 |
RECURRENS
MENSIS OCTOBER
ADHORTATIO APOSTOLICA*
Episcopatus, clerus populusque catholicae Ecclesiae vehementer incitantur ad B.
Mariae Virginis opem per mensem Octobrem sacro Rosario implorandam, ut gentium
mentibus et animis reconciliatis vera tandem pax mundo affulgeat.
PAULUS PP. VI
VENERABILES FRATRES ET
DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Recurrens mensis October opportunitatem Nobis praebet universum populum
christianum denuo adhortandi, ut illa precandi forma usitetur, quae, in
catholicorum pietate merito inhaerens, nihil momenti amisit, quod ad
difficultates horum temporum attinet: recitationem dicimus sacri Beatae Mariae
Virginis Rosarii.
Hoc vero anno omnibus filiis eam proponimus intentionem, quae urgentior et
gravior Nobis esse videtur quam umquam alias, ut scilicet pax inter homines et
gentes firmetur.
Quamvis quidam facti sint progressus spesque nonnulla recte affulgeat, perdurant
tamen dimicationes internecivae, iterum certi quidam discriminas fomites
parantur atque etiam animos christianorum, qui ad idem provocant Evangelium
amoris, sibi invicem cernimus adversari.
In ipso Ecclesiae sinu dissensiones inter fratres exsistunt, qui se mutuo
incusant et condemnant. Quo fit, ut nunc cum maxime paci operam demus oporteat
et pro pace supplicemus.
Anniversaria etiam memoria, plus fiduciae ingerens, Nos movet, id est quartum
expletum saeculum ab editis Apostolicis Litteris, quae a verbis «Consueverunt
Romani Pontifices» incipiunt (Bull. Ord. Praed., tom. V, p. 223, 17
septembres 1569); quibus Litteris Sanctus Pius V, Decessor Noster, temporibus,
quibus Ecclesia et mundus perquam turbabatur, formam sacri Rosarii cuivis aetati
congruentem, definivit.
Sanctam igitur hanc veluti hereditatem, unde populos christianus vires animique
fortitudinem hausit, fideliter tuentes, clerum populumque christianum cohortamur,
ut a Deo, intercessione Beatae Mariae Virginis, pacem et reconciliationem inter
omnes homines et populos perficiendam efflagitent.
I. Cum pax sine dubio sit causa hominum et bonum omnibus commune, oportet de ea
sint constanter sollicita cuncti, praesertim ii, penes quos est cura Civitatum
et communitatis populorum. Sed quis, pro sua parte, non tenetur officio circa
vitam et pacem familiae, opificum sedis, sodalitatis? Quamquam multi sunt bona
praediti voluntate, tamen tot hominum studia inter se repugnant, tot animos sua
tantum quaerere apparet, tot contentiones ingravescunt, tot aemulationes inter
se confligunt. Quis non videt a singulis et a cunctis exigi actionem eo
pertinentem, ut amor discordias vincat et pax in hominum Civitate instauretur?
Pax est etiam causa Dei: ipse enim animas nostris ardens desiderium pacis
iniecit, ipse nos impellit, ut, pro sua quisque parte, huic operam navemus, dum
ad hoc debiles vires nostras et nutantes sustinet voluntates. Ipse solus animum
pacificum tribuere potest et conatus nostros pacis stabiliendae penitus
firmiterque prosperare.
Preces ergo, quibus pacis donum postulamus, conferunt, ac quidem ea ratione, ut
nihil pro iis queat substitui, ad pacem instaurandam. Per Christum enim, cum quo
nobis omnia donantur (Cf Rom 8, 32), nos componimus ad pacis munus
accipiendum. Quomodo ergo in hac re agenda non utamur deprecatione inaestimabili
Beatae Mariae, Matris eius, quae, ut Evangelium docet, invenit gratiam apud
Deum? (Lc 1, 30)
Numilis quidem Virgo Nazarethana Mater effecta est Principes pacis (Is 9,
5), eius videlicet, qui natus est, cum pax annuntiaretur (Cf Lc 2, 14),
et qui in hominum conspectu proclamavit: Beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur (Mt 5, 9). In Evangelio declaratur Mariam fuisse propensam
ad hominum necessitates perspiciendas sublevandasque. In pago enim Cana non
dubitat deprecatricem se praebere, ut laetitiae consulat vicanorum ad nuptias
vocatorum (Cf Io 2, 15). Quomodo non ad assequendam pacem, tam praecelsum
donum, intercedat, si corde sincero illam exorabimus?
Concilium Oecumenicum Vaticanum II opportune monuit pergere Mariam apud suum
Natum pro filiis hic in terra peregrinantibus deprecari (Cf Const. dogm. de
Ecclesia Lumen gentium, n. 62: AAS 57 (1965), p. 63). Ei, quae mente
candida et simplici dixit: vinum non habens, Christus magnanimiter est obsecutus.
Quomodo hic non eandem largitatem praestabit, si ita rogatur: pacem non
habent?
II. Quodsi unicuique, quantum vires opesque sinunt (Cf Litt. Encycl.
Populorum progressio, n. 75: AAS 59 (1967), p. 294), de iustitia et pace est
annitendum, singulis christianis curae erit Mariam orare, ut una nobiscum et pro
nobis supplicet ea mente, ut eam, quam mundus non dare potest, pacem Dominus
nobis concedat (Cf Oratio ex Missa pro pace). Praeterea meditantes sacri Rosarii
mysteria, animos pacificos, Mariae exemplo, induere poterimus per commercium
familiare et continuum cum iesu paremque consuetudinem mysteriorum vitae eius
redemptricis.
Omnes sanctae Ecclesiae filii precentur:
- Pueri atque iuvenes, quorum tempus futurum agitur in hac rerum
commutatione gentes universas quassante, ut suis parentibus, magistris atque
cunctis sacerdotibus cordi curaeque sit ex sese effingere homines precationi
addictos.
-
Aegri et senes, quorum animi ob specie inutilem vitam interdum
percelluntur, ut virtutem denuo experiantur precationis, atque alios etiam,
veluti magnus lapis, suavi alliciant vi ad pacis originem.
- Adulti, qui dies totos defatigantur labore. Maiores afferent eorum
opera fructus e precationis usu et pia vita profecta (Cf Const. dogm. de
Ecclesia Lumen gentium, n. 34: AAS 57 (1965), pp. 39-40). Cum Maria
familiariter viventes melius cognoscent Iesum et diligent: id quod tot nostri
maiores, ad fidem quod attinet, re experti sunt indeque vegetati.
-
Animae Deo sacratae, quarum vitam, secundum exemplar Mariae, arcte semper
consociari oportebit cum Christi vita, et quasi fulgore quodam illustrare
nuntium eius amoris et pacis.
-
Episcopi et sacerdotes eorum adiutores munere peculiari funguntur, quo
nomine Ecclesiae, pro toto populo sibi commisso, immo pro universo mundo, Deum
deprecantur (Decr. de Presbyt. ministerio et vita Presbyterorum ordinis,
n. 5: AAS 58 (1966), p. 998). Quomodo cum eorum intima precatione non concinent
supplicationes Mariae?
- In vehementi hoc pacis
desiderio, quae est fructus spiritus (Gal 5, 22) haud secus atque
ipsi in Cenaculo congressi Apostoli inter nos omnes coniungemur in oratione .
. . cum Maria Matre Iesu (Act 1, 14).
III. Pro iis omnibus
precemur qui pacis opus perficiunt inter homines, minimo in oppido usque ad
instituta omnium gentium maxima. Sibi illi vindicant, praeter confirmationem
animi atque existimationem, preces quoque nostras. Quam pulchri super montes
pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis
salutem (Is 52, 7).
- Precemur nos, ut Deo vocante pacis excitentur ubique opifices, auctores
concordiae et hominum populorumque reconciliationis. Precemur, ut ex omnium
evellantur cordibus, in primisque nostris, factionum studium stirpiumque
iactatio, nequitiae et odia, quae iterum iterumque bella pariunt atque discidia.
Nam si quid valet malum, etiam plus valet gratia.
-
Eum precemur, qui mortuus est pro peccatis nostris, ut filios Dei, qui erant
dispersi, cοngreget in unum (Cf Io 11, 52).
- Precemur, ut in filiis Ecclesiae universis observantiae mutuae animus
renovetur et fiduciae, consuetudinis, collocutionis et benevolentiae communis.
Ipsi precemur, ut omnes homines diversos esse conscii inter se convenant, alii
alios complentes, in ventate et cantate Christi secundum magni Pauli Apostoli
cohortationem: quod ex vοbis est, cum omnibus pacem habentes, nοn vosmetipsos
defendentes . . . Non ergo amplius invicem iudicemus . . . Est enim regnum Dei .
. . iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto . . . itaque quae pacis sunt
sectemur et quae aedificationis sunt in invicem custodiamus (Rom 12,
18 et 14, 13, 17, 19).
Nosmet ipsi, Venerabiles Fratres et carissimi filii, non desinemus agere et
precari pacem uti Vicarius Eius, qui est pax nostra . . . interficiens
inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem (Eph 2,
14-15). Cum Apostolo Paulo, sub cuius nomine nostram celamus parvitatem,
obsecramus vos, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni
humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in caritate;
solleciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ibid. 4, 1-3).
Utinam assidua mysteriorum nostrae salutis contemplatio vos ad imaginem Christi
et exemplum Mariae pacis reddat effectores. Utinam Mariale Rosarium tam in ea
forma, quae tradita est a Sancto Pio V, quam in aliis hodiernae rationi cum
auctoritatis legitimae consensione aptatis id evadat quod bo. mem. Decessor
Noster Ioannes XXIII cupivit: publica atque universalis precatio pro consuetis
atque peculiaribus necessitatibus Ecclesiae, nationum totiusque orbis (Litt.
Apost. Il Religioso convegno, 29 sept. 1961: AAS 53 (1961), p. 646).
Nam haec precatoria corona quasi quoddam Evangelii compendium (Card. J.
G. SALIÈGE, Voilà ta Mère, pages mariales recueillies et présentées par
Mgr Garrone, Toulouse, Apostolat de la prière, 1958, p. 40) prae se fert ac
proinde formam pietatis Ecclesiae (PAULUS VI, Allocutio die 23 iulii 1963
habita ad ens, qui tertio interfuerunt Conventui Dominiciano de sacro Rosario:
Insegnamenti di Paolo VI, I, 1963, p. 464). Per hanc supplicationem
Mariae, Dei sanctissimae Matris et nostrae, conferemus ad optatum Concilii
implendum: Universi christfiideles supplicationes instantes ad Matrem Dei et
Matrem hominum effundant, ut ipso, quae primitiis Ecclesiae precibus suis
adstitit, nunc quoque in caelo super omnes Beatos et Angelos exaltata, in omnium
Sanctorum Communione apud Filium suum intercedat, donec cunctae familiae
populorum, sive quae christianο nomine decοrantur, sive quae Salvatorem suum
adhuc ignorant, cum pace et concordia in unum Populum Dei feliciter congregentur,
ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis (Cost. dogm. de Ecclesia
Lumen Gentium, n. 69: AAS 57 (1965), pp. 66-67).
Cum hac ergo voluntate, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, Nostraque
adhortatione, ut per hunc mensem Octobrem preces Marialis Coronae pientissime
persolvatis, vobis ex imo largimur pectore Apostolicam Nostram Benedictionem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Octobris, anno Domini MCMLXIX,
Pontificatus Nostri septimo.
PAULUS PP. VI
* AAS 61 (1969), pp. 649-654
|