The Holy See
backup
Search
riga

EVANGELICA TESTIFICATIO *

Uniuscuiusque religiosae familiae in catholico orbe sodalibus: de religiosa vita secundum Concilii Oecumenici Vaticani II renovanda praeceptiones.

ADHORTATIO APOSTOLICA
PAULI VI
DILECTI IN CHRISTO FILII ET FILIAE
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

1. Evangelica testificatio vitae religiosae oculis hominum aperte manifestat primas partes Dei amori tributas ac quidem tali cum vehementia, pro qua gratiae Spiritui Sancto agantur oporteat. Animo simplici - ut Ioannes XXIII, Decessor Noster rec. mem., fecit sub Concilii Oecumenici Vaticani II celebratiοnem (Adhortatio ad universi orbis catholici sanctimoniales et sacras virgines Il tempio massimo: AAS 54 (1962), pp. 508-517) - vobis enuntiare velimus, quantam spem in Nobis excitet, perinde atque in cunctis Pastoribus et fidelibus Ecclesiae, spiritualis magnanimitas illorum, qui, sive viri sive mulieres, Domino vitam suam consecrarunt, consiliorum evangelicorum spiritum et usum servantes. Optamus etiam vos iuvare, ut, doctrinae Concilii Vaticani II inhaerentes, iter Christi sectatorum, a vobis susceptum, pergatis.

2. Quod quidem agentes, eo consilio ducimur, ut inquietudini, incerto animorum statui, inconstantiae occurramus, quae nonnulli ostendunt, et ut eοs pariter confirmemus, qui veram expetunt vitae religiosae renovationem. Quaedam enim mutationes, audacius et ad arbitrium inductae, nimia diffidentia praeteriti temporis, etiamsi hoc sapientiam vigoremque traditionum ecclesialium testetur, habitus mentis plus aequo eo cοntendens, ut quis ad magnas immutationes, quibus aetas nostra concutitur, festinantius sese conformet: haec omnia nonnullos fortasse moverunt, ut peculiares vitae religiosae formas existimarent caducas. Nonne quidam eo sunt progressi, ut contra ius fasque ad Concilium provocarent, id intendentes, ut illam quoad ipsum eius principium in controversiam adducerent? Verumtamen constat omnino Concilium huic peculiari dono locum singularem in vita Ecclesiae tribuisse, quatenus illi, qui id acceperunt, eius ope magis conformantur ad genus vitae virginales et pauperis, quod sebi elegit Christus Dominus, quodque Mater eius Virgo amplexa est (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, cap. VI, 46: AAS 57 (1965), p. 52). Concilium praeterea vias ostendit, quibus idem domum secundum Evangelii praeceptiones renovaretur (CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis: AAS 58 (1966), pp. 702-712).

3. Traditio autem Ecclesiae - numquid in memoriam id redigere oportet? - ab ipsis suis initiis, hanc eximiam perhibet testificationem constantis Deum quaerendi studii, amoris unici et indivisi erga Christum, ardoris regni eius incrementis absolutissime se devovendi. Hoc quidem dempto signo visu manifesto, periculum est, ne ipsa caritas, qua Ecclesia universa vegetatur, frigescat, mirabilis Ille vulgarique opinioni contrarius hebescat nuntius salvificus Evangelii, sal fidei in mundo evanescat, qui hac aetate ad saeculares accedit condiciones.

Spiritus Sanctus a primis saeculis, praeter martyres Christum heroum in modum confitentes, discipulorum et virginum nec non eremitarum mirandam fortitudinem excitavit. Quod quidem fuit iam quaedam adumbratio vitae religiosae, quae magis in dies adducebatur, ut progressione quadam effloresceret ac diverses distingueretur formes vitae communes aut solfitariae, ut instanti Christi invitationi responderetur: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter Regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam (Lc 18,29-30).

Quis audeat affirmare eiusmodi invitamento non amplius eandem vim atque vigorem inesse, Ecclesiam carere posse praestantissimis eiusmodi testibus Christi amoris naturam transcendentis, vel mundum sine sui detrimento pati posse haec lumina exstingui, quae Regnum Dei annuntiant ea cum libertate, quae non obstruatur impedimentis et cotidie a mille filiis eius filiabusque vivendo exprimatur?

4. Dilecti filii et filiae, qui, consilia evangelica perficientes, liberius Christum sectari ac pressius imitari voluistis - tota vita Deo devota per peculiarem consecrationem, quae in baptismali consecratione ut in radice fundatur eamque plenius manifestat - utinam mente conplectamini egregiam existimationem ac dilectionis affectum, quo vos in nomine Christi Iesu prosequimur! Carissimis Fratribus in episcopatu vos commendamus, qui una cum presbyteris, suis in sacerdotio cοoperatoribus, conscientiae officium circa vitam religiosam percipiunt. Omnes etiam laicos, quibus proprie, etsi non exclusive, saecularia officia et navitates competunt (Cf CONC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, 43: AAS 58 (1966), p. 1062), rogamus, ut intellegant, quam valide a vobis impellantur, ut eam exquirant sanctitatem, ad quam et ipsi baptismo suo in Christo vocantur in gloriam Patris! (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, cap. V: AAS 57 (1965), pp. 44-49)

5. Non paucas res externas, a Conditoribus Ordinum et Congregationum religiosarum mandatas, his ipsis temporibus obsoletas esse procul dubio apparet. Nonnullae, saeculorum decursu coacervatae, quibus vita religiosa onerata est atque obriguit, alleventur oportet. Sunt quidem efficiendae accommodationes, novae possunt, probante Ecclesia, formae inquiri atque induci. Hoc ipsum est propositum, quod plures iam annos maior Institutorum religiosorum pars alacriter persequitur, novi generis constitutionibus et regulis - interdum audentius - experimenti causa invectis. Hoc quippe compertum habemus hosque renovationis conatus, a Concilio expetitos (Cf Litt. Apost. motu proprio datae Ecclesiae Sanctae: AAS 58 (1966), pp. 757 ss.; S. CONCR. PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS, Instr. Renovationis causam: AAS 61 (1969), pp. 103 ss.), diligenter attendimus.

6. Quomodo vero in hac ipsa dynamica progrediente incitatione, in qua semper periculum est, ne spiritus saeculi cum actione Spiritus Sancti admisceatur, vobis opitulemur, ut recte, quemadmodum necesse est, res discernatis? Quomodo id, quod est essentiale, in tuto collocetur aut assequendo obtineatur? Quomodo in proprium usum convertatur experientia aetatum praeteritarum et id, quod his temporibus est recogitatum, ut haec evangelicae vitae forma corroboretur?

Pro singulari munere et officio, quod Deus Nobis in Ecclesia sua imposuit - ex eo enim fratres Nostros confirmemus oportet (Cf Lc 22,32) - vos pro parte Nostra adigere volumus, ut securioribus animis et laetiore cum fiducia in via procedatis, quam elegistis. In perfectae caritatis prosecutione (Cf CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 1: AAS 58 (1966), p. 702), qua vestra regitur vita, quo alio modo vos geratis oportet nisi eo, quo parati sitis penitus obsequi Spiritui Sancto, qui, in Ecclesia agens, in libertatem filiorum Dei vos vocat? (Cf Gal 5,13; 2 Cor 3,17)

I

7. Dilecti filii et filiae, invitamento Spiritus Sancti libere respondentes, Christum sequi statuistis, eidem vos prorsus devoventes. Consilia evangelica castitatis Deo consecratae, paupertatis, oboedientiae iam leges vitae vestrae evaserunt. Iamvero, quemadmodum Concilium monet, ipsa . . . auctoritas Ecclesiae, duce Spiritu Sancto, ea interpretari, eorum praxim moderari et etiam stabiles inde vivendi formas constituere curavit (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 43: AAS 57 (1965), p. 49). Ita vero ea agnoscit et authenticum reddit vitae genus, quod professione consiliorum evangelicorum efficitur: Per vota aut alia sacra ligamina, votis propria sua ratione assimilata, quibus christifidelis ad tria praedicta consilia evangelica se obligat, Deo summe dilecto totaliter mancipatur . . . Per baptismum quidem mortuus est peccato, et Deo sacratus; ut autem gratiae baptismales uberiorem fructum percipere queat, consiliorum evangelicorum professione in Ecclesia liberari entendit ab impedimentis, quae ipsum a caritatis fervore et divini cultus perfectione retrahere possent, et divino obsequio intimius consecratur. Tanto autem perfectior erit consecratio, quo per firmiora et stabiliora vincula mages repraesentatur Christo cum sponsa Ecclesia indissolubili vinculo coniunctus (Ibid., 44, p. 50).

Haec doctrina Concilii in claro lumine ponit huius doni magnitudinem, quod ipse dare libere decrevistis, quodque - simile doni a Christo Ecclesiae suae impertiti - perinde ac hoc, absolutissimum est et irrevocabile. Propter ipsum Regnum caelorum Christo magnanimiter et sine ulla exceptione devovistis vires amandi, possidendi cupiditatem, liberam facultatem propriam vitam disponendi, quae tam praeclara sunt homini bona. Huiusmodi vestra est consecratio, quae in Ecclesia et per eius peragitur ministerium sive eorum, qui illius gerunt personam quique professionem religiosam accipiunt, sive communitatis christianae, quae amanter agnoscit, excipit, fovet, circumdat eos, qui in eius gremio se Ipsos impendunt quasi vivum signum, quod omnia Ecclesiae membra ad offìcia vocations christianae impigre adimplenda efficaciter attrahere potest ac debet . . . siquidem status religiosus bona caelestia iam in hoc saeculo praesentia omnibus credentibus manifestat (lbid., pp. 50-51).

8. Aliqui ex vobis ad vitam contemplativam, quae dicitur, sunt vocati. Vis alliciens, cui nequit resisti, vos trahit ad Dominum. A Deo apprehensi, eius actioni pοtentissimae vos permittitis, qua ad eum elevamivi et transformamini in ipsum, dum eadem ad illam componimini aeternam contemplationem, quae communis est vocatio nostra. Quomodο fiet, ut in hac progrediamini via et gratiam, quae vos animat, fideliter custodiatis, nisi tota anima et vita vestra, dynamica vi, cuius impulsus est amor, permoti, huic obsequimini invitamento, quod stabili modo in Deum vos dirigit? Itaque aliam quamvis actionem proxime vobis utque exsequendam cuius generis sunt necessitudines cum fratribus, opus gratuitum vel quaestuosum, necessaria animi remissio hisque similia testimonium existimate intimae cum Deo cοniunctionis, quod ei reddatis, ut vobis illam tribuat intentions puritatem, in unum omnia redigentem, tam necessariam, ut ei quis iungatur tempore orationis. Sic operam ad Regnum Dei dilatandum conferetis ipso vitae vestrae testimonio atque arcana fecunditate apostolica (CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 7: AAS 58 (1966), p. 705).

9. Alii autem apοstοlatui sunt addicti ac quidem eius officio praecipue eo pertinenti, ut illis annuntient divinum verbum, quos Deus ipsis obviam mittit, eosdemque ad fidem perducant. Eiusmodi gratia familiarem cum Deo consuetudinem postulat, qua fulti nuntium Verbi Incarnati prodere possitis, sermone quidem usi, quem homines intellegere queant. Quantopere ergo necesse est, ut tota vita vestra consortes vos reddat eius passionum, mortis et gloriae! (Cf Phil 3,10-11)

10. Quodsi vocatione vestra ad alias partes in hominum servitio obeundas adducimini - cuius modi sunt vita pastorales, sacrae missiones, institutio scholastica, caritatis opera hinque similia - nonne ardor animi, quo Deo adhaereatis, ea munera fecunda imprimis efficiet ac quidem pro ratione huius cum Deo coniunctionis, quae fit in abscondito? (Cf Mt 6, 6) Si Concilii doctrinam fideliter cupimus servare, nonne cuiuslibet instituts sodales, Deum prae omnibus et unice quaerentes, contemplationem, qua ei mente et corde adhaereant, cum amore apostolico, quo opens Redemptionis adsociari Regnumque Dei dilatare nitantur, coniungant oportet? (Cf CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 5: AAS 58 (1966), p. 705)

11. Solum hoc modo animos hominum ad veritatem amoremque divinum amplectendum erigere poteritis secundum charisma Fundatorum vestrorum, quos Deus in Ecclesia sua excitavit. Concilium non aliter religiosis utriusque sexus officium iure merito inculcat fideliter servandi spiritum eorum Conditorum horumque propositi evangelica et exempla sanctitatis; quod unum e principiis agnoscere debent renovationis nunc perficiendae atque unam e rationibus certissimis operis, quod unumquodque Institutum aggrediatur oporteat (Cf CONG. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 45: AAS 57 (1965), pp. 51-52; Decr. Perfectae caritatis, 2b: AAS 58 (1966), p. 703). Re enim vera charisma vitae religiosae, nedum impulsus quidam sit exortus ex sanguinibus vel ex voluntate carnis (Cf Io 1,13) aut ex habitu mentis qui huic saeculo conformatur (Cf Rom 12, 2), fructus est Spiritus Sancti, in Ecclesia semper operantis.

12. Hinc profecto unaquaeque Familia religiosa propriam dynamicam vim hauriet, siquidem vocatio divina, hcet secundum mutabilia locorum ac temporum adiuncta renovetur et distinguatur, semper tamen constantem quendam cursum exposcit. Ardor animi, ei congruens, in ipsa hominis vita quasdam primarias praecipuasque aperit vias, quae eligantur. Fidelitas autem iis rebus servita, quae per hasce vias postulantur, tamquam obrussa est authenticae naturae, qua vita religiosa commendetur. Ne hoc obliviscamur: quodlibet institutum humanum quasi illi morbo est obiectum, quo articuli durescunt, atque periculo vanae cuiusdam observantiae urgetur. Externa enim legum diligentia ad praestantiam alicuius vitae eiusque constantem rationem in agendo tuendam per se non sufficit. Qua de causa eiusmodi formae externae sine intermissione vivificentur oportet interna hac animi contentione, sine qua illae nimium onus confestim efficerentur.

In hac varietate formarum, quae unicuique Instituto indolem propriam tribuunt et in plenitudine gratiae Christi (Cf 1 Cor 12,12-30) nituntur, pro summa vitae religiosae regula et norma certissima habenda est sequela Christi secundum Evangelii doctrinam. Nonne huius studio per saeculorum cursum factum est, ut vita casta, pauper, oboedientiae dedita postularetur?

II

13. Unus amor in Deum - id repetere oportet - homines permovet modo maximum habente momentum ad castitatem amplectendam. Qui amor caritatem fraternam tam imperiose deposcit, ut religiosus altiore ratione in Christi corde cum aequalibus vivat. Hac servata condicione, donum sui ipsius, quo quis Deo aliisque se devovet, fons erit pacis tranquillae. Nequaquam despecto amore humano et matrimonio nonne hoc, secundum fidem, imago est et consortium unitatis amore effectae, qua Christus Ecclesiae iungitur? (Cf CONG. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966), pp. 1067-1069; cf Eph 5,25 et 32) - castitas Deo consecrata hanc unitatem propius revocat illamque perficit sui ipsius superationem, ad quam omnis amor humanus contendat oportet. Hac ipsa igitur aetate, qua is ut alias numquam erotismo vastatore (Cf Allocutio ad sodales consociationum v. d. «Equipes Notre-Dame» e variis nationibus, habita die 4 mensis Maii, anno 1970, n. 4: AAS 62 (1970), p. 429) infestatur, castitas nunc cum maxime comprehendi debet et in vitae usu coli animo recto atque magnanimo. Castitas, virtus prorsus positiva, dilectionem testatur, qua ceteris Deus praefertur, ac modo praeclarissimo et absolutissimo significat mysterium coniunctionis Corporis mystici cum eius Capite necnon Sponsae cum Sponso eius aeterno. Ea denique hominem afficit, transformat, pervadit ad intima animi eius penetralia pertingens, per arcanam quandam similitudinem cum Christo.

14. Necesse igitur habetis, dilecti filii et filiae, christianae disciplinae spirituali castitatis Deo consecratae totam restituere efficaciam. Haec virtus enim, cum in vitae usu propter Regnum caelorum reapse servatur, cor hominis liberat atque sic tamquam signum et stimulus caritatis, ac quidem peculiaris fons spiritualis fecunditatis in mundo evadit (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS 57 (1965), p. 48). Quamvis ab hoc non semper agnoscatur, ea nihilominus in mundo mysticam suam exserit efficientiam.

15. Ad nos autem quod attinet, animi nostri sententia firma et certa maneat oportet: nempe praestantiam ac fecunditatem castimoniae, propter Dei amorem in caelibatu religioso servatae, in verbo Dei, in doctrina Christi, in vita Matris eius Virginis, necnon in traditione apostolica, ab Ecclesia constanter asseverata, ut in fundamento postremum inniti. Agitur enim de dono pretioso, quod Pater quibusdam largitur. Quod quidem fragile et facile vulnerari cum sit ob humanam infirmitatem, contradictions rationis purge est obnoxium atque, ex parte, ab iis nequit comprehendi, quibus luce Verbi Incarnati non sit revelatum, quomodo is, qui perdiderit animam suam propter Ipsum, inveniat eam (Cf Mt 10, 39; 16, 25; Mc 8, 35; Lc 9, 21; Io 12, 25).

16. Casti qua Christi sectatores, pauperem etiam vitam ad eius exemplum intenditis degere quoad usum bonorum huius mundi, quae cotidianae sustentations vestrae sunt necessaria. Ceterum hac de re aequales nostri peculiariter vos urgent interrogando. Institutis religiosis magni ponderis munus sine dubio est implendum in operibus misericordiae, auxilii aerumnosis praebendi, iustitiae socialis; quo in ministerio versantia, haec Instituta semper oportet ea attendant, quae Evangelium postulat, eo consilio ut praesentibus necessitatibus sese accommodent.

17. Clamorem pauperum (Cf Ps 9, 13; Iob 34, 28; Pr 21, 13), qui numquam fuit instantior, edi auditis ab iis, qui ipsi sunt indigentes et qui coniunctim miseria premuntur. Nonne ut invocations eorum, Dei nempe filiorum quasi quodam iure praecipuo fruentium, obsecundaret, Christus venit (Cf Lc 4, 18; 6, 20), eo progressus, ut par fieret cum illis? (Cf Mt 25, 35-40) In mundo, qui maxime progreditur, hae, quae permanent, multitudines et hi singuli homines miserabiles mentis et habitudinis conversionem (CONC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, 63: AAS 58 (1966), p. 1085) vehementi monitione deposcunt, quae ad vos potissimum pertinet, qui Christum propius in terrena eius condicione exinanitionis sequimini (Cf Mt 19, 21; 2 Cor 8, 9). Quod invitamentum in animis vestris - ut Nos minime ignoramus - resonat tam incitate acriterque, ut nonnulli ex vobis etiam ad actionem violentam interdum sollicitentur. Sed, ut Christi discipuli, quomodo viam ingrediamini aliam ab ea, qua ipse incessit? Haec enim, quemadmodum nostis, non est politica quaedam aut temporalis opinio ac navitas, sed hortatio ad cordis conversionem, ad liberationem a quovis impedimento terreno, ad amorem.

18. Quomodo ergo clamori pauperum in vita vestra respondebitis? Is vobis imprimis interdicat oportet, ne respectu cuiusvis iniustitiae socialis medium quiddam teneatis. Idem praeterea officio vos obstringit hominum conscientiam exsuscitandi, gravissimo casu miseriae ac postulationibus iustitiae socialis, quam Evangelium et Ecclesia docent, prae oculis habitis. Aliquos ex vobis ille clamor movet, ut pauperes in ipsa condicione eorum contingatis acerbosque eorundem participetis angores. Rursus non pauca e vestris Institutis vocat ad certa quaedam opera sua ita convertenda, ut pauperibus prosint; quod quidem a multis iam est generose peractum. Ille demum bonorum usum vobis imponit, terminis earum rerum circumscriptum, quae functione munerum, vobis implendorum, exiguntur. Oportet, ut in cotidiana vita vestra documenta, etiam externa, detis germanae paupertatis.

19. Quod vero testimonium perhibet religiosus, qui studio sui commodi se trahi patiatur cuique omnino consentaneum esse videatur, ut, sine ullo discrimine ac moderatione, sibi sumat, quidquid ei proponatur, idque in humana vitae cultu atque in mundo, qui mirando prorsus cursu incrementorum materialium paene infinitorum denotantur? Cum igitur multi maiore in periculo versentur, quo contingit, ut illecebra ac securitate possessions, scientiae, potestatis irretiantur, Dei invitamentum in summo veluti fastigio conscientise christianae vos collocat, quatenus homines moneatis oportet veram et absolutam eοrum progressionem in eo positam esse, ut vocationi suae respondeant, qua non secus atque filii vitam Dei viventis, omnium hominum Patris, participent (PAULI VI, Litt. Encycl. Populorum progressio, 21: AAS 59 (1967), p. 268).

20. Pariter querimoniam percipitis tot vitarum humanarum, quae quasi in turbine implacabili vοlutantur labores ad quaestum faciendum, lucri ad voluptates comparandas, rerum, quae consumuntur, et quae vicissim virium contentionem interdum inhumanam imponunt. Una igitur e primariis rationibus paupertatis vestrae erit testificatio sensus humani labοri proprii, qui cum animi libertate geratur atque naturae suae restituatur, ex qua est subsidium ad vitam sustentandam atque servitium. Nonne Concilium peropportune edixit vos necessario obnoxios esse communi legi laboris? (CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 13: AAS 58 (1966), p. 708) Hoc ergo est officium, quo devincimini: vitae vestrae et fratrum aut sororum est vobis consulendum atque pauperes relevandi labore vestrο. Sed non licet actionem vestram adversari vocationi variorum Institutorum vestrorum, ac labores ex more inferre, qui eiusmodi sint, ut pro peculiaribus muneribus, eorundem propriis, substituantur; ita enim necessario fiet, ut vos quodammodo ad saecularem vitae rationem ineundam, cum vitae religiοsae detrimento, perducamini. Estote igitur de spiritu sollicita, qui vos movet; profecto quod naufragium pateremini, si solum mercede e profanas negotiis percepta vos commendare putaretis!

21. Necessitas, tam firmiter hodie asseverata, fraternae consortionis vim evangelicam suam retineat oportet. Ut in Doctrina Duodecim Apostolorum scriptum est: . . . si in immortalibus consortes estis, quanto mages in mortalibus? (IV, 8, Patres Apostolici, I, rec. Fr. X. FUNK, Tubingae, 1901²) Paupertas, quae vivendo reapse ad usum transfertur, prout bona, mercede non excepta, in commune congeruntur, spiritualem communionem, qua coniungimini, testatur; ea veluti vehemens est hortatio, quae omnibus divitibus adhibetur, et levationem quoque fratribus vestris et sororibus affert, qui inopia vexantur. Studium, quo unusquisque legitime fertur, officia in se recipiendi, non propriis reditibus fruendo, sed communia bona fraterno animo participando manifestatur. Formae autem paupertatis singulorum et cuiusque Communitatis e natura Instituts et oboedientiae forma pendent, quae ibi servatur; ita, secundum peculiarem cuiusvis vocationem, indoles subiectionis, quae in omni inest paupertate, ad effectum adducitur.

22. Quemadmodum vos, dilecti filii et filiae, compertum habetis, hodiernae hominum consortionis necessitates, si eas cum Christo coniuncti experimini, paupertatem vestram magis urgent et perfectiorem reddunt. Quamquam ratio habenda est, ut patet, hominum, inter quos degitis, ut modum vitae vestrae iis aptetis, tamen paupertatem vestram non licet tantum ac simpliciter conformare ad eorum consortionem. Vis enim testificandi ei obvenit ex magnanima obtemperatione praecepto evangelico - dum plena cum fidelitate vocations vestrae inhaeretis - non solum e quodam studio paupertatem ostendendi, quod nimis leve ac fluxum esse potest. Attamen vitandae sunt externae vitae rationes, quae cultum fusto mundiorem ac vanitatem redoleant. Quibusdam in rerum adiunctis - id agnoscimus quidem - probari potest formam vestis religiosae deponi; tamen silentio praeterire nequimus, quantopere conveniat, ut habitus religiosorum religiosarumque sit, quemadmodum Concilium voluit, signum consecrationis eorum (Cf CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 17: AAS 58 (1963) p. 710), atque a formes aperte saecularibus quadamtenus distinguatur.

23. Nonne eadem fidelitas vestram professionem oboedientiae inspirat in lumine fidei et secundum ipsam vim impellentem caritatis Christi? Hac quippe professione voluntatem vestram integre immolatis atque certius et tutius in eius consilium salvificum penetratis. Exemplum Christi secuti, qui venit, ut faceret voluntatem Patris, et cum eo coniuncti, qui didicit ea his quae passus est oboedientiam et fratribus ministravit, vos Ecclesiae servitio atque fratrum arctius devincimini (Cf ibid., 14, p. 709; Io 4, 34; 5, 30; 10, 15-18; Haebr. 5, 8; 10, 7; Ps 40(39), 8-9).

24. Evangelica illa appetitio fraternitatis a Concilio significanter est expressa, siquidem Ecclesia se esse Populum Dei definivit, in quo Hierarchia membres Christi, eadem caritate inter se consociatis, deservit (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, capp. I-III: AAS 57 (1965), pp. 5-36). In statu religioso, perinde ac tota in Ecclesia, idem mysterium paschale Christi vivendo colitur. Altissimus oboedientiae sensus plenitudine huius mysterii mortis et resurrectionis declaratur, in quo supernaturalis sors hominis egregie prorsusque perficitur; etenim homo sacrificio, dolore, morte ad veram vitam accedit. Auctoritatem igitur inter fratres vestros exercere idem est ac iisdem ministrare (Cf Lc 22, 26-27; Io 13, 14) exemplo eius, qui dedit animam suam redemptionem pro multis (Mt 20, 28; cf Phil 2, 8).

25. Auctoritas ergo et oboedientia, bono communi servientes, tamquam duae rations complentes eiusdem actus participandi Christi oblationem exercentur: ii, qui auctoritate praediti agunt, oportet in fratribus consilio Patris, amoris pleno, obsecundent; religiosi autem, eorum praeceptionibus obtemperantes, exemplum Magistri nostri sequuntur (Lc 2,51) atque operi salutis sociantur. Itaque auctoritas et cuiusque libertas nedum inter se repugnent, in voluntate Dei implenda una simul procedunt, quae fraterno more exquiratur per colloquium, fiducia nixum, inter superiorem eiusque fratrem, cum de re personali agitur, aut per consensionem indolis generalis, cum res ad totam spectat Communitatem. In hac vestigatione religiosi abstineant tum nimia animorum concitatione, tum sollicitudine efficiendi, ut vis attractive opinionum, quae in dies ventilantur, praevaleat altissimo sensui vitae religiosae. Unusquisque, praesertim vero superiores et quotquot inter fratres suos aut sorores munera gerunt, officio tenentur refovendi in Communitatibus fidei certitudinem, qua hae regantur oportet. Vestigationi enim illi propositum est, ut eiusmodi certitude penitius percipiatur atque in vitae cotidianae usum transferatur secundum temporis necessitatem, nullatenus tamen ut ea in controversiam adducatur. Hoc opus communis perscrutationis finiendum est, si casus fert, iudicio ac voluntate superiorum, quorum praesentia, ut talis agnita, cuivis Communitati est prorsus necessaria.

26. Houmdiernae condiciones vitae momentum habent, ut liquet, ad modum, quo oboedientiam exercetis. Multi enim ex vobis partem operum suorum extra domos religiosas exsequuntur atque munera obeunt, ad quae propter peculiarem peritiam sunt apti. Alui vero inducuntur, ut coetibus, certo cuidam operi addictis atque propriae moderationi obnoxiis, se socient. Nonne periculum, quod in eiusmodi imminet rerum adiunctis, suadet, ut sensus oboedientiae confirmetur ac diligentius excolatur? Ut autem hoc veram afferat utilitatem, nonnullae condiciones serventur oportet. Explorandum est enim imprimis, num opus susceptum cum Instituti vocatione congruat. Convent etiam utramque provinciam accurate definire. Potissimum vero ab actione externa transeundum est ad ea, quae vita postulat communis; qua in re curae sit, ut in tuto ponatur plena efficacitas illorum veluti elementorum vitae religiosae, quae proprie vereque dicitur. Est enim unum e praecipuis, quibus superiores obstringuntur, officiis, eo pertinens, ut fratribus aut sororibus in religione illae provideantur condiciones, quae ad eorum vitam spiritualem sunt necessariae. Quomodo autem id agere possunt, nisi tota Communitas fidenter cooperetur?

27. Hoc etiam addere libet: quo magis muneris vestri partes obitis, eo magis necessarium est, ut donum vestri, quoad plenam eius significationem, renovetis. Dominus cuique praecipit, ut perdat animam suam, si vult post eum venire (Cf ibid., 9, 23-24). Hoc praescriptum observabitis, si normas superiorum vestrorum accipietis quasi praesidium professionis vestrae religiosae, quae est plena propriae voluntatis dedicatio veluti sacrificium sui Deo oblatum (Cf CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 14: AAS 58 (1966), p. 708). Oboedientia christiana est absoluta omnisque condicionis nescia obtemperatio divinae voluntati. Verumtamen vestra oboedientia est restrictior, quia per eam vos Deo specialiter dedidistis, atque vestra eligendi facultas officiis per vos susceptis quasi finibus continetur. Vestra autem condicio, in qua nunc versamini, originem ducit ab actu integro libertatis vestrae; quapropter eum oportet semper vividiorem reddatis sive ipso inceptu vestro sive assensu, quem praeceptionibus superiorum praebetis. Concilium in bonis status religiosi numerat libertatem per oboedientiam roboratam (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 43: AAS 57 (1965), p. 49) atque haec verba proferens monet: oboedientia religiosa, nedum dignitatem personae humanae minuit, illam, ampliata libertate filio rum Dei, ad maturitatem adducit (CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 14: AAS 58 (1966), p. 709).

28. Attamen, nonne fieri potest, ut auctoritas superioris et religiosi conscientia, illud scilicet sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius (CONC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, 16: AAS 58 (1966), p. 1037), inter se confligant? Oportet hoc repetamus: conscientia non est una et sola arbitra qualitatis moralis actionum, quas suggerit, sed ad normas obiectivas debet referri, et, si necesse sit, corrigi recteque dirigi.

Praeterquam cum aliquid iniungitur, quod legibus divinis vel constitutionibus Instituti manifesto adversatur, aut quod malum grave et certum secumfert - tunc enim oboediendi obligatio deest - superioris deliberationes provinciam respiciunt, in qua aestimatio boni maioris secundum modum rem considerandi potest variari. Si autem colligitur, eo quod iussum ex ventate minus bonum appareat, id non esse legitimum et conscientiae contrarium, hoc idem foret ac non intellegere - modo quidem quo e re minus recte iudicatur - non pauca humana esse obscura atque in utramque partem valere. Praeterea oboedientiae recusatio crebro damnum grave infert ipsi bono commun. Ne facile igitur religiosus affirmet iudicium suae conscientiae a superioris sententia discrepare. Talis ceteroquin casus singularis nonnumquam verum animi doborem commovebit secundum ipsius Christi exemplum, qui didicit ex sis quae passus est oboedientiam (Hb 5, 8).

29. Hoc ideo dicitur, ut recte intellegatur, quantam sui abdicationem exercitatio vitae religiosae postulet. Proinde experiri debetis quiddam illius ponderis, quo Dominus ad crucem suam alliciebatur, ad illum scilicet baptismum, quo erat ipse baptizandus, ubi ignis ille accenderetur, qui vos quoque inflammat (Cf Lc 12, 49-50); quiddam etiam illius insipientiae, quam nobis omnibus S. Paulus exoptat, quippe quae sola nos reddat sapientes (Cf 1 Cor 3, 18-19). Esto igitur vobis crux id, quod Christo fuit: comprobatio summi amoris. Nonne arcana quaedam coniunctionis necessitudo inter renuntiationem atque laetitiam intercedit, inter sacrificium atque animi magnitudinem, inter disciplinam atque spiritualem libertatem?

III

30. Confiteamur oportet, filii et filiae in Christo Iesu, hoc ipso tempore difficile reperiri vitae ducendae modum, qui cum hac necessitate congruat. Nimis multa enim contraria incitamenti vos impellunt, ut operam ex humana ratione efficacem imprimis conquiratis. Verumtamen nonne vestrae sunt partes, ut exemplum austeritatis laetae et aequabilis praebeatis, dum difficultates ipsi labοri et necessitudinibus socialibus insitas amplectimini atque asperitates vitae cum omni eius sollicita incertaque condicione toleratis quasi totidem renuntiatiοnes ad christianae vitae plenitudinem prorsus necessarias? Religiosi enim arctiore via ad sanctitatem contendunt (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965), p. 18). In mediis ergo hisce curis et incommodis, magnis parvisve, intimus animi ardor vester facit, ut Christi crucem inveniatis, vοsque adiuvat, ut eam cum fide et amore suscipiatis.

31. Hac vero condicione testimonium perhibebitis, quod Populus Dei exspectat: ex quo viri et mulieres incognitos casus paupertatis accipere valent, qui simplicitate et humilitate queunt capi, qui pacis amantes et a mediis consiliis alieni, absolutae sui rerumque abdications se devoventes, liberi simulque oboedientes, alacres ac tenaces, mites et fortes sunt in fidei suae sοliditate. Haec quidem gratia vobis a Christo tribuetur pro ratiοne pleni doni, quo vos ipsos impenderitis, id numquam reposcendo. Cuius rei luculentum datur documentum recentioribus vicissitudinibus tot religiοsοrum ac religiosarum, qui magno promptoque animo in varus nationibus passi sunt pro Christo. Dum palam iis admirationem Nostram testamur, omnibus eos ad imitandum proponimus.

32. In hac autem via plurimum vobis adiumenti illae vitae formae suppeditant, quas experientia, charismatibus cuiusque Instituti adhaerens, invexit, quas vario modo cοmpaginatas exhibuit quarumque continenter novas suadet progressiones. Quantumvis modi inter se discrepent, tamen haec veluti subsidia eο semper spectant, ut homo interior conformetur. Studium autem hunc corroborandi vos iuvabit ad dignoscendum, tot inter diversa incitamenta, quae sint vitae formae aptiores. Nimia enim cupiditas cuiusdam flexibilis mobilitatis et liberae facultatis effectrices inducere possunt, ut rigiditatis accusetur etiam minima pars constantis ordinis in consuetudinibus servandis, quam vita Communitatis et sodalium perfectio pro more expostulant. Mentes intemperanter incitatae, quae ad caritatem fraternam provocant vel ad ea, quae afflatu Spiritus Sancti insinuari putantur, Instituta ad interitum possunt perducere.

33. Quapropter - ut experiundo probe novistis - non est minons aequo aestimandum pondus et momentum ipsius vitae consortionis tum ad consuetam rationem totum hominem, tam multiplicem ac divisum, secundum viam vocationis dirigendi, tum ad complementum spirituale eius proclivitatum. Nonne cor saepe trahitur rebus fluxis atque caducis? Iamvero multi ex vobis vitam transigere debent, saltem ex parte, in mundo, qui in tendit, ut hominem a se ipso abalienet eiusque cum Deo conunctionem, una cum spirituali eiusdem unitate, in discrimen adducat. Opus igitur est, ut etiam in eiusmodi vitae condicionibus eum invenire discatis, quibus maior in dies concitatio, strepitus ac tumultus, rerum evanidarum illecebrae insunt.

34. Quis igitur non perspicit, quantopere ad illam coniunctionem assequendam fraterna adiuvet societas vitae constantis cum vivendi disciplina libere suscepta? Haec vero magis ac magis unicuique necessaria videtur, qui revocat animum ad se (Cf Is 46, 8), secundum biblicam significationem huius locutions, quae profundius quiddam nostrorum affectuum, cogitationum, consiliorum declarat, quaeque sensu infiniti, absoluti, sempiternae sortis nostrae pervaditur. In hodierna perturbatione religiosi sua testificatione hominem ostendant oportet, qui vitali ratione adhaerens proprio fini, qui est Deus vivens, reapse unificavit et patentem apertamque reddidit altitudinem et perseverantiam vitae suae in Deo per omnium facultatum coniunctionem, mentis purificationem, spiritualem sensuum conformationem.

35. Pro modo igitur, quo munera externa obitis, oportet ab eiusmodi actione ad vitam abditam divinisque rebus deditam transeatis, qua animae vestrae reficiantur. Si vero ad operam Dei causa incumbitis, ipsi necessitatem temporis in recessu traducendi animadvertitis, quod quidem una cum fratribus et sororibus vestris in tempus commutabitis bonis refertum. Quoniam nimiae sunt in vita hodierna occupationes contentionesque animorum, convenit, ut peculiare momentum hisce intervalles longioribus tribuatur, quae cotidiano precationum cursui adiunguntur; quae intervalla varie distribuantur in tempora, secundum condicionem et naturam vestrae vocations. Quodsi domus, ad quas pertinetis, hospitalitatem fraternam ample exercent, vestrum erit assiduitatem et modum eius constituere, ut omnes inanis agitatio devitetur et expeditior hospitibus vestris reddatur intima cum Deo coniunctio.

36. Haec profecto est vis et significatio consuetudinum, quibus vitae vestrae cotidianae ordo disponitur. Conscientia vigil et attenta, nedum eas consideret tantum ex unica ratione regulae obligantis, eas ex utilitatibus, quas afferunt, pensitat, quatenus maiorem comparant plenitudinem spiritualem. Id autem necesse est affirmare: observantiae religiosae, potius quam institutionem rationi consentaneam vel voluntatis educationem, veram poscunt initiationem, eo pertinentem, ut homo, in intima etiam animi conscientia, ad christianam vitam secundum evangelicas beatitudines conformetur.

37. Concilium doctrinam ad perfectionem prosequendam probatam (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 43: AAS 57 (1965), p. 49) quasi patrimonium Institutorum habet atque unum e maximis bonis, quae ea vobis debent impertire. Quoniam vero haec perfectio in iugiter augescente progressione ad amorem Dei fratrumque nostrorum consistit, ea doctrina intellegenda est modo prorsus certo ac definito, id est veluti doctrina vitae, ad usum revera adducenda. Unde efficitur, ut vestigationes illae, quibus Instituta insistant, nequeant solum in quibusdam accommodationibus verti, quae respectu habito mutationum mundi perpetrentur; sed adiuvare debeant ad ea iterum fruigifere invenienda subsidia, quae omnino necessaria sunt ad vitam ducendam Dei hominumque amore penitus perfusam.

38. Quam ob rem necessitas tam Communitatibus quam personis, quae eas efficiunt, imponitur transeundi a statu psychico, ut aiunt, ad statum, qui vere sit spiritualis (Cf 1 Cor 2, 14-15). Nonne novus homo, de quo S. Paulus loquitur, tamquam ecclesialis plenitude Christi est simulque participatio huius plenitudinis, ad unumquemque pertinens christianum? Talis vitae instituendae voluntas Familias religiosas vestras quasi loca efficiet vitalia, ubi germen vitae divinae efflorescat, unicuique vestrum insitum per baptismum, et, per consecrationem vestram, vivendo absolute expressam, fructus edi possint copiosissimi.

39. Licet imperfectione, ut quivis christianus, laboretis, tamen vitae condiciones inducere intenditis, quae aptae sint ad spiritualem profectum cuiusque sodalis fovendum. Quomodo vero hoc assequi datur, nisi arctiores in Domino reddantur rationes, etiam communes et usitatae, quibus cum singulis fratribus vestris coniungimini? Caritas enim - ne hoc obliviscamur oportet sit veluti spes actuosa illarum rerum, quibus alii adiumento nostro fraterno provehantur. Signum vero authenticae eius naturae in laeta invenitur simplicitate, qua omnes ea intellegere nituntur, quae unicuique sint cordi (Cf Gal 6, 2). Quodsi religiosi quidam tales apparent, ut vita sua communi oppressi esse videantur, quae, contra, eos debuit augere, nonne id propterea accidit quod ei deest illa benignitas et comitas, quibus spes alitur? Non autem est dubium, quin spiritus coetus cuiusdam proprius, amicitiae necessitudo, fraterna cooperatio in eodem apostolatu exercendo necnon mutuum auxilium in communion vitae, propterea electae, quo melius Christo serviretur, multum valeant ad hanc cotidianae consuetudinis viam.

40. E quarum rerum consideration quaedam emergunt animi inclinationes ad minores constituendas communitates. Quasi quidam nisus, spente erumpens, contra conglobationem hominum ignotorum in urbibus, item necessitas Communitatis domum ad parvae habitationis sedes in hodiernis urbibus accommodandi, voluntas propius contingendi, ipsis vitae condicionibus, populum Evangelii luce collustrandum: haec omnia in causis recensentur, quibus Instituta quaedam moventur, ut Communitates, parvo sodalium numero constantes, condere proponant. Hae profecto arctiores necessitudines inter religiosos et mutuam magisque fraternam officiorum susceptionem possunt fovere. Verumtamen, si adumbrata quaedam forma spiritualem convictum revera potest inducere, fallaciter aliquis credat illam satis esse ad hunc promovendum incrementisque augendum. Parvae enim Communitates, ut patefit, potius difficiliora a sodalibus poscunt, quam vitae genus praebent facilius.

41. Praeterea verum exstat multis religiosis Communitates membrorum numero frequentes peculiari modo convenire. Eaedem autem ut instituantur, exigi potest sive ipsa natura alicuius servitii ad caritatis officia pertinentes, sive operibus quibusdam, quae ingenio exercentur, sive etiam vitae contemplativae vel monasticae institutione; semper vero ibi perfecta unitas vigeat cordium et animorum, proposito spirituali et supernaturali plane congruens, quo contenditur. Ceterum, ut praetermittamus modum Communitatum, hae, sive parvae sunt sive magnae, sodales nequeunt adiuvare, nisi spiritu evangelico constanter vegetentur, precatione alantur atque veteris hominis mortificatione cum animi magnitudine distinguantur necnon disciplina ad novum hominem formandum necessaria et Crucis sacrificii fecunditate.

IV

42. Quomodo, dilecti religiosi et religiosae, Eum penitius cognoscere non exoptetis, quem amatis et hominibus vultis manifestare? Ipse quippe vos iungit oratio! Cuius si gustatum non amplius habetis, eius desiderio exardescetis ad precationem vos humiliter revocando. Neque obliviscamini historiae testimonium, fidelitatem videlicet orationi servatam aut eius neglectionem esse veluti paradigma vigores aut occasus vitae religiosae.

43. Est autem oratio intimae cum Deo consuetudinis inventio, adorandi studium, voluntas intercedendi: experientia sanctitatis christianae fecunditatem ostendit orationis, in qua Deus spiritui et cordi suorum famulorum se manifestat. Multiplicia quidem sunt Spiritus dona, sed semper efficiunt, ut hanc intimam veramque Dei cognitionem gustemus, sine qua neque bonum ipsum vitae christianae ac religiosae percipere possumus, neque viribus pollemus ad proficiendum in ea, gaudio spei, quae non fallit, perfusi.

44. Spiritus Sanctus sine dubio etiam gratiam vobis impertit Deum in cordibus hominum reperiendi, quos Ipse vos docet ut fratres diligere. Idem vos adiuvat ad significationes sui amoris in eventuum veluti intextu deprehendendas. Si humiliter ergo ad Nomines resque intendimus animos, Spiritus Iesu nos illu minat suaque locupletat sapientia, dummodo spiritu orationis penitus imbuamur.

45. Nonne una ex huius aetatis miseriis illa est inaequalitas inter condiciones vitae collectivas et requisita cogitationis personales, immo et contemplationis? (CONC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, 8: AAS 58 (1966), p. 1030) Multi homines - in qui bus iuvenes non pauci - sensum vitae suae amiserunt solliciteque rationem contemplativam sui ipsorum exquirunt, ignorantes Christum, per Ecclesiam suam, suae praestolationi posse respondere! Huiusmodi res vos impellere debent, ut serio de iis recogitetis, quae homines iure a vobis exspectant, qui expresse definiteque officium suscepistis vitam ducendi in famulatu Verbi, lucis verge, quae illuminat omnem hominem (Io 1, 9). Conscii ergo sitis oportet momenti, quod oratio in vestra obtinet vita, in eamque alacriter discatis incumbere; etenim cotidiana precatio, fideliter facta, pro unoquoque et unaquaque vestrum, primaria esse pergit necessitas; quapropter priores partes in vestris constitutionibus et vita ei sunt tribuendae.

46. Homo interior tempora silendi quasi requisita quaedam amoris divini esse animadvertit; cui quaedam solitudo pro more necessaria est, ut Deum audiat ad cor suum loquentem (Cf Os 2, 14). Est autem monendum silentium, quod non aliud sit quam rumoris sermonisque vacuitas et in qua anima nequeat recuperare vigorem, liquido omni vi carere spirituali, quin immo obesse posse cantati fraternae, si, eodem tempore, commercium cum aliis opus sit habere. Verum intimae cum Deo coniunctionis exquisitio necessitatem infert silentii totius hominis, sive agitur de iis, quibus Deus in strepitu et tumultu est inveniendus, sive de iis, qui sunt contemplations addicti (Cf S. CONGR. PRO RELIGIOSIS INSTITUTIS SAECULARIBUS, Instr. Venite seorsum: AAS 61 (1969), pp. 674-690; Nuntius Monachorum vitae contemplativae addictorum ad Synodum Episcoporum, datus die 10 mensis Octobris anno 1967: La Documentation Catholique, t. 64, Paris, 1967, coll. 1907-1910). Fides enim, spes, Dei amor, dona Spiritus Sancti accipere paratus, necnon fraterna dilectio, mysterio aliorum patescens, important, ut postulatum quoddam, necessitatem silentii.

47. Num oportet denique momentum singulare in memoriam revocemus, quod in vita Communitatum vestrarum liturgia Ecclesiae habet, cuius centrum est Eucharisticum Sacrificium, in quo precatio interna cum cultu externo conectitur? (Cf CONC. VAT. II, Const. Sacrosanctum Concilium: AAS 56 (1964), pp. 97-134) In ipsa professione religiosa Deo ab Ecclesia estis oblati, cum Sacrificio Eucharistico arcte coniuncti (Cf Ordo Professions Religiosae). Haec oblatio vestri singulis diebus veritas evadat oportet, reapse continenterque renovanda. Cuius renovations fons praecipuus est communio Corporis et Sanguinis Christi, qua voluntas vestra vere amandi et usque ad vitae immolationem progrediens assidue vegetetur (Cf CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 15: AAS 58 (1966), p. 709).

48. Communitatum vestrarum, eius in nomine congregatarum, centrum per se est Eucharistia, sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis (CONC. VAT. II, Const. Sacrosanctum Concilium, 47: AAS (1964), p. 113). Est igitur consentaneum, ut manifesto circa oratorium consocientur, in quo praesentia sanctissimae Eucharistiae id significat simulque efficit, quod potissimum munus cuiusvis Familiae religiosae esse debet, perinde ac christiani cuiusque conventus. Eucharistiae, per quam non desinimus mortem et resurrectionem Domini annuntiare et ad eius reditum in gloria nosmet componere, in memoriam vestram indesinenter dolores corporis et animi redigit, quibus Christus est discruciatus, quos tamen libere subiit usque ad agoniam et mortem in cruce procedens. Acerbitates, quae vobis occurrunt, opportunitatem praebeant una cum Christo tolerandi Patrique offerendi tot calamitates et cruciatus iniustos, qui fratribus nostris infliguntur solumque e sacrificio Christi, fide praelucente, significationem possunt accipere.

49. Sic ergo etiam mundus praesens adest in intimo sinu vitae vestrae, orationi et immolations deditae, ut Concilium vehementer asseruit: Nec quisquam aestimet religiosos consecratione sua aut ab hominibus alienos aut inutiles in civitate terrestri fieri. Nam etsi quandoque coaetaneis suis non directe adsistunt, profundiore tamen modo eos in visceribus Christi praesentes habent atque cum eis spiritualiter cooperantur, ut aedificatio terrenae civitatis semper in Dominο fundetur ad Ipsumque dirigatur, ne forte in vanum laboraverint qui aedificant eam (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 46: AAS 57 (1965), p. 52).

50. Haec vero participatio muneris Ecclesiae implendi - ita Concilium instantius monet - nequit haberi nisi religiosi amplectantur ac foveant eius incepta et proposito ut in re biblica, liturgica, dogmatica, pastorali, oecumenica, missionali et sociali (CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 2c: AAS 58 (1966), p. 703). Sollicita circa doctrinam et actionem pastoralem coniunctam, huic operam navabitis, semper quidem salva Instituti indole, memores exemptionem ordinem eius internum potissimum respicere neque vos eximere iurisdictione, cui subiaceatis, Episcoporum, ad quos pertinet, prout horum pastorale munus perfungendum et animarum rite ordinanda curatio requirunt (Cf CONC. VAT. II, Decr. Christus Dominus, 35, 3: AAS 58 (1966), p. 691). Ceterum nonne vos magis quam alii constanter cogitare debetis actione Ecclesiae continuare actionem Christi in hominum commodum, tantummodo quatenus ipsum Christi cursum vivendi sequunini, qui omnia ad Patrem suum reducit: Omnia enim vestra sunt . . . Vos autem Christi, Christus autem Dei (1 Cor 3, 22-23; cf CONC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, 37: AAS 58 (1968), p. 1055). Vocatio enim Dei modo proximo et efficacissimo vos in viam dirigit ad Regnum aeternum ferentem. Per spirituales contentiones, quae in quavis vita, quae vere sit religiosa, nequeunt vitari, praeclarum et eximium testimonium redditis mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS 57 (1965), p. 37).

V

51. Dilecti in Christo filii et filiae, vita religiosa, ut renovetur, formas accidentales ad quasdam mutationes debet accommodare, quae, augescente cum velocitate et amplitudine, condiciones cuiusvis vitae humanae afficiunt. Sed exsequi id non poteritis, formas vivendi stabiles (Cf ibid., 43, p. 49), ab Ecclesia agnitas, servantes, nisi renovatione germanae et integrae vocations Institutes vestris propriae. Accommodatio enim cuiusvis animantes ad ea, in quorum ambitu degit, non est in eo posita, ut veram suam dimittat identitatem, sed in eo, ut se confirmet vitali vigore sibi peculiari. Hodiernas animorum propensiones et postulationes hominum, qui nunc sunt, alte percipientes, id agere debetis, ut e fontibus vestris veluti lymphae nova vi pollentes exsiliant. Huiusmodi officium aptum est ad animum accendendum, et quidem ratione habita difficultatum.

52. Quaestio acerrima nos hodie sollicitat, id est quomodo nuntius evangelicus in civilem cultum, multitudinum proprium, insinuetur; quomodo agendum sit iis in ordinibus et partibus, ubi nova animi cultura conficitur, in qua novum exemplum hominis instauratur, qui se iam non indigere redemptione arbitratur. Quoniam omnes votati sunt ad mysterium salutis contemplandum, probe intellegitis, quam grave officium ad vitam cuiusque vestrum ducendam et qualis impulsio ad studium vestrum apostolicum exercendum ab hisce quaestionibus promanent! Dilecti religiosi et religiosae, secundum modos, quos divina vocatio a vestris Familiis spiritualibus postulat, intentes animes contueri debetis hominum necessitates, eorum difficultates et vestigationes, in medio eorundem precatione et actione efficacitatem fausti nuntii amoris, iustitiae et pacis testantes. Studium, quo universa hominum familia vitam ducere exoptat mages fraterno amore perfusam, sive inter singulos sive inter nationes, imprimis postulat, ut mores, mentis habitus et conscientise transformentur. Huiusmodi munus, quod universo Populo Dei est commune, ad vos peculiari ratione pertinet. Quomodo autem illud rite absolvi poterit, si deest rerum supernarum delectatio, quae ex quadam Dei experientia proficiscitur? Hoc manifesta in luce ponit germanam religiosae vitae renovationem praecipuum habere momentum ad ipsius Ecclesiae ac mundi renovationem per agendam.

53. Si alias umquam, hodie potissimum mundus viris ac mulieribus indiget, qui Verbo Domini, Resurrectioni eius ac vitae aeternae fidem praestiterunt, ita quidem, ut totam terrestrem suam vitam impendant ad veritatem testificandam huius amoris, qui omnibus hominibus offertur. Ecclesia, historiae suae decursu, numquam desiit vivificari ac recreari sanctitudine tot religiosorum religiosarumque, qui alii aliam evangelicae perfectionis formam sectantes, vita sua infinitum amorem Christum Dominum sunt attestati. Nonne haec gratia hominibus, qui hodie sunt, veluti divinus ac vivificans afflatus habendus est, ac veluti sui ipsius liberatio, quae aeternam absolutamque beatitatem portendit? Cum ad huiusmodi divinum gaudium prospicitis, iterum fidei veritates affirmantes atque ad eerum normam christiano modo necessitates huius mundi interpretantes, generoso animo postulata vocationis vestrae in vitae usum traducite. Tempus est, ut maxima cum diligentia conscientiae vestrae reformandae, si opus fuerit, operam detis atque etiam toti vitae vestrae recognoscendae ad maiorem fidelitatem consequendam.

54. Suavi illo vos intuentes amore Christi, qui discipulos suos pusillum gregem appellavit iisque nuntiavit complacuisse Patri dare ipsis Regnum (Cf Lc 12, 32), vos enixe rogamus, ut simplicitatem minimorum, de quibus in Evangelio agitur, servetis. Assequi eam studete in intima et familiarissima cum Christo necessitudine aut in commercio, quo fratres vestros proxime contingitis. Tunc enim gaudium animi exsultantis Spiritu Sancto experiemini, eorum proprium, qui in secreta Regni sunt introducti. Nolite niti numero aggregari illorum sapientium et prudentium, ad quos multiplicandos omnia conferunt, et a quibus eadem secreta sunt abscondita (Cf ibid., 10, 21). Estote revers pauperes, mites, sanctitatis sitientes, misericordes, mundi corde, tales denique, per quos mundus pacem Dei cognoscat (Cf Mt 5, 3-11).

55. Gaudium, inde haustum quod in omne tempus Domini estis, incomparabilis est fructus Spiritus Sancti; quo gaudio frui iam datum est vobis. Hac laetitia perfusi, quam Christus vobis etiam inter asperitates servabit, fidenter ventura prospicite. Modus, quo haec laetitia e Vestris Communitatibus emanat, omnibus est documento statum vitae, a vobis electum, vos adiuvare, per triplicem renuntiationem in professione religiosa vestra insitam, ad vitam vestram in Christo quam maxime dilatandam. Vos vitamque vestram conspicientes, iuvenes incitamentum recte capere poterunt, quod ut inter eos exsonet, Iesus numquam desinet curare (Cf ibid., 19, 11-12; 1 Cor 7, 34). Concilium autem de hoc ipso vos monet: Meminerint vero sodales exemplum propriae vitae optimam commendationem esse sui instituti et invitationem ad vitam religiosam capessendam (Cf CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, 24: AAS 58 (1966), p. 712).

Non est ceteroquin dubium, quin Episcopi, sacerdotes, parentes, educatores christiani, egregia existimatione et magno amoris affectu vos prosecuti, multos desiderio sint inflammaturi vobis se comites adiungendi, qui sic invitamento Christi, quod in discipulorum eius animis resonare non cessat, obsecundabunt.

56. Amantissima Domini Mater, cuius exemplo vitam Deo consecrastis, vobis in cotidiano vivendi cursu illud impetret gaudium immutabile, quod Iesus tantum potest largiri. Utinam vita vestra, ad eius composita exemplum, testimonium reddat materni illius affectus, quo cuncti in missione apostolica Ecclesiae cooperantes ad homines regenerandos animentur oportet (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 65: AAS 57 (1965), p. 65). Dilectissimi filii et filiae, gaudium Domini vitam vestram ei consecratam transfiguret eiusque amor frugiferam efficiat. Cuius in nomine Benedictionem Apostolicam vobis ex animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in sollemnitate Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS VI

* AAS 63 (1971), pp. 497-526

                                 

top