoŽnsem: PL 54, 803; S. HORMISDA, Ep. Inter ea quae ad Iustinum imper: PL 63, 514; PELAGIUS I, Ep. Humani generis ad Childebertum I: PL 69, 407; CONC. LATER., oct. 649 sub Martino I, can. 3: Caspar. ZKG, 51, 1932, p. 88; CONC. TOLET. XVI, Symbol. art. 22: J. MADOZ, El SŪmbolo del Concilio XVI de Toledo, in Estudios Onienses, sez. I, vol. 3, 1946; Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, nn. 52, 55, 57, 59, 63: AAS 57 (1965) pp. 58-64

(32) Cf S. THOMAS, Sum. Theol., P. I., q. 25, a. 6, ad 4

(33) Cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 56: AAS 57 (1965) p. 60

(34) Orat. 54: PL 158, 961

(35) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 67: AAS 57 (1965) p. 66; cf S. THOMAS, Sum. Theol., P. II-II, q. 81, a. 1, ad 1; P. III, q. 25, aa. 1, 5

(36) Mt 12,50

(37) Cf Tit 3,4

(38) Io 8,29

(39) Cf S. IRENAEUS, Adv. Haer. III, 22, 4: PG 7, 959; S. Epiphanius, Haer 78, 18: PG 42, 728-729; S. IOANNES DAMASC., Homil. 1 in Nativitate B.M.V: PG 96, 671ss.; Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 56: AAS 57, 1965, pp. 60-61

(40) Gal 4,4

(41) Lc 2,25-26

(42) Serm. 215, 1: PL 38, 1074

(43) 1 Cor 4,16

(44) Cf Lc 1,48

(45) Cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n 61: AAS 57 (1965), p. 63

(46) Mc 1,15; cf Mt 3,2; 4,17

(47) Lc 13,5

(48) Cf Mt 25,41; Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 48: AAS 57 (1965) p. 54

(49) Gal 2,20; cf Eph 5,2

(50) Homil. 2 super Missus est, n. 2: PL 183, 64

(51) Heb 13,8

(52) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 53: AAS 57, 1965, p. 59

(53) Cf Discorsi e Radiomessaggi di S. S. Pio XII, vol. IV, pp. 260-262; of AAS 34 (1942) pp. 345-346

(54) Cf AAS 56 (1964), p. 1017

(55) Cf Oratio in festo Immaculati Cordis B. M. V., die 22 Augusti.

                

top