 |
QUINQUE IAM ANNI
ADHORTATIO APOSTOLICA
PAULI VI
SUMMI PONTIFICI
ad universos Episcopos pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes,
quinto expleto anno a Concilii Oecumenici Vaticani secondi exitu
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quinque iam anni transacti sunt ex quo, post sessiones labori alacriter
tributas, quas precatio, studium, fraternum cogitandi iudicandique commercium
comitabantur, Episcopi totius orbis terrarum ad suas sedes redierunt, eo
contendentes «ne ullo impedimento remoretur illud quasi exundans caelestium
gratiarum flumen, quod in praesens “laetificat civitatem Dei" (Ps. 45,
5), neve vitales spiritus, quibus hodie fervet Ecclesia, ullo modo remittant» (Postrema
sessio, diei 4 nov. 1965; A.A.S. LVII (1965), p. 867). Gratias
Deo de re feliciter confecta persolvens unusquisque, experientia praeditus
collegialis sacrorum Antistitum rationis actionisque, textus documentorum sive
doctrinalium sive pastoralium, operose elimatorum, domum ferebat, quasi
spirituales divitias, quas cum presbyteris, cooperatoribus nostris in
sacerdotio, cum religiosis viris et mulieribus, cum universis denique membris
Populi Dei communicaret; quippe quae documenta praeberent certas normas ad
annuntiandum verbum Dei aetate nostra et ad renovationem interiorem communitatum
christianarum provehendam. Hic autem fervor non resedit. Unusquisque eo
loco, quo Spiritus Sanctus eum posuit regere Ecclesiam Dei (Cfr. Act. 20,
28), et omnes simul, variis quidem modis sed potissimum in coetibus
episcopalibus et synodis Episcoporum, qua Apostolorum successores, nulli
parcentes labori, conisi sunt, ut doctrinam ac praeceptiones Concilii in
Ecclesiae vitae usum traducerent. Quemadmodum in primis Encyclicis Litteris
Nostris, a verbis «Ecclesiam suam» incipientibus (Cfr. A.A.S., LVI
(1964), pp. 609-659) optaveramus, Concilium effecit, ut Ecclesia sui ipsius
altius conscia redderetur. Illud enim postulata muneris apostolici in mundo
nostrae aetatis eidem implendi clariore in luce posuit; eamque adiuvit, ut
dialogum de salute germana mente oecumenica et missionali institueret.
I
Non est autem Nobis hodie propositum, ut, quasi rationes ineundo, consideremus
pervestigationes, incepta, emendationes, quae post Concilium multipliciter sunt
facta. Signa temporum dignoscere nitentes et spiritu fraterno ducti, volumus una
vobiscum Nos interrogare, utrum fideliter servaverimus officium, quo nos in ipso
Concilii initio, per nuntium ad universos homines datum, astrinximus: «Integram
ac puram Dei veritatem huius aetatis hominibus sic proferre studebimus, ut eam
ipsi intellegant eique libenter assentiant»
(20 oct. 1962; A.A.S. LIV (1962), p. 822).
Hoc vero officium in Constitutione pastorali, cuius prima verba «Gaudium et
spes», quaeque est vera «Charta magna» praesentiae Ecclesiae in mundo, sine
ambagibus describitur: «Ecclesia Christi, in media anxietate huius temporis
constituta, firmissime sperare non cessat. Aetati nostrae iterum iterumque,
opportune importune, nuntium apostolicum proponere intendit» (Gaudium et spes,
82; A.A.S., LVIII (1966), pp. 1106-1107). Re quidem vera semper munus
fuit sacrorum pastorum fidem in tota eius plenitudine ac modo hominibus suorum
temporum accommodato transmittere, quatenus videlicet operam dabant, ut sermonis
genere uterentur, quod illi facile intellegerent, ad eorundem quaestiones
responderent, eorum studia excitarent; eos iuvarent ad deprehendendum in ipsa
inopi oratione humana totum nuntium salutis, a Iesu Christo nobis allatum.
Etenim collegium Episcoporum cum Petro et sub eius auctoritate depositum fidei
authentica ratione tradendum curat, ideoque, ut ait S. Irenaeus, «charisma
veritatis certum» (Adversur haereses, IV , 26, 2; PG 7, 1053)
accepit. Profecto, eo quod fideliter illud perhibet suum testimonium, positum et
infixum in sancta Traditione sacrisque Bibliis atque totius Populi Dei vita
ecclesiali alitum, efficitur, ut Ecclesia, indeficienti adiutorio Spiritus
Sancti suffulta, verbum Dei sine ulla intermissione officii doceat ac
progressione quadam explicet.
Verumtamen status, in quo fides hodie versatur, ampliores nisus et conatus a
nobis postulat, ut hoc ipsum verbum in sua plenitudine homines huius aetatis
attingat et ut opera a Deo patrata iis sine adulteratione, flagrantissima cum
caritate veritatis, qua salvi fiant (Cfr. 2 Thess. 2, 10), proponantur.
Nunc enim, cum verbi Dei lectio in actionibus liturgicis, Concilii opera,
mirabilem in modum renovatur; cum usus Sacrae Scripturae apud populum
christianum invalescit; cum per catecheseos progressiones, dum normis Concilii
inhaerent, evangelizatio in animos altius penetrat; cum investigatio biblica,
patristica, theologica egregium saepe adiumentum praebet ad veritates revelatas
significantius proferendas, nunc, dicimus, multi Christifideles perturbantur
circa fidem propterea quod plurimis ambiguitatibus, rebus incertis,
dubitationibus afficiuntur in iis, quae sunt essentialia; cuius quidem generis
sunt dogma de SS. Trinitate et christologicum, mysterium SS. Eucharistiae et
realis praesentiae, Ecclesia ut institutum salutis causa conditum, ministerium
sacerdotale in ipsa Populi Dei consortione, vis orationis et sacramentorum,
postulata moralia pertinentia, exempli gratia, ad matrimonii indissolubilitatem
et ad respectum vitae humanae debitum. Quin immo ipsa divina auctoritas Sacrae
Scripturae in controversiam vocatur nimia illa rei mythicae amotione, quam
«demythizationem» vulgo appellant. Dum primaria quaedam mysteria christianae
religionis silentio paulatim conteguntur, mentium propensionem videmus apparere,
ex qua cristianismus exstruitur, in re psychologica et sociologica innixus
idemque a traditione continua seiunctus, qua cum fide Apostolorum coniungitur;
ex qua praeterea propensione vita christiana elementis religionis carens
extollitur.
Nos igitur, ac quidem omnes nos, quibus per manuum impositionem officium
creditum est depositum fidei purum et integrum servandi ac munus mandatum
Evangelium indesinenter annuntiandi, monemur, ut communem nostram Domino
obtemperationem testemur. Populus quidem, curis nostris commissus iure sacro, de
quo cedere nequit, fruitur accipiendi verbum Dei, totum scilicet verbum Dei,
quod altius cognoscere Ecclesia non desinit. Nos vero gravi urgentique officio
tenemur id sine fatigatione praedicandi, eo consilio ut in eodem populo fides
augeatur, is nuntium christianum melius intellegat atque in totius vitae cursu
testimonium salutis, quae est in Christo Iesu, reddat. Concilium mentibus
nostris hoc ipsum vehementer inculcavit: «Inter praecipua Episcoporum munera
eminet praedicatio Evangelii. Episcopi enim sunt fidei praecones, qui novos
discipulos ad Christum adducunt, et doctores authentici seu auctoritate Christi
praediti, qui populo sibi commisso fidem credendam et moribus applicandam
praedicant, et sub lumine Sancti Spiritus illustrant, ex thesauro Revelationis
nova et vetera proferentes (Cfr. 2 Tim. 4, l-4), eam fructificare faciunt
erroresque gregi suo impendentes vigilanter arcent (Cfr. Matth. 13, 52).
Episcopi in communione cum Romano Pontifice docentes ab omnibus tamquam divinae
et catholicae veritatis testes venerandi sunt; fideles autem in sui Episcopi
sententiam de fide et moribus nomine Christi prolatam concurrere, eique
religioso animi obsequio adhaerere debent . . .» (Lumen gentium, 25;
A.A.S., LVII (1965), pp. 29-30). Est quidem fides semper assensio, quae
propter Dei ipsius auctoritatem praebetur; tamen magisterium Episcoporum
credentibus signum est ac via, qua verbum Dei recipiant atque agnoscant.
Unusquisque Episcopus, in sua dioecesi, nexu officii collegio episcopali
obligatur, cui, in locum collegii apostolici succedenti, munus commissum est
puritati fidei unitatique Ecclesiae invigilandi.
II
Fateamur oportet sine ulla haesitatione in his ipsis temporum ac rerum
adiunctis, in quibus vitam degimus, muneris huius nostri functionem, necessariam
et urgentem, plures quam praeteritis saeculis difficultates habere. Namque
magisterii episcopalis exercitatio satis facilis erat, cum Ecclesia arcta
necessitudine et convictu quodam cum illius aetatis hominum societate
coniungeretur, ad eius civilem cultum vim haberet eiusdemque modos cogitata
sensusque animi exprimendi participaret; nunc autem acriter anniti debemus, ut
doctrina fidei plenitudinem suae significationis suique ponderis servet, licet
ea ratione enuntietur, qua mentea et corda hominum, quibus traditur, contingat.
Aptius nemo quam Ioannes XXIII, Decessor Noster, officium, quo, ad haec quod
attinet, devincimur, in sermone edixit, quem habuit, cum Concilii sessionum
initium faceret: «Oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei christianae,
catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et
altius cognoscatur eaque plenius animi imbuantur atque formentur; oportet ut
haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea
ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra. Est enim
aliud ipsum depositum Fidei, seu veritates, quae veneranda doctrina nostra
continentur, aliud modus, quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque
sententia. Huic quippe modo plurimum tribuendum erit et patienter, si opus
fuerit in eo elaborandum; scilicet eae inducendae erunt rationes res exponendo,
quae cum magisterio, cuius indoles praesertim pastoralis est, magis congruant» (A.A.S.,
LIV (1962), p. 792).
In discrimine in quo sermo et cogitatio humana nunc versantur, unusquisque
Episcopus, in sua dioecesi, singulae synodi et conferentiae episcopales
diligenter curent, ne eiusmodi nisus necessarius ipsi veritati et continuitati
doctrinae fidei umquam refragetur. Peculiariter vero advigilandum est nobis, ne
arbitrarium cuiusquam iudicium coangustet Dei consilium ad rationem cogitationum
nostrarum humanarum atque praedicationem verbi Dei arctioribus finibus ita
circumscribat, ut ea tantum proferantur, quae auribus blandiuntur, ea autem,
secundum principia mere naturalia, omittantur, quae animos hac aetate minus
delectant. «Sed licet nos - ut ait S. Paulus Apostolus - aut Angelus de caelo
evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit» (Gal.
1, 8). Non enim nos verbum Dei iudicamus, hoc ipsum iudicat nos et morem
illum patefacit huic saeculo nos conformandi. «Debilitatem christianorum, eorum
etiam, quibus mandatum est munus praedicandi, numquam causam in Ecclesia esse
licebit, cur absoluta verbi indoles emolliatur. In ea enim aciem gladii (Cfr.
Hebr. 4 , 12; Apoc. 1, 16; 2, 16) numquam licebit hebetari. Numquam
aliter ei loqui licebit de sanctitate virginitate, paupertate, oboedientia quam
Christus ipse locutus est» (Cfr. HANS URS VON BALTHASAR, Das Ganze im
Fragment, Einsiedeln, Benziger, 1963, p. 296). Haec obiter recolamus
oportet : si investigationes sociologicae utiles sunt ad melius cognoscendum
habitum mentis hominum, qui certo quodam sunt loco, sollicitudines et
necessitates eorum, quibus verbum Dei praedicamus, necnon oppugnationes, quibus
humana aetatis nostrae ratio illi adversatur eam pervulgatam sententiam
sequendo, ex qua nulla aequa scientiae forma extra ipsam altiorem doctrinam
exsistat, conclusione eiusmodi investigationum non iudicium seu, uti dicunt,
criterium veritatis, normae vim obtinens, efficere valent.
Ignorare autem interea nobis non licet quaestiones illas, quae credentibus, qui
in fidei intellegentia amplius progredi iure meritoque cupiunt, hodie occurrunt.
Has quippe quaestiones oportet noscamus, non ut ea, quae certo fundamento innixa
sunt, suspecta habeamus, neque earum postulata negemus, sed potius ut iis, quae
recte poscuntur, obsecundemus intra fines, qui nostri sunt, id est in regione
fidei. Hoc reapse pertinet ad magnas illas, quas homines nostrae aetatis ponunt,
quaestiones de ipsorum origine, de vitae significatione, de felicitate, quam
appetunt, de sorte denique humanae familiae; sed idem non minus spectat ad
quaestiones, quas docti, historici, psychologi, sociologi hodie movent, quaeque
nos provocant ad melius annuntiandum Christi Salvatoris Evangelium, pro caelesti
eius altitudine rebus humanis inserta; quo quidem faustum nuntium inventis
humani ingenii nullatenus repugnat, immo hoc ad celsitudinem rerum divinarum
evehit, ut particeps sit, modo quidem balbutientium et inchoantium proprio sed
utique vero, illius caritatis mysterii, quod, ut docet Apostolus, est
«supereminens scientiae» (Eph. 3, 19). Eos ergo, qui in Ecclesia Dei
grave munus inexhaustas divitias huius mysterii penitius pervestigandi
suscipiunt, praesertim theologos et exegetas, in testimonium confirmabimus et
fulciemus, ita ut adiuventur ad pergendum opus suum, magnum illum Traditionis
christianae cursum tenentes (Cfr. Relatio Commissionis in Synodo Episcoporum
constitutae, Romae, oct. 1967, pp. 10-11). Non ita pridem haec rectissime
sunt dicta: «Theologia, ut doctrina fidei, locum suum obtinere nequit nisi in
Ecclesia, ut communitate credentium. Theologia, si ea, quae ipsi pro certo antea
posita sunt, negat locumque suum aliter intellegit, suum fundamentum suumque
obiectum amittit. Libertas religiosa, a Concilio affirmata, quae in libertate
conscientiae nititur, ad cuiusque personalem decisionem circa fidem refertur,
nequaquam autem ad determinandum id, quod Revelatione continetur, et ad munus
huic proprium, spectat» (Cfr. Declaratio Episcoporum Germaniae, Fulda, 27
dec. 1968, in «Herder Korrespondenz», Friburgi in Brisgovia, ian. 1969, p. 75).
Usus pariter disciplinarum humanarum in studiis hermeneuticis est modus quidam
pervestigandi depositum revelatum, quod tamen ad eorum indagationes redigi
nequit, cum suapte origine suosque ipso argumento eas excedat.
Post Concilium peractum, quod locupletissima rerum copia, in doctrina biblica et
theologica adepta, fuit apparatum, non modicus adhuc manet labor praesertim ad
amplius excolendam theologiam de Ecclesia et ad conficiendam anthropologiam
christianam, ratione habita progressionis in doctrinis humanis factae et
quaestionum, quae inde credentium intellectui ponuntur. Quis ex nobis non
agnoscit, praeter huius operis momentum, ea, quae hoc ipsum postulat, et non
intellegit inevitabiles cunctationes? Attamen, si pernicies aspicitur, quam in
vulgus editae coniecturae, periculi plenae, atque opiniones, fidem perturbantes,
hodie populo christiano afferunt, nos officio tenemur monendi cum Concilio,
veram theologiam verbo Dei scripto inniti, a sancta Traditione inseparabili,
velut fundamento perenni (Cfr. Dei verbum, 24; A.A.S., LVIII
(1966), p. 828). Dilectissimi Nobis Fratres, ne nos obmutescere patiamur,
timentes vituperationes, quae semper fieri possunt atque interdum non sunt
omnino gratuitae. Quantumvis necessarium sit munus theologorum, non tamen
sapientibus Deus officium authentice interpretandi Ecclesiae fidem commisit:
haec enim in vitam populi inseritur, de quo Episcopis Deo est ratio reddenda.
Ipsorum est ea, quae Deus credi iusserit, huic populo nuntiare. Hoc ab
unoquoque nostrum magnam fortitudinem postulat; nam, licet exercitatione communi
huiusce officii, quae fit in synodis Episcoporum et in coetibus episcopalibus,
adiuvemur, nihilominus de officio quodam agitur personali, quod dimitti nullo
modo potest, ex quo scilicet necessitatibus instantibus et cotidianis Populi Dei
subveniamus. In praesenti non expedit, ut nos interrogemus, quemadmodum quidam
nobis suadere volunt, utrum vere utile sit, opportunum, necessarium loqui, sed
potius ea adhibenda sunt subsidia, quibus mens nostra comprehendatur. Ad nos
prorsus, ut Episcopos, pertinent verba, quibus Paulus Timotheum est adhortatus:
«Testificor coram Deo et Iesu Christo qui iudicaturus est vivos et mortuos, per
adventum ipsius et regnum eius. Praedica verbum, ista opportune, importune,
argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum
sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi
magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas
autem convertentur; tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae,
ministerium tuum imple» (2 Tim. 4, 1-5).
III
Unusquisque igitur nostrum, Fratres carissimi, se ipse interroget qua ratione
hoc expleat sacrum officium: quod quidem a nobis poscit crebram revelationis
divinae considerationem atque animum ad hominum vitam semper intentum. Qui
enim modo frugifere praedicare valebimus verbum Dei, nisi id penitus noscamus eo
quod cotidie de eo meditamur et in precationem id convertimus? Et quo pacto id
suscipi poterit, nisi suffulciatur vita fidei profundae, operosae caritatis,
oboedientiae absolutae, fervidae orationis et humilis paenitentiae? Postquam
vero, uti par fuit, institimus ipsi doctrinae fidei tradendae, hoc addere
debemus: id, quod saepenumero est maxime necessarium, iam non est verborum
abundantia, sed potius sermo cum vita magis evangelica consentiens. Ita profecto
est; mundus indiget testimonii sanctorum; namque «in eis Ipse Deus nos
alloquitur, signumque nobis praebet Regni sui, ad quod . . . potenter
attrahimur» (Lumen gentium, 50; A.A.S., LVII (1965), p, 56).
Animos attendamus ad eas quaestiones, quae ipsa vita hominum, potissimum vero
iuvenum, proferuntur: «Quis autem ex vobis patrem petit panem: numquid lapidem
dabit illi?» (Luc. 11, 11). Indulgenter toleremus interpellationes, quae
pacem nostram et quietem obturbant. Patienter feramus illorum haesitationes, qui
ad lucem iter veluti pedibus praetentant. Fraterne ambulare sciamus cum iis
omnibus, qui, eo lumine carentes, quo ipsi fruimur, nihilominus contendunt, ut
per dubii caliginem repetant domum paternam. Sed, si communicamus cum iis hos
angores, idcirco agamus, ut iisdem medeamur. Si iis proponimus Christum Iesum,
exhibeamus eum ut Filium Dei, qui homo factus est, ut nos salvaret suaeque nos
participes efficeret vitae, non autem ut solum hominem, quantumvis admirabilem
aptumque ad allicendos animos nostros (Cfr. 2 Io. 7-9).
Hanc erga Deum et homines, ad quos ipse nos misit, fidelitatem servantes,
valebimus prudenter ac suaviter, sed acute ac firmiter, necessaria facere ad
recte discernendum iudicia. Non enim dubium est, quin in hoc positum sit unum ex
difficillimis sane eodemque tempore maxime hodie requisitis Episcoporum
muneribus. Revera in illa certatione opinionum inter se confligentium periculum
est, ne cum summa alicuius magnanimitate asseverationes consocientur quam maxime
controversae; quemadmodum factum est S. Pauli aetate, ita «ex vobis ipsis
exsurgunt viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se» (Act.
20, 30), et, qui eo modo loquuntur, saepius sibi persuadent agere se nomine Dei,
fallentes semet ipsos circa spiritum, quo ducuntur. Satisne, ad dignoscendum
verbum fidei, fructus attendimus, quos hoc ipsum importat? Num potest a Deo
provenire verbum quod efficit, ut christiani sensum amittant renuntiationis
evangelicae, vel quod iustitiam praedicat, sed annuntiare omittit mansuetudinem
et misericordiam et puritatem, vel quod fratres inflammat adversus fratres?
Iesus de hoc nos monet: «ex fructibus eorum cognoscetis eos» (Matth. 7 ,
15-20). Eadem haec omnia flagitamus pariter ab iis adiutoribus, qui nobiscum
sustinent onus Dei verbi praedicandi. Horum testimonium sit semper testimonium
ipsius Evangelii, eorum sermo sit sermo Verbi, quod fidem generat simulque cum
hac amorem erga fratres, dum universos Christi discipulos adducunt, ut mentem,
mores, vitam huius civitatis terrestris penitus eius spiritu imbuant (Cfr.
Apostolicam actuositatem, 7, 13, 24; A.A.S., LVIII (1966), pp.
843-844, 849-850, 856-857). Ita feliciter eveniet id, quod mire declaravit S.
Augustinus, «ut [Deum loquentem] et per timidos liberum audiatis» (Enar. in
Ps. 103; Sermo 1, 19; PL 37, 1351).
Hae sunt, dilectissimi Nobis Fratres, nonnullae cogitationes, quas anniversaria
memoria Concilii, quod fuit salutare instrumentum ad veram Ecclesiae
renovationem provehendam» (Cfr. Postrema sessio; A.A.S., LVII
(1965), p. 865), menti ingerit Nostrae. Dum Nos una vobiscum simplici prorsus
animo interrogabamus de fidelitate, qua hoc primarium munus annuntiandi verbum
Dei exsequimur, conscii facti sumus officium omnino necessarium Nobis esse
implendum. Numquis forsitan hoc miretur aut hoc oppugnet? Animo sereno vobis
utimur testibus huius, qua premimur, necessitatis fideliter obeundi munus
nostrum pastorale itemque testibus desiderii, quo ardemus, ea vobiscum adhibendi
subsidia, quae et aptissima sint temporibus nostris et quam maxime cum Concilii
doctrina congruant, quo fecundior eius vis reddatur. Nos una vobiscum suavissimo
amori materno Beatae Mariae Virginis committentes, vobismet ipsis et ministerio
Vestro pastorali ex animo precamur copiam gratiae eius, «qui potens est omnia
facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae
operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Iesu .., Amen» (Eph.
3 , 20-21). Haec vota Apostolica confirmet Benedictio, quam amanter vobis
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in sollemnitate
Immaculatae Conceptionis B.M.V., anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.
PAULUS PP. VI
|