The Holy See
backup
Search
riga

MARIALIS CULTUS *

Ad Episcopos universos pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes: de Beatae Mariae Virginis cultu recte instituendo et augendo.

ADHORTATIO APOSTOLICA
PAULI VI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Marialis Cultus ut incrementis ditaretur, ex quo ad Petri cathedram sumus evecti, continenter dedimus operam; non solum scilicet Nobis in animo fuit sensum Ecclesiae circa hanc rem et internum quendam impulsum, quo permovemur, exprimere, sed ad hoc adducti sumus etiam propterea quod haec pietatis forma, quemadmodum nutum est, pars eximia efficitur sacri cultus illius, in quo fastigium sapientiae et culmen religionis quasi in unum confluunt (Cf LACTANTIUS, Divinae Institutiones IV; 3, 6-10: CSEL; 19, p. 279), et qui idcirco officium est praecipuum Populi Dei.

Hoc quidem officium prae oculis habentes, semper fovimus et proveximus magnum illud opus instaurationis liturgicae, a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo susceptum, neque, procul dubio, sine peculiari divinae Providentiae consilio evenit, ut primum eiusdem universalis Synodi documentum, quod Nos una cum venerabilibus Patribus approbavimus cuique in Spiritu Sancto subscripsimus, Constitutio esset a verbis Sacrosanctum Concilium incipiens, quippe cui propositum esset Liturgiam instaurare et augere, atque fidelium participationem in divinis mysteriis magis frugiferam reddere (Cf CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, nn. 1-3, 11, 21, 48: AAS 56 (1964), pp. 97-98, 102-103, 105-106, 113). Ex illo tempore multa acta Pontificatus Nostri eo spectaverunt, ut cultus Deo debitus aptiore ratione disponeretur; quod comprobatur promulgatione, his annis facta, multorum Romani ritus librorum, qui secundum principia normasque eiusdem Concilii sunt instaurati. De qua re Domino, omnium bonorum largitori, gratias ex animo referimus, gratiamque habemus Conferentiis Episcopalibus singulisque Episcopis, qui Nobis ad libros illos praeparandos vario modo adiutricem operam praebuerunt.

Dum vero animo laeto gratoque opus iam perfectum mente consideramus necnon primos felices eventus renovations liturgicae, qui numero augebuntur prout huiusmodi instauratio penitius intellegetur quoad rations suas primarias seu fundamentales atque ad usum recte deducetur, munus Nostrum esse putamus vigili cura fovere quaevis incepta eo pertinentia, ut cultus proficiat, quo Ecclesia in spiritu et veritate (cf Io 4, 24) Patrem, Filium et Spiritum Sanctum adorat, Beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur (CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 103: AAS 56 (1964), p. 125), memoriam Martyrum aliorumque Sanctorum religiosis colit obsequiis.

Progressus autem, quem exoptamus, devotionis erga Mariam Virginem, insertae (ut supra significavimus) in illum veluti cursum unius cultus, qui iure meritoque christianus appellatur - cum a Christo originem et efficaciam trahat, in Christo integram absolutamque exprimendi rationem habeat per Christum ad Patrem ferat in Spiritu - est quiddam distinguens ipsam Ecclesiae pietatem. Re quidem vera eadem devotio in ipsa cultus exhibitione intimo quodam nexu consilium divinum de generis humani redemptione manifestat, ita ut pro singulari loco, quem in illo consilio Maria obtint, peculiaris cultus congruenter eidem exhibeatur (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 66: AAS 57 (1965), p. 65); pariter genuinum profectum cultus christuni necessario subsequatur recta probataque progressio venerationis, qua Dei Genetrix colitur. Ceterum ipsa historia devotionis ostendit varias formas pietatis erga Dei Genetricem, quas Ecclesia intra limites sanae et orthodoxie doctrinae approbavit (Cf ibid.), effectas esse et viguisse convenenti ration subiectas cultui, qui Christo praebetur, et ad eum ferri quasi ad centrum, quo suapte natura et necessario referuntur. Quod quidem et aetate nostra event. Etenim Ecclesia horum temporum, de mysterio Christi atque de sua ipsius natura recogitans, eandem Mulierem invenit, et in prioris veluti fonte et in alterius consummatione, Virginem scilicet Mariam, quippe quae esset Mater Christi et Mater Ecclesiae. Aucta vero cognitio muneris Mariae crediti evasit veneratio plena laetitiae, quae ei adhibetur, et reverentia, cum adoratione coniuncta, adversus consilium Dei, qui in Familia sua - quae est Ecclesia - perinde ac in quovis domestico convictu adesse vult Mulierem, quae in abscondito et voluntate serviendi ducta, ipsi invigilet, eiusque gressus tueatur benigna donec dies Domini gloriosus adveniat (Missa votiva de B. Maria Virgine Ecclesiae Matre, Praefatio).

Mutationes temporibus nostris inductae in mores sociales, in populorum sentiendi vim, in modos, quibus litterae et artes exprimuntur, in rationes socialis communicationis, etiam ad formas sensus religiosi significandi vim habuerunt. Profecto quaedam cultus exhibendi consuetudines, quae non ita pridem aptae esse videbantur ad sensus religiosos singulorum et communitatum christianarum manifestandos, hodie non sufficere putantur aut minus esse idoneae, utpote ad praeteritas rationes socialis vitae et cultus humani pertinentes, dum a pluribus novi exquiruntur modi significandi immutabilem illam necessitudinem, quae inter creaturas et Creatorem, inter filios et Patrem eorum intercedit. Quod quidem efficere potest, ut nonnulli ad tempus perturbentur; sed qui animo Deo ipsi fidente de eiusmodi cogitat rebus, animadvertit multas propensiones pietatis hodiernae - ut exemplum afferamus, sensum religiones ad interiora magis quam ad exteriora conversum - ad christianae pietatis auctum in universum et ad devotionem marialem peculiariter conferre. Itaque haec cetas, dum diligenter traditionis vocem auscultat et theologiae aliarumque disciplinarum profectum attente considerat, laudes praeconium, pro sua parte, tribuet ei, quam secundum ipsius prophetica verba beatam dicent omnes generationes (cf Lc 1, 48).

Quocirca ministerio Nostro apostolico consentaneum esse arbitramur, ut una vobiscum, Venerabiles Fratres, quasi colloquentes, de quibusdam argumentas disseramus, pertinentibus ad locum, quem beata Maria Virgo in cultu Ecclesiae obtinet. Quae quidem argumenta ex parte iam Concilium Vaticanum II attigit (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, nn. 66-67: AAS 57 (1965), pp. 65-66; Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 103: AAS 56 (1964), p. 125), atque Nosmet ipsi tractavimus (Cf Adhortatio Apostolica Signum magnum: AAS 59 (1967), pp. 465-475); sed non est abs re de iisdem iterum agere, ut dubitationes discutiantur et - ac quidem potissimum - ella devotio erga beatam Mariam Virginem provehatur, quae in Ecclesia e Verbo Dei ut e causa procedit et in Spiritu Christi exercetur.

Itaque in nonnullis quaestionibus libet immorari, quae ad necessitudinem inter sacram Liturgiam et cultum Dei Genetricis spectant (I); considerationes et normas directorias proponere aptas ad legitimum eiusdem cultus progressum fovendum (II); quaedam denique cogitata subicere pertinentia ad recitationem Sacratissimi Rosarii alacriter et magis conscie instaurandam, de cuius usu Decessores Nostri instanter monuerunt, quodque apud populum christianum magnopere invaluit.

I

1. De loco tractaturis, quem beata Maria Virgo in cultu christiano obtinet, imprimis attendenda est Nobis sacra Liturgia; cui, praeter uberem doctrinam, incomparabilis inest efficacitas pastoralis, quaeque pro ceteris cultus formis probatam vim exempli habet. Vellemus quidem varias Liturgias Orientis et Occidentis regionum expendere, sed, ad huius Adhortationis Apostolicae finem quod attinet, fere dumtaxat libros ritus Romani inspiciemus, utpote qui solus, secundum normas practicas a Concilio Vaticano II editas (Cf CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 3; AAS 56 (1964), p. 98), penitus instauratus sit etiam quod ad locutiones spectat, quibus veneratio beatae Mariae Virginis significatur; qui quidem ritus hac de causa attente consideretur et aestimetur oportet.

2. Ante Liturgiae Romanae renovationem diligenter instaurandum fuit eius Calendarium Generale. Quod, cum propterea esset concinnatum, ut celebratio operis salutiferi statis diebus in luce sua, prout decet, collocaretur, per anni circulum toto mysterio Christi, ab Incarnatione usque ad exspectationem gloriosi eius adventus (Cf CONC. VAT. II, ibid., n. 102: AAS 56 (1964), p. 125), distributo, effecit, ut modo aptius disposito et arctiore conexione memoria Matris in annuum cyclum mysteriorum Filii inse reretur.

3. Tempore ergo Adventus in sacra Liturgia, praeterquam in sollemnitate diei VIΠ mensis Decembris - qua simul immaculata Conceptio Deiparae Virginis, praeparatio, ad radicem pertingens (cf Is 11, 1.10), adventus Salvatoris et felix initium Ecclesiae, sine macula vel ruga formosae (Cf Missale Romanum ex Decr. Sacr. Oec. Conc. Vat. II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, ed. typica, MCMLXX, die 8 Decembris, Praefatio), recoluntur - eadem Virgo saepe commemoratur, praesertim in feriis, quae a die XVII ad diem XXIV Decembris ducuntur, et modo singulari die dominica Nativitatem Domini praecedente, qua vetera praesagia prophetarum de Virgine Matre ac de Messia (Missale Romanum ex Decr. Sacr. Oec. Conc. Vat. II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Ordo Lectionum Misae, ed. typica, MCMLXIX, p. 8: Lectio I (Anno A: Is 7, 10-14: «Ecce Virgo concipieto; Anno B: 2 Sam 7, 1-5. 8b-11.16: « Regnum David erit usque in aeternum ante faciem Domini»; Anno C: Mich 5, 2-5a [Hebr. 1-4a]: «Ex te egredietur dominator in Israel») exsonant necnon narrationes evangelicae de instanti natali Christi eiusque Praecursoris leguntur (Ibid., n. 8: Evangelium (Anno A: Mt 1, 18-24: «Iesus nascetur de Maria, desponsata Ioseph, filio David»; Anno B: Lc 1,26-38: «Ecce concipies in utero et paries filium»; Anno C: Lc 1, 39-45: «Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?»)).

4. Hoc profecto modo fideles, qui e sacra Liturgia spiritum Adventus ad vitam suam transferunt, ineffabilem dilectionem, qua Virgo Mater Filium sustinuit (Cf Missale Romanum, Praefatio de Adventu, II), considerantes, inducuntur, ut eam sibi tamquam exemplum proponant et venturo Salvatori obviam ire parent, in oratione pervigiles et in suis . . . laudibus exsultantes (Missale Romanum, Ibid.). Iuvat etiam animadvertere in Liturgia Adventus, eo quod exspectatio messianica et exspectatio gloriosi reditus Christi cum memoria, admirationis plena, Matris coniunguntur, praeberi exemplum praeclarae aequabilitatis in cultu exhibendo, quod quasi norma haberi potest, ea mente ut quaevis inclinatio praepediatur seiungendi - quemadmodum in quibusdam formis pietatis popularis accidit - devotionem erga Deiparam Mariam a centro, quo necessario referatur oportet: a Christo, quodque efficit, ut hoc tempus putari possit - cultores sacrae Liturgiae id asseveraverunt - singularem in modum idoneum ad cultum Dei Genetrici praestandum; hanc quidem propensionem et consilium Nos prorsus confirmamus, optantes, ut ea omnibus locis accipiantur atque secundentur.

5. Tempus vero Nativitatis Domini quasi quaedam continuata memoria est maternitatis divinae, virginalis, salvificae illius, cuius intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem (Missale Romanum, Prex Eucharistica I, Communicantes in Nativitate Domini et per octavam); re quidem vera in sollemnitate Nativitatis Domini Ecclesia, Salvatorem adorans, gloriosam eius Matrem veneratur; in Epiphania Domini, dum vocationem universalem ad salutem celebrat, Virginem contemplatur, veram Sedem Sapientiae veramque Matrem Regis, quae omnium gentium (cf Mt 2, 11) Redemptorem Magis adorandum exhibet; atque in Festo Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph (Dom. infra Oct. Nativitatis Domini) vitam sanctam venerabunda perscrutatur, quam Iesus, Filius Dei et Filius hominis, Mater eius Maria et Ioseph, vir iustus (cf Mt 1, 19), in domo Nazarethana duxerunt.

In temporis Nativitatis ordine restituto animi communi studio, ut Nobis videtur, convertantur oportet ad instauratam sollemnitatem sanctae Dei Genetricis Mariae; quae, secundum antiquum Liturgiae Urbis Romae indicium, Kalendis Ianuariis attributa, eo spectat, ut munus celebrando recolatur, quod Maria in hoc mysterio salutis gessit, et ut singularis dignitas collaudetur, quae inde obvenit sanctae Parenti . . . per quam meruimus . . . Auctorem vitae suscipere (Missale Romanum, die 1 Ianuarii, Ant. ad introitum et Collecta). Eadem sollemnitas praeterea egregiam praebet opportunitatem iterandae adorations, quam nato Principi Pacis decet adhibere, ut denuo audiatur laetus nuntius evangelicus (cf Lc 2, 14), necnon a Deo, Regina Pacis deprecante, summum donum pacis imploretur. His rebus inducti, Octava Natalis Domini in auspicalem diem, anni initium, feliciter incidente, huic assignavimus celebrationem diei in universo mundo fovendae Pacis, quae maiore usque consensione probatur, atque in animis multorum hominum fructus pacis iam edit.

6. Ambabus sollemnitatibus memoratis, Conceptionis immaculatae et Maternitatis divinae, addendae sunt antiquae celebrationes, quae die XXV mensis Martii et XV mensis Augusti fiunt.

Ad agendum sollemne Incarnationis Verbi, in Calendario Romano, allatis argumentas, restitutum est vetustum nomen In Annuntiatione Domini, verumtamen celebratio est festivitas et Christi simul et Virginis: id est et Verbi, quod fit filius Mariae (Mc 6, 3), et Virginis, quae Mater Dei efficitur. Christi habito respectu, Oriens et Occidens, in suis Liturgies, inexhaustarum divitiarum plens, eiusmodi sollemnitatem agunt ut memoriam illius fiat salvifici ab Incarnato Verbo prolati, quod in hunc mundum ingrediens dixit: Ecce venio . . . ut faciam, Deus, voluntatem tuam (Heb 10, 7; Ps 39, 8-9), ut commemorationem scilicet initii redemptions, necnon indissolubilis et sponsalis inter naturam divinam et humanam unionis, quae in unica exsistit Verbi Persona. Quod vero ad Mariam attinet, celebrant ea sacra ut festum novae Evae, virginis oboedientis et fidelis, quae, verbo illo fiat magnanimiter enuntiato (cf Lc 1, 38), reddita est, Spiritu Sancto operante, Dei Genetrix, atque etiam vera Mater viventium et, in corpore suo suscipiens unum Mediatorem (cf 1 Tim 2, 5), vera Foederis Arca verumque templum Dei; id est ut recordationem momenti temporis, quod summum fuit in illo quasi colloquio a Deo cum homine de huius salute instituto, et ut memoriam liberae assensionis Virginis et operae adiutricis ad exsequendum consilium divinum de redemptione humana.

In sollemnitate autem diei XV mensis Augusti Mariae gloriosa Assumptio in caelum celebratur; quae quidem est festivitas, qua plenitudo et beatitas, cui destinata fuit, glorificatio animae ipsius immaculatae corporisque virginales, perfectae illius configurations, qua Christo e mortuis resuscitato est conformata, recoluntur; festivitatem dicimus, qua Ecclesiae et hominum societati imago et documentum, solacium afferens, proponuntur, quibus docemur spem extremam impleri; siquidem glorificatio, quondam perficienda, est fausta sors omnium illorum, quos Christus fratres effecit, participans iisdem sanguine et carne (Heb 2, 14; cf Gal 4, 4). Sollemntias autem Assumptionis festive extenditur ad memoriam post octo dies agendam beatae Mariae Virginis Reginae, qua consideratur ella, quae iuxta Regem saeculorum sedens, ut Regina refulget et ut Mater intercedit (Cf Missale Romanum, die 22 Augusti, Collecta). Itaque quattuor sunt sollemnitates, per quas praecipuae veritates, humilem Ancillam Domini respicientes, summo gradu celebrationis liturgicae tributo, illustrantur.

7. His sollemnitatibus perspectis, illae imprimis festivitates, ad eventus salvificos commemorandos pertinentes, oportet expendantur, in quibus beata Maria Virgo Filio arcto nexu sociatur; cuius modi sunt festum Nativitatis eiusdem beatae Mariae Virgins (d. VIII m. Sept.), quae universo mundo spes fuit et aurora salutis (Missale Romanum, die 8 Septembris, Post communionem); Visitationis (d. XXXI m. Maii), cuius Liturgia celebrat beatam Mariam Virginem, Filium alvo gestantem (Cf Missale Romanum, die 31 Maii, Collecta); quae quidem Elisabeth adit, ut ei caritatis suae auxilium praebeat et misericordiam Dei Salvatoris pronuntiet (Cf ibid., Collecta et Super oblata); memoria Virginis Perdolentis (d. XV m. Sept.), qua opportunitas praebetur in mentem vivide revocandi momentum maximum et quasi decretorium historiae salutis, necnon venerandi compatientem Matrem Filio, cui, in cruce exaltato, astabat (Missale Romanum, die 15 Septembris, Collecta).

Festum quoque diei II mensis Februarii, cui restitutum est nomen In Praesentatione Domini, est attendendum, ut pentus percipiantur uberrimae, quas continet, res, memoria nempe coniuncta Filii et Matris; est enim celebratio mysterii salutis, a Christo effecti, cui Virgo intime consociata est ut Mater doloribus obnoxii Servi Iahve, ut exsecutrix muneris, quod veteris Israel proprium erat, et ut exemplar novi Populi Dei, qui circa fidem et spem continenter cruciatibus et persecutionibus affligitur (cf Lc 2, 21-35).

8. Quodsi Calendario Romano instaurato praesertim celebrationes memoratae collocantur in lumine, tamen alius generis commemorationes liturgicae includuntur, quippe quae, cultus localis rationibus innixae, latius pervagatae sint pluriumque studia excitarint (d. XI m. Febr.: Beatae Mariae Virginis de Lourdes; V Aug.: In dedicatione basilicae S. Mariae); huc pertinent etiam alice, quae, initio a peculiaribus religiosas familiis celebratae, nunc autem, quoniam amplius sunt diffusae, vere ecclesiales dici possunt (XVI Iul.: Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; VII Oct.: Beatae Mariae Virginis a Rosario); alice denique recensendae sunt, quae, extra elementum apocryphum, res continent praeclari exempli vim obtinentes atque venerabiles traditiones persequuntur, quae maxime Orientalium animis insident (XΧI Nov.: In Praesentatione Beatae Mariae Virginis), vel propensiones testantur, quae in horum temporum pietate invaluerunt (sabb. post dom. secundam post Pentecosten: Immaculati Cordis beatae Mariae Virginis).

9. Neque oblivisci licet in Calendario Romano non omnes mariales celebrationes recenseri, siquidem in Calendaria particularia inducuntur, normas liturgicis adamussim quidem servatis, animis vero pie libenterque assentientibus, festivitates marianae variarum Ecclesiarum localium. Restat demum, ut mentionem iniciamus de facultate crebro commemorationem liturgicam Virginis faciendi ope Memoriae sanctae Mariae in Sabbato; quae antiqua est atque quasi submissa, quaeque propter flexibilem rationem nunc vigentis Calendarii et multiplicem numerum exemplorum, quae in Missali exhibentur, quam maxime commoda est ac varia.

10. Non est Nobis propositum in hac Adhortatione Apostolica omnia, quae novo Missali Romano continentur, animo lustrare, sed, quoniam statuimus de libris instauratis ritus Romani aestimare (Cf n. 1, p. 9), aliquas huius rei facies et argumenta Nos iuvat explanare. Imprimis animadvertere volumus in Precibus Eucharisticis Missalis - admirabili quadam convenientia cum Liturgiis orientalibus (Ex multas anaphoris hae animadvertantur, quae apud Orientales singulari in honore sunti Anaphora Marci Evangelistae, Prex Eucharistica, ed. A. HÄNGI-I PAHL, Fribourg, Editions Universitaires, 1968, p. 107; Anaphora Jacobi fratris Domini graeca, ibid., p. 257; Anaphora Ioannis Chrysostomi, ibid., p. 229) - beatae Mariae Virginis memoriam alta vi praeditam inveniri. Hoc scriptum legimus in vetusto Canone Romano, ubi Dei Genetrix verbis uberi doctrina et cultus fervore plenas recolitur: Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis Dei et Domini Nostri Jesu Christi; pariter in Prece Eucharistica III, recens inducta, desiderium impensa supplicatione deprecantium, ut una cum Matre participare possint filiorum hereditatem, sic exprimitur: Ipse, nos tibi (Patri) perficiat munus aeternum, ut cum electis tuis hereditatem consequi valeamus, in primis cum beatissima Virgine, Dei Genetrice, Maria. Haec memoria cotidiana, utpote quae in ipso medio Sacrificio divino sit collocata, haberi debet modus peculiariter significans cultum, quem Ecclesia Benedictae ab Altissimo exhibet (cf Lc 1, 28).

11. Si autem Missalis nuper instaurati textus percurrimus, plane intellegimus potiora illa argumenta Romanae euchologiae - argumenta dicimus immaculatae conceptionis atque gratiae plenitudinis, divinae maternitatis, perfectae ac fecundae virginitatis, templi Spiritus Sancti, sociatae operne cum munere Filii, sanctitatis in exemplum effulgentis, misericordissimae deprecationis, assumptionis in caelum, regalis ac maternae dignitatis, alia deinceps - ea omnia esse recepta continua quadam et expleta doctrinae convenientia cum superioribus saeculis, dum alia etiam argumenta, aliquatenus nova, illuc sunt inducta, quae parem praeierant congruentiam cum theologicis aetatis hodiernae progressionibus. Ita fit, ut aliquod supponamus exemplum, de Ecclesiae-Mariae argumento, quod in eiusdem textus Missalis varie copioseque est inclusum, quemadmodum et variae et multiplices sunt rationes, quae Christi Matri cum Ecclesia intercedunt. Hi enim loci in Virginis sine labe Conceptione primum Ecclesiae exordium agnoscunt, quae est sponsa sine macula Christi (Cf Missale Romanum, die 8 Decembris, Praefatio); in Assumptionis dogmate iam factum initium itemque imaginem illius eventus deprehendunt, qui adhuc quod ad Ecclesiam universam attinet fieri debet (Cf Missale Romanum, die 15 Augusti, Praefatio); in maternitatis mysterio Mariam tamquam Capitis et membrorum matrem confitentur, adeo ut ea sancta Dei Genetrix simulque provida Mater Ecclesiae sit praedicanda (Cf Missale Romanum, die I Ianuarii, Post Communionem).

Cum vero sacra Liturgia ad Ecclesiam sive primaevam sive hodierni huius temporis oculos intendit, veluti e constitute ipsam invenit Mariam; tum scilicet, quando una cum Apostolis aderat orationique instabat (Cf Missale Romanum, Commune B. Marine Virgins, 6. Tempore paschali, Collecta), et nunc pariter ut et praesens et operans, quacum Ecclesia una simul Christi mysterium vivere vult: . . . da Ecclesiae tuae, ut Christi passionis cum ipsa (Maria) censors effecta, eiusdem resurrections particeps esse mereatur (Missale Romanum, die 15 Septembris, Collecta); atque etiam ut laudes resonans, quacum Ecclesia Dei gloriam celebrare intendit: . . . cum ipso (Maria) te semper magnificare possimus (Missale Romanum, die 31 Maii Collecta. Idem resonat in Praefatione de B. Maria Virgine, II: «Vere dignum . . . Beatae Virginis Mariae memoriam recolentes, clementiam tuam ipsius grato magnificare praeconio»). Quoniam vero Liturgia cultus est, qui constantem vitae actionem postulat, eadem obsecrat, ut pietatem erga Virginem in solidum dolentemque Ecclesiae amorem convertere valeat, sicut in oratione post Communionem diei XV menses Septembres mirabiliter proponitur: . . . ut compassionem beatae Mariae Virginis recolentes, ea in nobis pro Ecclesia adimpleamus, quae desunt Christi passionum.

12. Ordo Lectionum Missae unus e Romani ritus liber sane existimandus est, qui multam ex instauratione post Oecumenicum Concilium facta utilitatem perceperit, sive ob adiunctorum textuum numerum sive ob inditam ipsis significationem. Sunt enim loci, ubi Dei sermo continetur, qui semper vivus et efficax est (cf Heb 4,12). Pro tanta quippe sacrarum lectionum copia factum est, ut per ordinatam trium annorum seriem integra historia salutis enarraretur ipsumque Christi mysterium malore integritate proponeretur. Debita inde bonaque ratione secutum est, ut Lectionarium ampliorem lectionum sive e Vetere, sive e Novo Testamento numerum contineret, ad beatam ipsam Virginem attenentium: qui auctus tamen numerus nullo pacto disiungitur ab aequabili aestimatione, quandoquidem eae tantum lectiones retentae sunt, quae ob manifestam rerum veritatem vel ob argumenta curatioris explanationis, praeceptis Magisterii aut firmioris traditionis suffultae, iure merito, quamvis modo graduque diverso, marialem sensum praeferre censentur. Praetereaque id attendatur oportet lectiones huiusmodi non tantum in festis beatae Virginis occurrere, sed in pluribus etiam adiunctis recitari, veluti in quibusdam liturgici anni dominicis (Cf Ordo Lectionum Missae, Dom. III Adventus (Anno C: Soph 3, 14-18a); Dom. IV Adventus (cf supra ad annot. 12); Dom. infra Oct. Nativitatis (Anno A: Mt 2, 13-15. 19-23; Anno B: Lc 2, 22-40; Anno C: Lc 2, 41-52); Dom. II post Nativitatem (Io 1, 1-18); Dom. VII Paschae (Annο A: Act 1, 12-14); Dom. II per annum (Anno C: Io 2, 1-12); Dom. X per annum (Anno B: Gn 3, 9-15); Dom. XIV per annum (Anno B: Mc 6, 1-6).), in ritibus celebrandis, qui penitius sacramentalem christianorum vitam attingunt eorumque optiones (Cf Ordo Lectionum Missae, Pro catechumenatu et baptismo adultorum, Ad traditionem Orationis Dominicae (Lectio II, 2: Gal 4, 4-7); Ad Initiationem christianam extra Vigiliam paschalem (Evang., 7: Io 1, 1-5.9-14.16-18); Pro nuptus (Evang., 7: Io 2, 1-11); Pro consecratione virginum et professione religiosa (Lectio I, 7: Is 61, 9-11; Evang., 6: Mc 3, 31-35; Lc 1, 26-38 [cf Ordo consecrationis virginum, n. 130; Ordo professionis religiosae, Pars altera, n. 145]), in factis denique casibusque sive laetis sive acerbis, quae ipse expereuntur (Cf Ordo Lectionum Missae, Pro profugis et exsulibus (Evang., 1: Mt 2, 13-15. 19-23); Pro gratiarum action (Lectio I, 4: Soph 3, 14-15).

13. Instauratus quoque Liber de officio laudes, nempe Liturgia Horarum, insignia item pietatis testimonia erga Matrem Domini exhibet: primum in hymnodicis scriptionibus, quas inter haud desunt eximia humanarum litterarum monuments, ut est oratio illa Dantis Alagherii ad Virginem (); deinde in antiphonis, quae cursum cotidianae precationis concludunt effusiore accensioreque spiritu supplicationis, quibusque celebratum troparium Sub tuum praesidium est adiunctum, tam vetustate venerandum quam sententiis mirabile; tum in precibus ad Laudes Matutinas et ad Vesperas, in quibus saepe saepius ad Matrem misericordiae plena cum fiducia confugitur; demum in copiosis selectisque paginis marialis devotionis, quarum auctores vel primis christianae religionis primordiis vel media recentioreque aetate floruerunt.

14. Quodsi Missale, Lectionarium, Liturgia Horarum, quae tamquam cardines totius orationis liturgicae Romanae existimanda sunt, memoriam Virginis frequenti celebrant veneratione, cetera etiam liturgica volumina haud paucos praebent locos, quibus impensus amor ac supplex deprecatio erga Deiparam declaratur: eam etenim Ecclesia invocat Matrem gratiae, Arius quam candidatos in salutares aquas baptismatis demergat (Cf La Divina Commedia, Paradiso XXXIII, 1-9; cf Liturgia Horarum, Memoria Sanctae Mariae in Sabbato, ad Officium lectionis, Hymnus), eius supplicationem implorat pro matribus, quae, gratissimae ob acceptum maternitatis donum, templum laetabundae adeunt (Cf Orda baptismi parvulorum, n. 48; Ordo initiationis christianae adultorum, n. 214); eam tamquam exemplar suis filiis filiabusque proponit, qui Christi sequelam, religiosam amplectentes vitam, profitentur (Cf Rituale Romanum, Tit. VII, cap. III, De benedictione mulieris post partum) vel virginalem consecrationem accipiunt (Cf Ordo professionis religiosae, Pars Prior, nn. 57 et 67), iisque omnibus maternum eiusdem subsidium deposcit (Cf Ordo consecrationis virginum, n. 16); ei instantem adhibet deprecationem pro filiis, quibus moriendi hora impendet (Cf Ordo professionis religiosae, Pars Prior, nn. 62 et 142; Pars Altera, nn. 67 et 158; Ordo consecrationis virginum, nn. 18 et 20); eius expetit interventionem pro iis qui, oculis ante lucem temporalem coniventibus, iam ante Christum, lumen aeternum, sunt constituti (Cf Ordo unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae, nn. 143, 146, 147, 150); suave denique ipsa impetrante invocat solacium illis, qui, gravi oppressi amaritudine, propinquorum suorum exitum in fide deflent (Cf Missale Romanum, Missae defunctorum, Pro defunctis fratribus, propinquis et benefactoribus, Collecta. Cf Ordo exsequiarum, n. 226).

15. Haec igitur librorum liturgicorum, qui recens instaurati sunt, inspectio ad unum quoddam iucunda fiducia statuendum atque confirmandum nos movet: per factam nempe post Concilium Vaticanum instaurationem, quod esset iam in votis Motus, quem dicunt, Liturgici, Virginem Mariam convenienti quadam prospectus amplitudine esse consideratam in toto Christi mysterio, iuxtaque placita traditions singularem illum locum esse agnitum, qui ad eandem spectat in cultu christiano, utpote quae sit sancta Dei Genetrix et alma Redemptoris socia.

Neque aliud prorsus evenire poterat. Si quis enim christuni vices cultus exploret, facile percipit tum in Orientis tum in Occidentis regionibus lectissimas atque splendidissimas voces pietatis erga beatam Virginem aut intra ipsius Liturgiae fines floruisse, aut esse in eius corpus adiunctas.

Equidem iuvat advertere, quem cultum in praesenti Ecclesia universalis Sanctissimae Deiparae praebet, eum manare et prorogare nullaque intermissione illam augere devotionem, quam nullo non tempore ei tribuit Ecclesia, diligentissimo studio veritatis impulsa vigilantique semper formarum dignitate usa. Ex perenni enim fonte traditionis, quae vivax quidem est ob indeficientem Spiritus praesentiam continuumque divinorum Verborum auditum, Ecclesia hodierni temporis rationes et argumentationes et instimulationes haurit ad alendum cultum, quem ipsi Virgini adhibet. Huiusce viventis traditionis Liturgia, per Magisterium probata atque roborata, celsissimum exstat testimonium itemque firmissimum monumen tum.

16. Nunc vero, ea persequentibus, quae sacri Concilii doctrina tradit de Maria et Ecclesia, placet singularem rationem perpendere earum necessitudinum, quae Mariae cum Liturgia intercedant: quomodo videlicet Maria exemplar evaserit sensus pietatis, quo Ecclesia divina mysteria et celebrat et vivendo exprimit. Posse autem Mariam Virginem in hac provincia exemplo esse, inde manat, quod ipsa ab Ecclesia tamquam specimen et documentum praestantissimum fidei, caritatis et absolutissimae coniunctionis cum Christo habetur (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 63: AAS 57 (1965), p. 64), id est interioris illius habitus, quo Ecclesia, sponsa dilectissima, cum Domino suo vehementer consociata, eum invocat et per eum aeterno Patri cultum tribuit (Cf CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 7: AAS 56 (1964), pp. 100-101).

17. Atque primum, Maria est Virgo audiens, quae Dei verbum cum fide excepit. Cum fide dicimus, quae fuit ei conditio et via, qua patuit ei divina maternitas: quia, ut S. Augustinus sagaciter dicit, Beata Maria (Iesum) quem credendo peperit, credendo concepit (Sermo 215, 4: PL 38, 1074). Cui dubitanti cum Angelus scrupulum avulsisset (cf Lc 1, 34-37), illa fide plena et Christum Arius mente quam ventre concipiens, Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Lc 1, 38) (Ibid.); cum fide, quae fuit ei beatitudinis causa atque securitatem praestitit fore ut promissum servaretur: Et beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino (Lc 1, 45); cum fide, cuius ope illa, actor primarum partium et testis Incarnationis Christi singularis, primae eius infantiae memoriam repetebat, cuius facta conferret in corde suo (cf Lc 2, 19.51). Similiter agit Ecclesia, utpote quae, praesertim in sacra Liturgia, verbum Dei et audit et excipit, et proclamat et veneratur; quin et Christi fidelibus impertit ceu panem vitae (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, n. 21: AAS 58 (1966), pp. 827-828); quae praeterea, eius lumine affulgente, temporum signa, quae sint, investigat, eventusque humanos interpretatur et vivit.

18. Maria deinde est Virgo orans. Quod patet ex eius Visitatione, Praecursoris matri reddita. In qua sane voces elicit laudis in Deum et humilitatis et fidei et spei: talia enim praebet canticum Magnficat (cf Lc 1, 46-55), quod est prex Mariae praecipua atque carmen temporis messianici proprium, in quod festiva veteris et novi Israelis laetitia confluit. Nam, ut S. Irenaeus significare videtur, in beatae Mariae canticum tum gaudia Abraham, Christum praesagientis (cf Io 8, 56) (Cf Adversus Haereses IV, 7, 1: PG 7, 1, 990-991; SCh, 100, II, pp. 454-458), tum Ecclesiae vox, prophetarum more praeoccupata, confluxerunt: Exsultans Maria clamabat pro Ecclesia prophetans: Magnificat anima mea Dominum (Adversus Haereses III, 10, 2: PG 7, 1, 873; SCh, 34, p. 164). Etenim Beatae Mariae Virgins canticum veluti se propagans communis totius Ecclesiae oratio evasit per omnia tempora.

Maria perhibetur Virgo orans etiam in Cana. Ubi, cum blanda ac sollicita prece temporalem tantum necessitatem Filio ostendisset, obtinendae tamen gratiae supernae effectum habuit; illum effectum nimirum, quo Iesus primum signorum suorum operatus, discipulorum fidem in se confirmavit (cf Io 2, 1-12).

Denique extremo quoque vitae suae tempore Maria inducitur ut Virgo orans. Nam Apostoli erant perceverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria, Matre Jesu, et fratribus eius (Act 1, 14). Ergo aeque in nascente Ecclesia Mariam orantem videre est, aeque semper, etiam nunc, quando illa, tametsi est caelo recepta, non tamen officio suo deest deprecandi ac salvandi (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 62: AAS 57 (1965), p. 63). Virgo orans est etiam Ecclesia, quae cotidie filiorum necessitates Patri proponit et Dominum sine intermission laudat et pro totius mundi salute interpellat (CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 83: AAS 56 (1964), p. 121).

19. Tum Maria est Virgo pariens. Credens enim et oboediens, ipsum Filium Patres in terris genuit, et quidem viri nescia, Spiritu Sancto obumbrata (CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 63: AAS 57 (1965), p. 64): singularis sane ac mirabilis maternitas, quam voluit Deus et typum et exemplar esse fecunditatis Virginis Ecclesiae; quae et ipso mater fit: praedicatione enim et baptismo filios de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat (Ibid., n. 64: AAS 57 (1965), p. 64). Patres ergo recte docuerunt Ecclesiam quodammodo continuare in baptismi Sacramento virginalem Mariae maternitatem. E quorum profecto testimoniis unum S. Leonis Magni proferre placet, eximii Decessoris Nostri, qui in quodam natalicio sermone asserit: Originem quam (Christus) sumpsit in utero Virginis, posuit in fonte baptismatis: dedit aquae, quod dedit Matri; virtus enim Altissimi et obumbratio Spiritus sancti (cf Lc 1, 35), quae fecit ut Maria pareret Salvatorem, eadem facit ut regeneretunda credentem (Tractatus XXV (In Nativitate Domini), 5: CCL 138, p. 123; SCh 22 bis, p. 132; cf etiam Tractatus XXIX (In Nativitate Domini), 1: CCL ibid., p. 147; SCh ibid., p. 178; Tractatus LXIII (De Passione Domini) 6: CCL ibid., p. 386; SCh 74, p. 82). Quodsi e fontibus liturgicis haurire velimus, pulcherrimam illam Illatiοnem memorare possumus Hispanicae Liturgiae dicentem: Illo (Maria) utero vitam pοrtavit, haec (Ecclesia) lavacro. In illius membris Christus infusus est, in istius aquis Christus inductus est (M. FEROTIN, Le «Liber Mozarabicus Sacramentorum», col. 56).

20. Maria demum est Virgo offerens. Quod quidem in praesentatione Iesu in templo apparet (cf Lc 2, 22-35). In quo eventu Ecclesia, a Spiritu Sancto ducta, praeter perfectionem et absolutionem legum de oblatione primogeniti (cf Ex 13, 11-16) atque matris purificatione (cf Lv 12, 6-8), aliquod mysterium salutis deprehendit, ad historiam ipsius salutis spectans: animadvertit nempe ibi Ecclesia illam primariam oblationem continuari, quam Verbum, caro factum et mundum ingrediens, Deo adhibuit (cf Heb 10, 5-7); et omnium hominum denuntiari salutem, cum Simeon, Puerum Iesum appellans lumen ad revelationem gentium et gloriam Israel (cf Lc 2, 32), Messiam illum agnoscat eundemque Salvatorem omnium; intellexit denique ad Christi Passionem prophetice referri, cum Simeonis verba, uno eodemque oraculo Filium, signum contradictionis (Lc 2, 34), et Matrem, cuius gladius animam pertransiret (cf ibid. 2, 35), inter se nectentia, in Calvariae monte ad exitum adducta sint. Quam ob rem, hoc salutis mysterium, variis rationibus ipsius consideratis, id habet proprium, ut per Christi praesentationem in templo ad eventum Crucis salvificum provocet. Ceterum Ecclesia ipsa, maxime a medii devi saeculis, in Virgine, Filium Ierusalem afferente, ut sisteret Domino (cf Lc 2, 22), voluntatem offerendi, seu ut aiunt, oblativam, intuita est, quae suetum ritus intellectum excederet. Cuius sane rei testimonio est illa S. Bernardi dulcis compellatio: Offer Filium, Virgo Sacrata, et benedictum fructum ventris tui Domino repraesenta. Offer ad nostram omnium reconciliationem hostiam sanctam, Deo placentem (In Purificatione B. Mariae, Sermo III, 2: PL 183, 370; Sancti Bernardi Opera, ed. J. LECLERCQ-H. ROCHAIS, IV, Romae 1966, p. 342).

Haec autem Matris et Filii coniunctio in opere Redemptionis (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 57: AAS 57 (1965), p. 61) summe enituit in Calvariae monte, in quo Christus semetipsum obtulit immaculatum Deo (Heb 9, 14), atque Maria, prope Crucem stans (cf Io 19, 25), vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens (Ibid., n. 58: AAS 57 (1965), p. 61), quam et ipsa aeterno Patri obtulit (Cf Pius XII, Litterae Encyclicae Mystici Corporis: AAS 35 (1943), p. 247). Sane divinus hominum Salvator, ut per saecula sacrificium Crucis propagaret, sacrificium eucharisticum instituit, mortis atque resurrectionis suae memoriale, idque Ecclesiae, sponsae suae, tradidit (Cf CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 47: AAS 56 (1964), p. 113); illa autem potissimum die dominico, fideles convocat ad Pascha Domini celebrandum donec veniat (Cf ibid., nn. 102 et 106: AAS 56 (1964), p. 125 et 126). Quod eadem in communione cum Sanctis Caelitibus agit, imprimis cum beata Virgine («. . . meminisse dignare omnium eorum, qui a saeculo placuerunt tibi, patrum sanctorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum [. . .] et sanctae et gloriosae genitricis Dei Mariae et omnium sanctorum [. . .] meminerint miseriae et paupertatis nostrae, et offerant tibi nobiscum sacrificium hoc tremendum et incruentum»: Anaphora Jacobi fratris Domini syriaca: Prex Eucharistica, ed. A. HÄNGGI-I. PAHL, Fribourg, Editions Universitaires, 1968, p. 274), cuius flagrantem caritatem atque fidem intemeratam imitatur.

21. Maria vero, cum sit totius Ecclesiae exemplar in divino cultu Deo tribuendo, est etiam, ut liquet, pietatis magistra singulis christianis; qui mature ad eam respexerunt, ut, aeque ac ipsa, de sua ipsorum vita cultum Deo facerent exhibendum, atque de cultu ipso vitae suae institutum. Iam pridem saeculo IV S. Ambrosius fideles alloquens id optabat, ut in unoquoque eorum Mariae anima inesset ad praedicandum Deum: Sit in singulis Mariae anima, ut magnificet Dominum, sit in singulis spiritus, ut exsultet in Deo (Expositio Evangelii secundum Lucam, II, 26: CSEL 32, IV, p. 55; SCh 45, pp. 83-84). At vero est Maria maximopere illius cultus exemplar, per quem uniuscuiusque vita redditur oblatio, quae fit Deo. Quam doctrinam, scilicet antiquam atque perennem, possunt omnes quidem ab Ecclesia audire, sed etiam cures praebendo Virgini, quae nuntio Dei respondit: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum (Lc 1, 38); quibus profecto vocibus pulcherrimam orations dominicae petitionem animo praeoccupavit: fiat voluntas tua (Mt 6, 10). Mariae igitur assensus est omnibus christianis et eruditio et exemplum rationis, qua obsequium in Patris voluntatem fiat trames et subsidium ad uniuscuiusque sanctitatem.

22. Ceterum, id summe interest, ut animadvertamus Ecclesiam multas necessitudines, quas cum Maria habeat, vario modo, idque efficaciter, in cultus formas convertisse: in intimam venerationem videlicet, cum eximiam Virginis dignitatem spectat, Spiritus Sancti virtute matris effectae; in flagrantem amorem, cum spiritualem illam Mariae maternitatem considerat, qua omnia membra Corporis mystici complectitur; in invocationem fiduciae plenam, cum illius, Advocatae atque Auxiliatricis (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 62: AAS 57 (1965), p. 63), intercessionem experitur; in caritatis officia, cum Ancillam humilem Reginae misericordiae et Matris gratiae dignitate ornatam reputata in actuosam imitationem, cum Mariae plenae gratia sanctitudinem intuetur atque virtutes; in stuporem, cum animi commotione coniunctum, cum veluti in purissima imagine id quod ipsa tota esse cupit et sperat cum gaudio contemplatur (CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 103: AAS 56 (1964), p. 125); in perdiligens denique studium, cum in socia Redemptoris, iam paschalis mysterii fructuum plene participe, prophetice ea impleta esse conspicit, quae ad suam ipsius futuram sortem pertinent, usque in diem illum, quo, sine ulla ruga aut macula (cf Eph 5, 27) fiet veluti sponsa ornata viro suo Iesu Christo (cf Apc 21, 2).

23. Cum igitur, Venerabiles Fratres, pietatem illam expendimus, quam liturgica Ecclesiae universalis traditio atque ipse renovatus Ritus Romanus erga Sanctam Dei Matrem profitentur, cum deinde meminimus ipsam Liturgiam sacram ob eximiam suam in cultu divino praestantiam esse auream pietatis christianae regulam, cum denique animum advertimus, quomodo Ecclesia sacra celebrans mysteria habitum fidei amorisque suscipiat haud aliter ac beatissima Virgo, tum plane intellegimus, quam apte et convenienter adhortetur Concilium Vaticanum Secundum cunctos Ecclesiae filios, ut cultum, praesertim liturgicum, erga Beatam Virginem generose foveant (CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 67: AAS 57 (1965), p. 65); quae quidem hortatio velimus ubique sine ulla condicione recipiatur adque verum effectum studiose deducatur.

II

24. Verumtamen idem illud Vaticanum Concilium II admonet, ut praeter liturgicum cultum alice etiam provehantur pietatis formae, praesertim ab ipso Magisterio laudatae atque commendatae (Cf Ibid., n. 67: AAS 57 (1965), pp. 65-66). Nihilominus, ut omnibus profecto exploratum est, pietas Christifidelium et observantia erga Dei Matrem varias induit formas secundum temporum locorumque adiuncta, secundum diversum populorum sensum atque traditum humanitatis modum. Hinc nimirum sequitur, ut ipsae formae, quibus talis significatur cultus quaeque temporum obnoxiae sunt condicionibus, indigere penitus videantur renovationis, qua efficiatur, ut evanida submoveantur elementa ac perennia contra inducantur, utque fidei veritates, ex investigatione theologica comparatae et ab Ecclesiae Magisterio propositae, recte inserantur. Hoc etiam comprobat necessarium esse, ut Conferentiae episcopales, Ecclesiae particulares, Familiae religiosae, Christifidelium communitates veram foveant actionem effectricem eodemque tempore diligentem aggrediantur recognitionem formarum et exercitiorum pietatis erga Virginem Mariam; qua tamen in re exoptamus, ut sana observetur traditio aditusque aperiatur legitimis hominum nostrae aetatis postulatis. Quocirca decere videtur vobis, Venerabiles Fratres, nonnulla indicare agendi hac in re principia.

25. Maxime in primis expedit pietatis erga Virginem Mariam exercitia liquido prae se ferre indolem trinitariam et christologicam, utpote quae suapte natura eorum propria sit ad earumque essentiam pertineat. Re enim vera christianus cultus secundum nativam suam vim et significationem praestatur Patri, Filio et Spiritui Sancto vel, ut in sacra Liturgia dicitur, Patri per Christum in Spiritu. Ex hac proinde ratione ipse cultus iure - etsi modo funditus diverso - complectitur in primis et singulariter Matrem Salvatoris et deinde Sanctos, in quibus Ecclesia praedicat paschale mysterium, quoniam ii cum Christo passi sunt cum coque glorificati (Cf CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 104: AAS 56 (1964), pp. 125-126). In Virgine Maria omnia ad Christum referuntur et ex eo pendent: eius nempe causa Deus Pater ab omni aeternitate eam elegit Matrem usquequaque sanctam atque Spiritus exornavit donis nemini alii tributis. Numquam certissime vera omisit christiana pietas extollere vinculum indissolubile necessariamque rationem coniunctionis Virginis cum Divino Salvatore (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 66: AAS 57 (1965), p. 65). Nobis tamen videtur potissimum convenire cum proclivitate spirituali huius temporis - quae tota paene occupatur et tenetur «quaestione Christi» (Cf PAULUS VI, Allocutio die 24 mensis aprilis 1970 habita in sacra Aede B. Mariae Virginis v. «Nostra Signora di Bonaria» Calari dicata: AAS 62 (1970), p. 300) - ut in quacumque significatione cultus erga Virginem Mariam peculiare assignetur momentum parti christologicae atque ita res disponatur, ut referatur ad ipsum consilium Dei, quo illius Virginis primordia . . . cum divine Sapientiae incarnatione fuerant praestituta (Pius IX, Litt. Ap. Ineffabilis Deus: Pii IX Pontificis Maximi Acta, I, 1, Romae 1854, p. 599; cf etiam V. Sardi, La solenne definizione del dogma dell'immacolato concepimento di Maria Santissima. Atti e documenti . . ., Roma 1904-1905, vol. II, p. 302). Hoc sine ulla dubitatione adiuvabit, ut pietas erga Matrem Iesu solidior efficiatur atque convertatur in efficax instrumentum, quo perveniatur ad unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Eph 4,13); item ex altera parte plurimum conferet ad cultum ipsi Christo debitum augendum, quandoquidem, secundum perennem Ecclesiae sensum, cum auctoritate hisce diebus repetitum (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 66: AAS 57 (1965), p. 65), refertur ad Dominum quod servitur Ancillae; sic redundat ad Filium, quod impenditur Matri; (. . .) sic transit honor in Regem, qui defertur in famulatum Reginae (S. HILDEFONSUS, De virginitate perpetua sanctae Mariae, cap. XII: PL 96, 108).

26. Huic vero admonitioni de natura christologica pietatis marialis utile esse arbitramur aliam opportunam subnectere hortationem, ut videlicet in endem illlo cultu consentaneum pondus ascribatur uni ex partibus prorsus necessariis fidei: personae hoc est et operae Spiritus Sancti. Theologica nempe pervestigatio et ipsa sacra Liturgia commonstraverunt sanctificantem actionem Spiritus in Virgin Nazarethana inter actiones eius recenseri in salutis historia. Sic, verbi gratia, santi Patres et ecclesiastici scriptores attribuerunt action Spiritus sanctitatem Mariae ab ipsa eius origine; eam scilicet dicentes ab illo quasi . . . plasmatam novamque creaturam formatam (CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 56: AAS 57 (1965), p. 60 et auctores in respondente annotatione 176 commemorati). Cum Evangelii locos meditarentur - Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Lc 1, 35), et Maria (. . .) inventa est in utero habens de Spiritu Sancto; (. . .) quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (cf Mt 1, 18.20) - perspexerunt in Spiritus intercursu actionem aliquam, quae consecravit fecundamque reddidit Mariae virginitatem (Cf S. AMBROSIUS, De Spiritu Sancto II, 37-38: CSEL 79, pp. 100-101; CASSIANUS, De incarnatione Domini II, cap. II: CSEL 17, pp. 247-249; S. BEDA, Homelia I, 3: CCL 122, p. 18 et p. 20), et eam ipsam convertit in Aulam Regis vel Thalamum Verbi (Cf S. AMBROSIUS, De institutione virginis, cap. XII, 79: PL 16 (ed. 1880), 339; Epistula 30, 3 et Epistula 42, 7: ibid., 1107 et 1175; Expositio evangelii secundum Lucam X, 132i SCh, 52, p. 200; S. PROCLUS CONSTANTINOPOLITANUS, Oratio I, 1 et Oratio V, 3: PG 65, 681 et 720; S. BASILIUS SELEUCENSIS, Oratio XXXIX, 3: PG 85, 433; S. ANDREAS CRETENSIS, Oratio IV: PG 97, 868; S. GERMANUS CONSTANTINOPOLITANUS, Oratio III, 15: PG 98, 305), Templum vel Tabernaculum Domini (Cf S. HIERONYMUS, Adversus Iovinianum I, 33: PL 23, 267; S. AMBROSIUS, Epistula 63, 33: PL 16 (ed. 1880), 1249; De institutione virginis, cap. XVII, 105: ibid., 346; De Spiritu Sancto III, 79-80: CSEL 79, pp. 182-183; SEDULIUS, Hymnus Acathistos «A sous ortus cardine», vv. 13-14: CSEL 10, p. 164; Hymnus Acathistos, str. 23: ed. I. B. Pitra, Analecta Sacra, 1, p. 261; S. PROCLUS CONSTANTINOPOLITANUS, Orazio I, 3: PG 65, 684; Orazio II, 6: ibid., 700; S. BASILIUS SELΕUCΕNSIS, Oratio IV: PG 97, 868; S. IOANNES DAMASCENUS, Oratio IV, 10: PG 96, 677), Foederis vel Sancti icationis Arcam (Cf SEVERUS ANTIOCHENUS, Homilia 57: PO 8, pp. 357-358; HESYCHIUS ΗIΕROSOLYMITANUS, Homilia de sancta Maria Deipara: PG 93, 1464; CHRYSIPPUS ΗIΕROSOLYMITANUS, Oratio in sanctam Mariam Deiporam, 2: PO 19, p. 338; S. ANDREAS CRETENSIS, Oratio V: PG 97, 896; S. IOANNES DAMASCENUS, Oratio VI, 6: PG 96, 672); quae quidem nomina ipsa resipiunt Biblia Sacra. Cum autem idem scriptores Incarnationis mysterium altiore ratione perscrutarentur, conspicati sunt in arcana illa necessitudine inter Spiritum Sanctum et Mariam quiddam sponsale, quod a Prudentio sic poetice describitur: Innuba Virgo nubit Spiritui (Liber Apotheosis, vv. 571-572: CCL 126, p. 97), et eam nuncupaverunt Sacrarium Spiritus Sancti (Cf S. ISIDORUS, De ortu et obitu Patrum, cap. LXVII, III: PL 83, 148; S. HILDΕFONSUS, De virginitate perpetua sanctae Mariae, cap. X: PL 96, 95; S. BERNARDUS, In assumptione B. Virginis Mariae, Sermo IV, 4: PL 183, 428; In Nativitate B. Virginis Mariae: ibid., 442; PETRUS DAMIANOS, Carmina sacra et preces II, Oratio ad Deum Filium: PL 145, 921; Antiphona «Beata Dei Genitrix Maria» Corpus antiphonialium officii, ed. R. J. HESBERT, Roma 1970, vol. IV, n. 6314, p. 80), quae locutio naturam sacram Virgins illustrat, quae habitatio diuturna facta est Spiritus Dei. Cum praeterea in doctrinam de Paraclito inquirerent, cognoverunt ex eo, tamquam e scaturigine, profluxisse gratiae plenitudinem (cf Lc 1, 28) et munerum abundantiam, quae eam cohonestaverunt. Quapropter Spiritui attribuerunt fidem, spem et caritatem, quae cur Virginis animabant, virtutem, quae eius obtemperationem Dei voluntati confirmabat, fortitudinem, quae eam sub Cruce patientem sustentavit (Cf PAULUS DIACONUS, Homilia I, In assumptionE B. Μariae Virginis: PL 95, 1567; De Assumptione sanctae Mariae Virginis Paschasio Radberto trib., nn. 31, 42, 57, 83: ed. A. RIPBERGER, in «Spicilegium Friburgense», n. 9, 1962, pp. 72, 76, 84, 96-97; EADMERUS CANTUARIENSIS, De excellentia Virginis Mariae, cap. IV-V: PL 159, 562-567; S. BERNARnus, In laudibus Virginis Matris, Homilia IV, 3: Sancti Bernardi Opera, ed. J. LECLERQ-H. ROCHAIS, IV, Romae 1966, pp. 49-50); notaverunt deinde in Mariae vaticinio (cf Lc 1, 46-55) peculiarem illius Spiritus impulsum, qui erat olim per prophetas locutus (Cf ORIGENES, In Lucam Homilia VII, 3: PG 13, 1817; SCh, 87, p. 156; S. CYRILLUS ALEXANDRINUS, Commentarius in Aggaeum prophetam, cap. XIX: PG 71, 1060; S. AMBROSIUS, De fide IV, 9, 113-114: CSEL 78, pp. 197-198; Expositio evangelii secundum Lucam II, 23 et 27-28: CSEL 32, IV, pp. 53-54 et 55-56; SEVERIANUS CABALENSIS, In mundi creationem oratio VI, 10: PG 56, 497 498; ANTIPATER BOSTRENSIS, Homilia in Sanctissimae Deiparae Annuntiationem, 16: PG 85, 1785). Cum denique Iesu Matrem morantem contemplarentur in Cenaculo, ubi Spiritus in natam modo Ecclesiam delapsus est (cf Act 1, 12-14; 2, 1-4), vetustum argumentum Mariae Ecclesiae novis locupletaverunt notionibus (Cf EADMERUS CANTUARIENSIS, De excellentia Virginis Mariae, cap. VII: PL 159, 571; S. AMEDEUS LAUSANNENSIS, De Maria Virginea Matre, Homilia VII: PL 188, 1337; SCh, 72, p. 184); at deprecationem potissimum flagitaverunt Virginis, ut a Spiritu acciperent potestatem Christi in propriis animabus generandi, quemadmodum testificatur S. Hildefonsus precatione quadam, quae tam significatione quam intima vi orandi excellit: Oro te, oro te, sancta Virgo, ut de illo Spiritu habeam Iesum, de quo tu genuisti Jesum. Per illum Spiritum accipiat anima mea Iesum, per quem concepit caro tua eundem Iesum. (. . .) In illo Spiritu diligam Iesum, in quo tu hunt adoras ut Dominum, intueris ut Filium (De virginitate perpetua sanctae Mariae, cap. XII: PL 96, 106).

27. Dicuntur interdum plures textus recentioris pietatis non satis referre omnem doctrinam de Spiritu Sancto. Studiosorum autem est hanc comprobare asseverationem eiusque effectum ponderare; Nostra potius interest universos, et quidem pastores imprimis ac theologos, cohortari, ut subtiliore cogitatione accuratioreque deliberatione pervestigent Spiritus operam in salutis historia, et sic vicissim perficiant ipsi, ut christianae pietatis libri et formulae in lucem proferant eius vivificam actionem. Ex tali namque inquisition eminebit singulariter arcanae necessitudinis ratio inter Spiritum Dei et Virginem Nazarethanam eorumque actio communis in Ecclesiam; et ex hisce fidei doctrines, altius sane perpensis, proficiscetur pietas impensius longe exercita.

28. Necesse praeterea est exercitia illa pietatis, quibus christifideles suam erga Domini Matrem observantiam reverentiamque testantur, clare et distincte illuminent locum, quem ipsa in Ecclesia obtinet: post Christum altissimum nobisque maxime propinquum (CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 54: AAS 57 (1965), p. 59. Cf PAULUS VI, Allocutio ad Patres Conciliares habita, altera exacta Concilii Oecumenici Vaticani Secundi sessione, die 4 Decembris mensis a. 1963: AAS 56 (1964), p. 37). Idem ille locus praecelsus ipsis aedibus sacris Ritus Byzantine definite et quasi physice exhibetur, ubi videlicet ita aedificii partes et sacrae imagines disponuntur - ad mediam principem introitus portam fingitur Annuntiatio Vergini Mariae facta, in apside vero pingitur ipsa Theotocos gloriosa - ut inde manifesto eluceat, quomodo ab Ancillae Domini consensione hominum genus viam ingrediatur reditus sui ad Deum atque in Sanctissimae splendore metam conspiciat itineris sui. Haec signorum ratio, qua ipsum aedificium ecclesiae Mariae locum patefacit in mysterio Ecclesiae, uberem continet significationem atque postulare videtur, ut variae ubique pietatis formae erga Beatissimam Virginem ad sensum prospectumque ecclesialem progrediantur.

Etenim commemoratio primariarum notionum, quas de natura Ecclesiae proposuit Concilium Vaticanum II tamquam Familiae Dei, Populi Dei, Regni Dei, Corporis Christi mystici (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 6, 7-8, 9-17: AAS 57 (1965), pp. 8-9, 9-12, 12-21), efficiet certe, ut fideles facilius et citius agnoscant munus atque officium Mariae in mysterio Ecclesiae, necnon praestantiorem eius locum in communione Sanctorum; faciet etiam, ut acrius percipient fraternum vinculum, quod cunctos christifideles devincit, quoniam Virginis filii sunt, ad quos gignendos et educandos materno amore cooperatur (Ibid., n. 63: AAS 57 (1965), p. 64), simulque filii Ecclesiae, quia illius - id est eiusdem Ecclesiae - fetu nascimur, illius lacte nutrimur, Spiritu eius animamur (S. CYPRIANUS, De catholicae Ecclesiae unitate, 5: CSEL 3, p. 214), conspirantibus ambabus ad mysticum Christi corpus generandum: utraque Christi mater, sed neutra sine altera totum (corpus) parit (ISAAC DE STELLA, Sermo LI, In Assumptione B. Mariae: PL 194, 1863. Sermo XXX, I: SCh, 164, p. 134); faciet demum ut clarius videant Ecclesiae actionem in orbe terrarum uti propagationem curae et diligentiae Mariae: enimvero actuosus Virginis amor in domo Nazarethana, apud Elisabeth, in Cana Galileae, in Calvariae loco - quae omnia sunt salutifera momenta maximi ponderis ecclesialis - continuatur et producitur in ipsa materna cura Ecclesiae et diligenti voluntate, ut omnes homines ad agnitionem veritatis perveniant (cf 1 Tim 2, 4), in eius vigilantia parvorum et egenorum et infirmorum, in perpetuo eius studio pacis concordiaeque ordinum confirmandae, in perseveranti industria et navitate, ut homines universi salutis illius participes fiant, quam sua morte iis promeruit Christus. Hac omnino ratione amor erga Ecclesiam transibit in amorem erga Mariam, et vicissim hic in illum, quoniam altera exsistere nequit sine altera, sicut sagaciter notat Chromatius Aquileiensis: Congregata (. . .) Ecclesia est in superioribus cum Maria quae fuit Mater Jesu et fratribus eius. Non potest ergo Ecclesia nuncupari nisi fuerit ibi Maria mater Domini cum fratribus eius (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, nn. 66-69: AAS 57 (1965), pp. 65-67). Ut concludamus: oportere iterum dicimus cultus Beatae Virgini praestitus prae se ferat vim suam nativam ecclesiologicam. Hoc nempe efficiet, ut consilium capiatur et vires colligantur, quibus salubriter renoventur formae et textus ipsi.

29. Ad has autem sententias, quae natae sunt ex consideratione consuetudinis Mariae Virginis cum Deo - Patre, Filio, Spiritu Sancto - et cum Ecclesia, addere cupimus secundum eandem rationem et mentem doctrinae Concilii (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, n. 25: AAS 58 (1966), pp. 829-830) aliquas directorias normas biblicas, liturgicas, oecumenicas, anthropologicas, quae ante oculos constituendae sunt, cum recognoscuntur vel conficiuntur exercitia pietatis, quo altius acutiusque percipiatur vinculum, quod nos coniungit cum Matre Christi et nostra Matre in communione Sanctorum.

30. Hodie christianam pietatem iam ubique efflagitare intellegitur, ut indicia et cogitata biblica inserantur in quamvis cultus formam. Progressio enim studiorum biblicorum, crebrior et communior Sacrarum Scripturarum usus et potissimum exemplum traditionis atque interior Spiritus impulsio movent nostrae aetatis christianos et monent, ut magis magisque Sacra Biblia usurpent tamquam primarium precationis librum indeque solida derivent agendi consilia et praeclara exempla. Beatae Virgins cultus ac pietas aliena nullo modo esse potest ab hac universali propensione vitae christianae (); immo ab ea maxime haurire debet vires novas certumque auxilium. Sacrae enim Paginae, cum admirabiliter aperiunt divinum de salute humana consilium, ubique redundant mysterio Salvatoris atque continent a Genesi ad Apocalypsim certissimas significationes de ea, quae fuit eiusdem Salvatoris Mater et socia. Verumtamen nolimus, ut hic afflatus biblicus solo circumscribatur usu locorum et signorum etiam scienter excerptorum ex Litteris sacris; multo namque plus secum infert. Poscit enim, ut ex Libris sacris vocabula et sententiae deducantur in ipsas precationis formulas atque textus cantui destinatos; et ante omnia postulat, ut Virginis cultus pervadatur et repleatur maximis illis argumentas nuntii christiani, ut, dum christifideles Sedem Sapientiae venerantur, ipsi vicissim illuminentur Verbi divini luce atque adducantur, ut secundum praecepta Sapientiae incarnatae se ipsi gerant.

31. De veneratione, quam Ecclesia Matri Dei tribuit in celebratione sacrae Liturgiae, iam locuti sumus. Nunc vero, cum sermo sit de ceteris cultus formas ac de rationibus, quibus illae innati debeant, recolamus oportet praescriptionem Constitutionis a verbis Sacrosanctum Concilium incipientes, utpote quae, dum spiritualia populi christiani exercitia commendat, addat: . . . exercitia haec, ratione habita temporum liturgicorum, congruenter consonent oportet cum sacra Liturgia, a qua aliquo modo consilium ac instinctum sumant, atque cum naturam longe superiorem prae se ferat, ad eam populum christianum ducant (N. 13: AAS 56 (1964), p. 103). Lex sapiens, perspicua, cuius tamen exsecutio facilis esse non videtur, praesertim cum de cultu Vergini exhibendo agitur, de cultu scilicet tam vario modas, quibus exprimitur; postulat eam ab iis, qui communitatibus localibus praesunt, nisum, prudentiam pastoralem, constantiam, a christifidelibus vero animum alacrem et paratum ad excipiendas normas directorias et propositi, quae, a germana cultus christiani natura profluentia, interdum secum ferunt mutationem consuetudinum inveteratarum, quibus natura illa aliquo modo erat offuscata.

Ad hoc quod pertinet, mentionem facere liceat de duobus mentium habitibus, quibus accadere potest, ut irrita fiat in usu et consuetudine pastorali norma Concilii Vaticani Secundi: imprimis de quorundam in animarum cura versantium se gerendi modo, quippe qui detrectantes a priori pia exercitia - quae, dummodo rite agantur, commendantur a Magisterio - ea abiciant, atque quasi vacuum efficiant, quod replere non valent; ipsi plane obliviscuntur Concilium mandavisse, ne pia exercitia tollerentur, sed ut cum Liturgia apte convenirent.

Secundo, quod ad aliorum habitum mentis attinet, affirmetur oportet eos, non servantes synum principium liturgicum et pastorale, pia exercitia et liturgicas actiones in unum conferre tamquam in celebrationibus permixtis seu hybridis. Interdum fit, ut in ipsam Sacrificii Eucharistici immolationem quaedam inserantur elementa a sacris novendialibus vel aliis pus celebritatibus deprompta, unde periculum oritur, ne Domini memoriale non amplius constituat summum momentum coetus communitatis christianae, sed sit velut occasio quaedam celebrandi exercitium ad populi devotionem pertinens. Illis, qui ita agunt, volumus commemorare normam Concili, iuxta quam pia exercitia cum liturgia sunt temperanda, minime vero cum ea permiscenda. Sapiens actio pastoralis, dum distinguit et illustrat naturam nativam actionum liturgicarum, altera ex parte laudat et provehit pia exercitia, ut ea necessitatibus singularium communitatum ecclesialium accommodet, eaque sacram Liturgiam egregie adiuvare iubeat.

32. Ob ipsius indolem ecclesialem in Virgins cultu inveniuntur eiusdem Ecclesiae sollicitudines, inter quas, nostris diebus, eminet cura de christianorum unitate redintegranda. Pietas erga Domini Matrem fit, hoc modo, conscia trepidationum ac institutorum Motus oecumenici, qui dicitur, id est ipsa quoque formam assumit oecumenicam; et hoc multiplices ob causas.

Imprimis quia fideles catholici fratribus sociantur Ecclesiarum orthodoxarum, apud quas devotio erga beatam Virginem induit formas plenas eximii instinctus poetici et altae doctrinae, dum colit speciali cum amore gloriosam Deiparam eamque vocat Christianorum Spem (Cf Officium magni canonis paractetici, Magnum Orotogion, Athenis 1963, p. 558; passim in canonibus et tropariis liturgicis: cf SOFRONIO EUSTRADIADU, Theotokarion, Chennevières-sur-Marne 1931, pp. 9, 19); coniunguntur Anglicanis, quorum theologi praestantissimi iam olim illustraverunt solidum fundamentum, quod Litterae sanctae exhibent circa cultum Matris Domini Nostri, quorumque theologi aetatis nostrae magis exprimunt momentum loci, quem Maria obtinet in vita christiana; uniuntur etiam fratribus Ecclesiarum Reformatarum, in quibus viget amor Sacrarum Scripturarum, in glorificando Deo ipsius Virgins verbis (cf Lc 1, 46-55); deinde, quia religio erga Matrem Christi et christianorum praebet catholicis occasionem naturalem et frequentem precationis, ut illa intercedat apud Filium, ut omnes baptizati in unum coalescant Populum Dei (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 69: AAS 57 (1965), pp. 66-67); et insuper, quia est Ecclesiae catholicae voluntas, ut in hoc cultu, peculiaris proprietas nedum extenuetur (Cf ibid., n. 66: AAS 57 (1965), p. 65; Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 103: AAS 56 (1964), p. 125), sed vitetur etiam diligentissime quaevis intemperantia, quae ceteros fratres in errorem inducere possit de vera doctrina Ecclesiae catholicae (Cf CONC. VAt. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 67: AAS 57, (1965), pp. 65-66) atque amoveatur quivis cultus exhibendi modus abhorrens a recta praxi catholica. Denique, cum sit in ipso genuino cultu Beatae Virginis positum, ut, dum Mater colitur (. . .), Filius rite agnoscatur, ametur, glorificetur (Ibid., n. 66: AAS 57 (1965), p. 65), ille iter fit ad Christum, qui est fons atque centrum communions ecclesiasticae; in quo, quotquot palam confitentur eum esse Deum et Dominum, Salvatorem et Mediatorem unicum (cf 1 Tim 2,5), vocantur, ut sint unum inter se, cum ipso et cum Patre in unitate Spiritus Sancti (Cf PAULUS VI, Allocutio in Vaticana Basilica ad Conciliares Patres habita, die 21 mensis Novembris a. 1964: AAS 56 (1964), p. 1017).

33. Probe novimus haud leves dissension exsistere inter sentiendi modum plurimorum fratrum aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesialium, ac doctrinam catholicam de (. . .) munere Mariae in opere salutis (CONC. VAT. II, Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, n. 20: AAS 57 (1965), p. 105), ideoque de cultu ipsi praebendo. Tamen, cum eadem virtus Altissimi, quae adumbravit Virginem Nazarethanam (cf Lc 1, 35), agat in hodiernum Motum oecumenicum eumque fecundum reddat, spem Nostram cupimus significare venerationem erga humilem Domini Ancillam, cui Omnipotens magna fecerit (cf Lc 1, 49), futuram esse, etsi paulatim, non impedimentum, sed quandam viam et veluti locum congressionis ad unitatem efficiendam omnium credentium in Christum. Laetamur enim animadvertentes aptiorem intellegentiam muneris Mariae in Christi et Ecclesiae mysterio, etiam ex parte fratrum seiunctorum, expeditiorem reddere viam ad eiusmodi congressionem. Sicut in pago Cana Virgo deprecation sua assecuta est, ut Iesus primum miraculorum suorum patraret (cf Io 2, 1-12), ita aetate nostra ipsi facultas erit sua ipsius intercesisone propitia maturandi tempus, quo Christi discipuli perfectam in fide communionem inveniant. Haec nostra spes corroboratur consideration Decessoris Nostri Leonis XIII, qui affirmavit: causa untatis christianorum ad spiritualis maternitatis eius (Mariae) officium id proprie attinet. Nam qui Christi sunt, eos Maria nοn peperit nec parere poterat, nisi in una fide unoque amore: numquid enim «divisus est Christus?» (1 Cor 1, 13) debemusque una omnes vitam Christi vivere, ut in uno eodemque corpore «fructificemus Deo» (Rom 7, 4) (Epistula Encyclica Adiutricem populi: ASS 28 (1895-1896), p. 135).

34. In cultu Virgini tribuendo accurata consideratio intendenda est in acquisitiones tutas et scientiis humanis confirmatas; hoc enim conferet, ut amoveatur una ex causis difficultatum, quae inveniuntur in cultu Domini Matri exhibendo: dissimilitude scilicet inter ipsius cultus argumenta et hodiernas cogitationes anthropologicas et condicionem psychologicam-sociologicam, penitus mutatam, in qua homines nostrae aetatis vivunt et operantur. Animadvertitur enim difficile esse inserere Virginis imaginem, sicut apparet e nonnullis libris et opuscules ad devotionem pertinentibus, in vitae condiciones aetatis nostrae et singillatim in condiciones mulieris, sive in convictu familiari, ubi leges ac morum progressus merito ei attribuunt aequalitatem cum viris et auctoritatem in vita familiari moderanda; sive in provincia politica, in qua ipsa in multis regionibus adepta est facultatem se interponendi in rem publicam eodem modo quo viri; sive in re sociali, ubi ipsa navitatem suam explet in multiplicibus officiis, in dies magis magisque excedens ex angusto convictu familiari; sive in regione doctrinarum, ubi ei praebentur novae rations inquisitionis scientificae et intellectualis auctoritatis.

Hinc sequitur penes quosdam quaedam alienatio a cultu Virgini tribuendo, atque difficultas in eligenda Maria Nazarethana ut exemplo, quia ipsius vitae fines - ut aiunt - angustiores videntur, ratione habita patentium navitatis regionum, in quibus homo nostrae aetatis operatur. Ad hoc quod pertinet, dum hortamur theologos et eos, qui praesunt communitatibus christianis, ipsosque Christifideles, ut debita consideratione prosequantur haec problemata, opportunum Nobis videtur ad eorum enodatiοnem Nos quoque operam dare, animadversiones quasdam proponendo.

35. Imprimis Virgo Maria semper ab Ecclesia propositi est christifidelium imitationi non plane ob rationem vitae, quam duxit multoque minus ob condiciones sociales-doctrinales, in quibus eadem eius vita sese explicavit, nunc fere ubique obsoletas, sed quia, in ipsius definita vitae condicione, ea totaliter et officii conscia voluntati Dei adhaesit (cf Lc 1, 38); quia eius verbum accepit et ad effectum adduxit; quia ipsius agendi ratio firmata est cantate et famulandi voluntate; quia scilicet prima exstitit et perfectissima Christi discipula: quod quidem vim exempli obtinet universalem et perpetuam.

36. Volumus deinde animadvertere superius memoratas difficultates arcte consociare cum aliquibus notis imagines popularis et litterariae Mariae, non cum imagine eius vere evangelica neque cum elementis doctrinae, quae lento illo et serio opere explicationis verbi revelati eruta sunt et perfecta. Immo vero nihil mirum esse debet quod christianorum hominum aetates aliis in adiunctis socialibus-doctrinalibus versantes - cum imaginem ac munus Mariae respicerent uti novae Mulieris et perfectae Christianae, quae in se coniungit et colligit casus proprios maxime vitae femineae, quia Virgo est et Sponsa et Mater - Iesu Matrem habuerint typum praecelsum condicionis muliebris atque exemplar spectatissimum vitae evangelicae, quodque hos sensus suos secundum mentem et animi habitum et imagines suae aetatis expresserint. Cum vero ipsa Ecclesia contuetur longam pietatis marialis historiam, laetatur consonantia eius cultus, attamen non se alligat cogitandi loquendive rationibus, quae propriae fuerunt diversarum aetatum neque notionibus anthropologicis, quae iis modes subiaciebant. Intellegit Ecclesia, quo pacto quaedam cultus formae, quae in se ipsae quidem nonnihil valent, minus congruent cum hominibus, qui ad alias mundi aetates et animorum culturae rationes pertinent.

37. Animadvertere denique iuvat nostri etiam huius temporis, perinde ac praeteriti, homines suas debere rerum exsistentium cognitiones Dei verbo comprobare et, ad causam praecipue nostram quod attinet, suas notiones anthropologicas ex iisque manantes quaestiones cum beatae Mariae Virginis figura comparare, ut in Evangelio proponitur. Quae in Scriptures sacris Spiritus Sancti numine afflante leguntur, haud iis sane praetermissis, quae humanis disciplines acquiruntur, neque variis hodierni temporis rerum condicionibus, eo quidem conducunt, ut Maria exemplar haberi possit eorum, quae in nostrae aetatis hominum exspectatione sunt. Quaedam hanc ad rem exempla subicere libet: horum temporum mulier, quae iure vult in communitatis deliberationibus partem habere, summa animi laetitia Mariam contuebitur; haec enim, quasi ad colloquium cum Deo admissa, pro actuosa peculiaris officil sui conscientia (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 56: AAS 57 (1965), p. 60), non de re quadam adventicia, sed de saeculorum negotio - ut praeclare est Verbi incarnatio definita (S. PETRUS CHRYSOLOGUS, Sermo CXLIII: PL 52, 583) - actuose ac libere consentit; recogitabit deinde Mariam, cum virginitatis statum sebi elegisset, quo ad Incarnationis mysterium participandum Dei consilio componeretur, nequaquam matrimonii bona ac dignitatem respuisse, verum libere et animose egisse, ut se tota Dei amori devoveret; laeta cum admiratione perspiciet Mariam a Nazareth, Dei voluntati plane quidem obsecutam, mulierem fuisse nec res vitaeque casus inerter ferentem nec alios avertentem quadam religione devinctam, sed eam potius, quae scite proclamaret Deum esse vindicem humilium vique oppressorum hominum ac mundi potentes de sede deponere (Lc 1, 51-53); agnoscet insuper Mariam, quae praecellat inter humiles et pauperes Domini (CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 55: AAS 57 (1965), pp. 59-60), fortem illam mulierem haberi, quae egestatem et dolores, praecipitem fugam et exsilium (cf Mt 2, 13-23) experta est; cuius modi rerum vices eos sane non fugiunt, qui, Evangelii ratione permoti, uniuscuiusque hominis totiusque societatis conatibus favent, ab id genus vitae condicione se vindicare cupientium; neque tandem Maria Mater videbitur de uno divino Filio suo sollicita, verum mulier, cuius opera communitatis apostolicae fides in Christum exorta est (cf Io 2, 1-12), cuiusque maternum munus ad omnes homines, in Calvariae monte universale effectum, dilatatum est (Cf PAULUS VI, Adhortatio Apostolica Signum magnum, I: AAS 59 (1967), pp. 467-468; Missale Romanum, die 15 Septembris, Super oblata). Exempla quidem protulimus, e quibus clare patet beatam Virginem nonnullas, easdemque graves, hodiernorum hominum exspectationes haud decipere, immo perfecti Christi discipuli specimen iisdem praebere, quippe qui sit terrenae et temporalis civitatis artifex simulque ad caelestem aeternamque tendat, qui provehat iustitiam, oppresses homines liberantem, itemque caritatem foveat, qua indigentibus subvenitur, sed praecipue illius sit testis actuosus amoris, qui Christum in hominum animis aedificat.

38. Postquam autem has normas directorias protulimus, quibus cultus Matri Domini adhibendus congruenter promoveatur, monendum esse videtur de nonnullis nequaquam rectis pietatis rationibus, ad eundem cultura spectantibus. Concilium Vaticanum II auctoritate sua arguendo cavit, ne in sententiis et formis trans rectae de Maria Virgine doctrinae fines et ritus iretur, neu eiusdem figura ac munus animo angusto minuerentur; quosdam praeterea reprehendit devios cultus exhibendi modos, qui sunti vana credulitas, utpote quae in exteriores potius ritus quam in severum religionis studium intendat; inanis praeterea et evanida animi commotio, ab Evangelii sensu omnino allena, cum, contra, assiduam et impigram operam Evangelium ipsum postulet (Cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 67: AAS 57 (1965), pp. 65-66). Haec iterum arguimus, utpote cum de pietatis formis agatur, quae catholicae fidei non congruunt, ideoque in catholico cultu iis non sit locus. Vigil autem ab huiusmodi erroribus minusque rectis usibus custodia id efficiet, ut erga beatam Mariam Virginem cultus alacrior fiat atque sincerior, id est in suo fundamento firmus, adeo ut studium fontium divinae Revelationis atque ecclesiastici Magisterii documentorum observantia nimiam novarum rerum vel mirificorum eventuum perscrutationem antecellant; obiectivus praeterea, utpote historica veritate nisus, ita ut prorsus ex eo expungantur, quae fabulosa sint vel falsa; consentaneus deinde doctrinae, ita ut non manca quaedam neque nimis amplificata imago Mariae proponatur, quo fieri possit, ut eo quod plus aequo aliquid praedicatur, tuta illa veluti eius effigies, in Evangelio propositi, obnubiletur; purus denique, ad causas quod attinet, ita ut cuncta a sacrario seduto arceantur, quae sordidum propriae utilitatis studium sapiant.

39. Demum, si res ferat, confirmare volumus id esse ut finem ultimum cultui beatae Mariae Virginis propositum, ut Deus glorificetur et Christifideles incitentur ad suam cum Dei voluntate vitam moresque prorsus componenda. Etenim Ecclesiae filii, cum suas illius voci mulieris sine nomine iungunt, de qua in Evangelio fit sermo, atque, Iesu Christi Matrem extollentes, ad Iesum ipsum conversi conclamant: Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti (Lc 11, 27), ad divini quoque Magistri grave responsum animos intendant oportet, qui pronuntiavit: Quinimmo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud (Lc 11, 28). Quae quidem responsio sive beatae Mariae Virgini magnae laudi cedit, ut nonnulli Ecclesiae Patres interpretati sunt (Cf S. AUGUSTINUS, In Iohannis Evangelium, Tractatus X, 3: CCL 36, pp. 101-102; Epistula 243, Ad Laetum, n. 9: CSEL 57, pp. 575-576; S. ΒΕDA, In Lucae Evangelium expositio, IV, XI, 28: CCL 120, p. 237; Homelia I, 4: CCL 122, PP. 26-27) et Concilium Vaticanum II confirmavit (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 58: AAS 57 (1965), p. 61), sive nobismet ipsis adhortationi est, ut secundum Dei praecepta vivamus, hasque divini Salvatoris sententias resonat: Non omnis qui dicit mihi: Domine Domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum (Mt 7, 21); item: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Io 15, 14).

III

40. Quaedam ergo principia exposuimus, ad cultum Matris Domini novo vigore firmandum idonea; nunc vero munus est Conferentiarum Episcopalium, communitatum localium praepositorum, necnon religiosarum Familiarum moderatorum sapienter instaurare pias consuetudines et exercitia ad venerandam beatam Mariam Virginem apta, eosque iuvare qui, pro sincero suo animi ardore suoque procurandae fidelibus utilitatis studio, novas pietatis formas inducere cupiunt. Videtur tamen Nobis, diversis quidem rationibus inductis, expedite de duobus piis exercitiis tractare, quae in occidentalium praecipue regionum usu sunt, de quibusque pluries iam Apostolica Sedes egit. Haec sunti Angelus Domini et Rosarium seu Corona beatae Mariae Virginis.

41. Sermo hic Noster de prece Angelus Domini ad id tantum spectat, ut Nostram adhortationem iteremus, simplicem sed ardentem, ut huiusmodi orationis consueta recitatio, quantum fieri possit, servetur. Nec videtur eadem oratio esse instauranda; post tot enim saeculorum decursum eius continuatur vis et nitor, siquidem eius structura simplex est atque de divinis Litteris deprompta; origo eius historica ad invocationem revocat, qua incolumitas in pace expetitur; liturgicus praeterea eius cursus certa diei tempora quodammodo consecrat; ad paschale denique mysterium commemorandum inducit; nam cognita Filii Dei Incarnatione, petimus, ut per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur (Missale Romanum, Dominica IV Adventus, Collecta. Simile quiddam in Collecta diei 25 Martii continetur, quae in recitanda precatione Angelus Domini pro priore, in textu propositi, substitui potest). Re quidem vera nonnullae consuetudines, quae e tradito more recitationem orationis Angelus Domini comitabantur, iam ablata sunt, aut vix in hodierna hominum vita animadvertuntur; de rebus tamen parvi momenti agitur, cum integra vis contemplationis, quae in mysterium Incarnationis Verbi fertur, salutationis angelicae Virgini impertitae significatio, imploratio miserentis eius intercessions immutatae maneant. Quamvis praeterea mutatae sint temporum condiciones, eadem semper pro plerisque hominibus perstant certa quaedam diei tempora, mane, meridies et vesper, utpote quae operum eorum vices significent simulque ad quandam precationis causa moram interponendam moneant.

42. Volumus nunc, Venerabiles Fratres, in piis illis precibus renovandis aliquandiu immorari, quae sunt totius Evangelii breviarium appellatae (PIUS XII, Epistula Philippinas Insulas ad Archiepiscopum Manilensem: AAS 38 (1946), p. 419); Corona nempe, seu beatae Mariae Virginis Rosarium. In iisdem enim precibus commendandis Decessores Nostri maximum studium sollicitamque operam pοsuerunt: scilicet etiam atque etiam hortati sunt Christifideles, ut Rosarium crebro recitarent; eidem latius vulgando consuluerunt; peculiarem eiusdem naturam explicuerunt; aptum praeterea ipsum esse dixerunt ad orationem contemplativam fovendam, quae simul est precatio laudantis et supplicantis; proprium denique eiusdem momentum extulerunt et vim ad christianam vitam provehendam animarumque lucrandarum studium excitandum. Nosmet quoque, fideles primum coram admittentes (d. XIII m. Iulii a. MCMLXIII), quanti Rosarii preces haberemus, publice ediximus (Sermo habitus ad eos, qui Conventui Dominicano de sacro Rosario interfuerunt: Insegnamenti di Paolo VI, 1 (1963), pp. 463-464); atque postea oblata opportunitate, pluries eiusdem momentum illustravimus, tum potissimum cum, graviore quodam instante atque maeroris discriminisque pleno eventu, Epistulam Encyclicam Christi Matri (d. XV Sept. a. MCMLXVI) edidimus, ut beatae Mariae Virgini a Rosario supplices preces adhiberentur ad maximum bonum pacis a Deo impetrandum (Cf AAS 58 (1966), pp. 745-749). Quam Epistulam Adhortatio Apostolica Recurrens mensis October secuta est (d. VII m. Oct. a. MCMLXIX), ut quartum saeculum expletum commemoraremus ab editis Litteris Apostolicis Consueverunt Romani Pontifices; in quibus sanctus Decessor Noster Pius V preces Rosarii illustravit eiusdemque formam statuit, ad nos usque traditam (Cf AAS 61 (1969), pp. 649-654).

43. Nostrum ideo in beatae Mariae Virginis Rosarium, carissimum sane, studium assiduum Nos induxit, ut attentiore animo ea adverteremus, quae in congressionibus haud paucis, recentioribus annis habitis, de vi pastorali Rosarii nostris hisce temporibus adhibendi disputata et proposita sunt. Huiusmodi conventibus, quibus indicendis nonnullae Consociationes atque viri de Rosario provehendo admodum solliciti consuluerunt, interfuerunt episcopi, presbyteri, religiosi sodales, e laicorum ordine viri ac mulieres pastoralium rerum probata peritia insignes atque sensu ecclesiali, fide et aestimatione digno, praediti. In quibus S. Dominici Filios peculiari mentione honestamus, tam salutares devotionis iamdiu custodes et fautores. Quibus rebus adiunctae sunt investigationes historicorum, quorum opera primigenia Rosarii forma non quedem ad archaeologiae rationem est exquisita, verum fita pertractata, ut ipsa eiusdem origo perspiceretur et cognosceretur nativa virtus atque primaria structura. E quibus omnibus apertior evasit Rosarii indoles primitiva, necnon partes ad eius naturam pertinentes harumque mutuae conexiones.

44. Clarius exinde, ut exemplum subiciamus, enituit evangelica Rosarii natura; ex Evangelio enim enuntiata in eo mysteria trahuntur ac praecipuae formulae; ex Evangelio praeterea, cum revocetur festiva Angeli salutatio et religiοsus Mariae assensus, modus hauritur, quo fideles Rosarium pie recitent; denique per convenienter iteratam Angeli salutationem unum e primariis Evangelii mysteriis profertur, nempe Incarnatio Verbi, peculiari illo et gravi tempοris momento considerato, quo Angelus nuntium Mariae attulit. Est igitur Rosarium evangelica prex; qua appellatione, nostro hoc potius quam praeterito tempore, pastores virique studiosi illud nuncupant.

45. Expeditius praeterea intellectum est per ordinate et gradatim enodatum Rosarium rationem ipsam significari, qua Dei Verbum, rebus humanis misericordi consilio se ingerens, Redemptionis opus absolvit: congruenti enim ordine considerantur praecipui eventus salvifici, qui in Christo perfects sunt: a virginali Verbi Dei conceptione Iesuque infantiae mysteriis usque ad supremos Paschae casus, beatam videlicet Passiοnem et gloriosam Resurrectionem, ad fructus eius, qui obvenerunt Ecclesiae nascenti die Pentecostes, atque ipsi beatae Mariae Virgins, cum e terrestri hoc exsilio corpore simul et anima est in caelestem patriam assumpta. Intellectum etiam est triplicem mysteriorum Rosarii distributionem cum eventuum successione, servatis ordinibus temporum, omnino cohaerere, potissimum vero referre pristini fides nuntii rationem; Christi insuper mysterium endem modo proponi quo perceptum est a Sancto Paulo, cum praeclaro illo hymno in Epistula ad Philippenses declararet eius exinantionem, mortem, exaltationem (2, 6-11).

46. Rosarium igitur cum in Evangelio innitatur et ad mysterium Incarnationis hominumque redemptionem tamquam ad centrum pertinent, oratio est putanda, quae ad rem christologicam prorsus convertitur. Id enim quod eiusdem proprium est et peculiare, videlicet angelicae salutationis Titanica iteratio Ave, Maria in Christi quoque laudem indesinentem cedit, ad quem ut ad terminum extremum respicit Angeli nuntium ac matris Baptistae salutatio: Benedictus fructus ventris tui (Lc 1, 42). Quin immo, geminatio verborum Ave, Maria velut textura est, in qua mysteriorum contemplatio progreditur. Etenim qui Christus in unaquaque salutatione angelica significatur, idem ipse est, quem ex ordine enuntiata mysteria ut Filium Dei proponunt et ut Filium Virginis in Bethleemitano specu natum; a matre in templo praesentatum; puerum de iis, quae Patris ipsius sunt, sollicitum; hominum Redemptorem in horto factum in agonia, flagellas caesum et spinarum serto coronatum; cruce oneratum atque in monte Calvariae morientem; a mortuis suscitatum ad Patrisque gloriam ascendentem, dona Spiritus missurum. Inter omnes vero constat pristinam quandam fuisse consuetudinem, pluribus locis ad praesens usque vigentem, ut prolato in unaquaque angelica salutation nomini Iesu clausula quaedam adderetur, cum enuntiato mysterio cohaerens, eo quidem consilio ut et contemplatio foveretur et ut mens voci concordaret.

47. Item vehementius urgens necessitas est percepta monendi, praeterquam de eius vi laudativa ac deprecatoria, de alio elemento eiusdem Rosarii proprio: de contemplatione. Quae si deest, corpori sine anima Rosarium assimulatur estque periculum, ne recitatio evadat iteratio formularum, in qua mens et ratio desideratur, atque hortamento repugnet Iesu Christi, qui dixit: Orantes autem, nolite multum loqui sicut ethnici; Autant enim quod in multiloquio suo exaudiantur (Mt 6, 7). Rosarium enim natura sua requirit, ut tranquilla precatione et quasi cogitabunda tarditate volvatur, quo facilius orans meditationi insistat mysteriorum vitae Christi, velut corde illius perspectorum, quae Domino omnium proxima fuit, utque eorumdem mysteriorum investigabiles divitiae reserentur.

48. Denique, post doctorum virorum nostrae aetatis studia, plenius perspectae sunt necessitudines, quae inter liturgicum cultum et mariale Rosarium intercedunt. Ex una enim parte, clariore in luce positum est Rosarii usum quasi virgultum censendum esse, quod e vetusto sacrae Liturgiae caudice ortum est, idemque idcirco Psalterium Virginis esse appellatum, quod eius ope tenuioris ordinis fideles ad laudis canticum et ad universalis Ecclesiae intercessionem sese adiungere possent; ex altera vero parte, animadvertere licuit hoc accidisse sub exitum Mediae Aetatis, eo scilicet tempore, quo, languescente germano Liturgiae spiritu, Christifideles aliquantum a liturgico cultu discesserant, cuidam faventes exteriori pietatis sensui erga Christi humanitatem ac beatissimam Virginem Mariam. Quodsi haud multos ante annos fieri potuit, ut alii vota facerent, ut mariale Rosarium liturgicis ritibus annumeraretur, alii vero, solliciti de praeteritae aetatis erroribus in re pastorali praecavendis, eandem precandi formam immerito neglegerent, haec quaestio hodie facile dissolvi potest, praelucente doctrina a Concilio Vaticano II tradita per Constitutionem, cui est initium Sacrosanctum Concilium, vi cuius celebrationes liturgicae et pium Rosarii exercitium neque inter se opponenda neque aequiperanda sunt (Cf n. 13: AAS 56 (1964), p. 103). Quaelibet precandi forma eo fructuosior evadit, quo magis nativam suam vim atque indolem sibi propriam tuetur. Statuta igitur praestantiore liturgicarum actionum dignitate, arduum negotium non erit in Rosario talem pietatis formam agnoscere, quae cum sacra Liturgia facile possit componi. Etenim, haud secus ac Liturgia, Rosarium quoque communitariam prae se fert indolem, Scripturis Sacris innutritur, totumque ad Christi mysterium spectat. Etsi utrumque precandi genus ad rerum ordines pertinet, qui suapte natura inter se differunt, nihilominus sive anamnesis in sacra Liturgia sive recordatio contemplativa in mariali Rosario in iisdem versantur salvificis eventibus, quorum auctor est Christus. Liturgia efficit, ut sub signorum velamine repraesententur maxima nostrae Redemptionis mysteria, eademque arcana ratione operentur; Rosarium vero, per piam mentis considerationem, haec mysteria in mentem orantis revocat eiusque voluntatem exstimulat ad vivendi normas exinde sumendas. Posito hoc discrimine, quod ad substantiam pertinet, non est quin intellegat Rosarium pietatis exercitationem esse, cuius origo a Liturgia sacra repetatur, quaeque, si secundum eius primigenium spiritum peragatur, ad Liturgiam suapte natura conducat, quamquam eius quasi limen non praetergrediatur. Etenim mysteriorum Christi contemplatio, quae in Rosario habetur, cum mentem et cor Christifidelium iisdem considerandis assuescat, optime animos componere potest ad haec ipsa mysteria in actionibus liturgicis celebranda, ac postea ad eorum memoriam per diem continuandam. Attamen non sine errore est, quod pro dolor adhuc alicubi fieri contingit, mariale Rosarium inter actionem liturgicam re citare.

49. Corona Beatae Mariae Virgins, secundum traditionem a Sancto Pio V, Decessore Nostro, receptam ab eoque cum auctoritate muneris ipsius propositam, ex variis partibus constat, inter se apte dispositis atque conexis. Sunt autem hae:

a) contemplatio, animo cum Maria coniuncto peragenda, plurium mysteriorum salutis, in triplicem seriem sapienter dispertitorum, quibus et gaudium de Messiae adventu ac dolores salvifici Christi et eiusdem a mortuis suscitati gloria in Ecclesiam redundans recoluntur; quae contemplatio suapte natura animum permovet ad instituendas considerationes in ipso religionis usu vertentes et ad efficaces inde hauriendas normas pro vitae actione;

b) oratio dominica, seu Pater noster, in qua ob maximam eius praestantiam velut in suo fundamento tota innititur christiana precatio, ab eaque multiplices precandi formae dignitatem suam accipiunt;

c) litanica series salutationum angelicarum, Ave, Maria, quae verbis Angeli Virginem salutantis (cf Lc 1, 28), et sententia, obsequii plena, ab Elisabeth prolata (cf Lc 1, 42) et addita supplici precatione ecclesiali Sancta Maria . . . efficitur. Continuatio salutationum angelicarum est propria et peculiaris Rosario earumque numero, qui in eiusdem Coronae ratione typica et plena centum quinquaginta complectitur, quaedam similitudo est cum Psalterio, idemque ab origine pii huius exercitii repetitur. Qui quidem numerus, secundum probatam consuetudinem in decades divisus, quae singulis mysteriis attribuuntur, in tres series praedictas seu cyclos digeritur; unde pernota Corona, e quinquaginta constans salutationibus angelicis, est orta, quae in usum recepta est ut communs ratio eiusdem exercitii atque ut talis in populi transiit pietatem et a Summis Pontificibus est sancita, qui eam multis etiam indulgentiis ditarunt;

d) doxologia Gloria Patri appellata, qua, ut communis fert christianae pietatis usus, preces concluduntur per glorificationem Dei Unius et Trini, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (cf Rom 11, 36).

50. Hae sunt marialis Rosarii partes. Unaquaeque autem indole propria distinguitur, quae in recitationem est referenda, ut Rosarium totam suae virtutis ubertatem atque varietatem exprimere possit. Quare marialis Coronae recitano graviter procedet in oratione dominica; elata ratione ac laudando, dum angelicae salutationes lente decurrunt; contemplando, dum intento animo mysteria considerantur; adorando, dum doxologia profertur. Idque semper eveniat necesse est, quocumque modo Rosarium recitari splet: sive privatim, cum Christifidelis in recessu solus orat, animo cum Domino coniunctus; sive communitario modo, ut in domestico convictu accidit, vel cum christiani in coetus congregantur ad peculiarem Dei praesentiam inter ipsos devocandam (cf Mt 18, 20); sive publice, nempe in conventibus, ad quos ecclesialis communitas convocatur.

51. Recentioribus temporibus nonnulla pietatis exercitia orta sunt, quae e Rosario vim hauriunt. Ex his ea indicare atque commendare placet, quae in suetam formam celebrationum Verbi Dei quaedam referunt elementa e Beatae Mariae Virginis Rosario sumpta, cuiusmodi sunt mysteriorum commentatio ac salutatio angelica litanico more repetita. Huiusmodi elementa clariore in luce sane hoc modo ponuntur, eo quod in lectionem Sacrarum Scripturarum inseruntur, per homiliam illustrantur, silentii intervallis circumdantur, cantu denotantur. Novisse iuvat pias has exercitationes contulisse ad plenius percipiendas spirituales ipsius Rosarii divitias et ad honorem augendum huic precandi formae debitum, apud iuvenum coetus atque consociationes.

52. Nunc autem, Decessorum Nostrorum propositi persecutis, perplacet Nobis vehementer marialis Rosarii recitationem inter saepta domestica commendare. Concilium Oecumenicum II declaravit familiam, primam ac vitalem societatis cellulam, per mutuam membrorum pietatem et orationem in communi Deo factam, tamquam domesticum sanctuarium Ecclesiae se exhibere (Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam actuositatem, n. 11: AAS 58 (1966), p. 848). Familia igitur christiana velut quandam Ecclesiam domesticam (CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 11: AAS 57 (1965), p. 16) se ostendit, si eius membra, pro uniuscuiusque munere et condicione, una simul iustitiam promoveant, si misericordiae opera perficiant, si ministerio se addicant fratrum, partem habeant in apostolica navitate, in quam amplior loci communitas incumbit, eiusque liturgicis celebrationibus actuose intersint (Cf CONC. VAT. II, Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam actuositatem, n. 11: AAS 58 (1966), p. 848); denique si communes Deo precationes fundant, quod si desit, domesticus convictus illa nota, qua familia christiana distinguitur, carere dicendus est. Quare, dum theologica notio familiae qua Ecclesiae domesticae recuperatur, eo congruenter omnibusque viribus est annitendum, ut intra domestica saepta precationis communis usus reapse instauretur.

53. Secundum normas directorias a Concilio Oecumenico latas, in Institutione Generali de Liturgia Horarum domesticus convictus iure merito iis coetibus annumeratur, quos communis Divini Officii celebratio plane addecet: Expedit (. . .) ut familia, quasi domesticum sacrarium Ecclesiae, non tantum communes preces Deo fundat, sed etiam partes quasdam Liturgiae Horarum pro opportunitate persolvat, quo Ecclesiae arctius se inserat (N. 27), Nihil igitur praetermittendum est, ut perspicua haec agendi norma apud christianorum familias magis magisque laetoque animo ad effectum deducatur.

54. Attamen, post Liturgiae Horarum celebrationem - in qua domestica precatio fastigium attingere potest - dubium non est, quin beatae Mariae Virginis Corona inter excellentissimas atque efficacissimas «communes preces» recensenda sit, ad quas fundendas christiana familia invitatur. Re quidem vera placet Nobis mentem eo intendere ac vehementer optamus, ut, cum familiae membra ad precandum una conveniant, Rosarium crebro libenterque eo ipso tempore adhibeatur. Probe novimus mutatas humanae vitae condiciones, quae hodie sunt, haud favere inter domestica saepta familiarium congressioni; quod si accidat, difficile est, plures ob causas, hanc congressionem in precandi opportunitatem convertere. Fatemur quidem arduum sane negotium hoc esse. At locorum morumque condicionibus prementibus, christianum est non vinci sed vincere, non succumbere, sed erigere animum. Quare christianorum familiae, quae quidem muneri, ad quod vocantur, piene satisfacere velint et pietatem christianae familiae propriam exoptent in vitae actionem traducere, omni virium contention anniti debent, ut repagula removeantur, quae et domesticas congressiones et communes preces impediant.

55. Dum hisce considerationibus finem imponimus, quae sollicitudinem aestimationemque testantur, quibus mariale Rosarium haec Apostolica Sedes prosequitur, hoc etiam monere cupimus, ut in tam salutari pietatis forma propaganda iusta servetur ratio, neque haec ita extollatur, ut ceterce inepte contemn videantur; Rosarium excellens orandi genus quidem est, Christifidelis tamen circa ipsum debet animum serenum ac liberum gerere, atque omnino expedit, ut ad illud tranquille compositeque recitandum is nativa huius precis venustate potius alliciatur.

56. Venerabiles Fratres, sub exitum Nostrae Apostolicae Adhortationis, debito in lumine summatim ponere cupimus theologicam praestantiam marialis cultus, eiusque efficacem vim pastoralem ad christianos renovandos mores compendiaria ration revocare. Ecclesiae pietas erga Beatam Mariam Virginem pertinet ad naturam ipsum christiani cultus. Honor semper et ubique ab Ecclesia Matri Dei tributus - a salutatione Elisabeth ei benedicentis (cf Lc 1, 42-45) usque ad hodiernas laudis supplicationisque significationes praeclare testatur ipsius Ecciesiae legem orandi invitamento esse, ut eius lex credendi in conscientiis firmius solidetur. E contrario, lex credendi eiusdem postulat, ut eius lex orandi ubique prospere vigeat quoad Christi Matrem. Hic autem marialis cultus altas veluti agit radices in Verbo Dei revelato ac firmiter innititur in doctrinae catholicae veritatibus, quae sunti singularis dignitas Mariae, quae est Genetrix Dei Filii, ideo que praedilecta filia Patris necnon sacrarium Spiritus Sancti, quo eximiae gratiae dono omnibus aliis creaturis caelestibus et terrestribus longe antecellit (CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 53: AAS 57 (1965), pp. 58-59); eius cooperatio in eventibus, qui maximi fuerunt momenti in opere redemptionis a Filio peractae; eius sanctitas, quae, etsi plena fuit iam inde ab immaculato conceptu, nihilominus magis magisque augescebat, ubi ipsa voluntati patris obtemperabat et per doloris semitam procedebat (cf Lc 2, 34-35; 2, 41-52; Io 19, 25-27), in fide, spe et caritate sine intermissione progrediens; eius munus eiusque singularis locus, quem obtinet in Populo Dei, cuius simul est supereminens membrum, exemplar spectatissimum atque amantissima Mater; haud intermissa atque efficax eius deprecatio, vi cuius, etsi in caelum assumpta, proxime adest fidelibus, qui eam invocant, et iis quoque, qui se filios ipsius esse ignorant; eius gloria denique, qua totum nobilitatur humanum genus, ut mirabiliter cecinit Dantes Alagherius: Tu illa es Mulier, quae humanam naturam tantopere nobilitasti, ut eius Creator fieri illius creatura dedignatus non sit (La Divina Commedia, Paradiso XXXIII, 4-6); Maria enim ad nostrum pertinet genus, vera Evae filia est, quamvis labis huiusce matris nescia, veraque soror nostra, quae, terrenam vitam in humilitate et paupertate degens, plene sortem nostram participavit.

His adicimus: cultus beatae Mariae Virginis ultimam suam rationem repetit ab inscrutabili et libera voluntate Dei, qui cum sit aeterna ac divina caritas (cf 1 Io 4, 7-8.16), secundum amoris consilium omnia operatur: dilexit eam et magna ipsi fecit (cf Lc 1, 49); dilexit eam propter se, dilexit eam propter nos; dedit eam sibi, dedit eam nobis.

57. Christus sola via est, quae ad Patrem perducit (cf Io 14, 4-11). Christus supremum exstat exemplum, ad cuius imaginem discipulus mores suos conformet necesse est (cf Io 13, 15), ita quidem, ut id in se sentiat, quod et in ipso (cf Phil 2, 15), vitam ipsius vivat et eius Spiritum habeat (cf Gal 2, 20; Rom 8, 10-11): Ecclesia omni tempore haec docuit, ac propterea cavendum est, ne quid in actione pastorali contingat, quod huic doctrinae officiat. At Ecclesia, a Spiritu Sancto edocta atque rerum usu praedita, quem saeculorum decursu sibi comparavit, agnoscit pietatem quoque erga beatissimam Virginem, quae quidem pietati erga Divinum Redemptorem subiciatur cum eaque conectatur, magna pollere vi atque efficacitate in re pastorali atque ad christianae vitae renovationem plurimum valere. Huius autem efficacitatis causa facile perspici potest. Ac revera multiplex munus, quo Maria erga Populum Dei perfungitur, est quiddam vere supernaturale, quod in Ecclesiae corpore exercetur, et quidem operosa et fecunda ratione. Ac iuvat singulas huius muneris partes considerare, quae omnes, pro sua cuiusque efficacia, in idem contendunt, ut in filios spiritualia Filii primogeniti lineamenti referantur. Materna scilicet Virginis deprecatio, eius sanctitatis exemplum ac divina gratia, quae in ipsa est, supernarum rerum sperandarum argumentum humano generi exsistunt.

Maternitatis officium Mariae concreditum Populum Dei impellit, ut filiorum more fidenter ad eam confugiat, quae prompta semper paratamque se praebet ad eius preces materno amore exaudiendas et ad ei succurrendum auxilio efficaci (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, nn. 60-63: AAS 57 (1965), pp. 62-64); quare Christifideles eam invocare consueverunt ut Consolatricem afflictorum, Salutem infirmorum, Refugium peccatorum, ad impetrandum in aerumnis solacium, in aegritudine levamen, in peccatis robur, quod ab eorum liberat servitute; ac revera ipsa, a peccatorum labe prorsus libera, eo filius perducit, ut peccatum firmo proposito devincant (Cf Ibid., n. 65: AAS 57 (1965), pp. 64-65). Quae quidem liberatio a malo et a peccati servitute (cf Mt 6, 13) condicio habenda est - idque iterum iterumque asseverare oportet - quae christianae cuilibet morum renovations necessario praemittatur.

Exemplum sanctitatis a Virgine praebitum Christifideles permovet, ut ad Mariam oculos suos attollant, quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget (Ibid., n. 65: AAS 57 (1965), p. 64). De firmis virtutibus agitur et quidem evangelicis, quae sunti fides atque obsequens voluntas Verbo Dei (cf Lc 1, 26-28; 1, 45; 11, 27-29; Io 2, 5); magnanima oboedientia (cf Lc 1, 38); sincera humilitas (cf Lc 1, 48); caritas propera (cf Lc 1, 39-56); considerata sapientia (cf Lc 1, 29.34; 2, 19.33.51); pietas erga Deum, quae impellit ad religionis officia alacriter persolvenda (cf Lc 2, 21.22-40.41), ad gratum de beneficiis acceptis gerendum animum (cf Lc 1, 46-49), ad dona in templo offerenda (cf Lc 2, 22-24) et ad preces fundendas in Apostolorum communitate (cf Act 1, 12-14); animi fortitude in exsilio (cf Mt 2, 13-23), in dolore (cf Lc 2, 34-35.49; Io 19, 25); paupertas dignitatis plena ac fiduciae in Deo collocatae (cf Lc 1, 48; 2, 24); vigil de Filio cura ab humilitate cunarum usque ad ignominiam crucis (cf Lc 2, 1-7; Io 19, 25-27); provida animi suavitas (cf Io 2, 11-12); virginalis castitas (cf Mt 1, 18-25; Lc 1, 26-38), fortis et castus coniugalis amor. Hisce Matris virtutibus profecto exornabuntur ii filii, qui firmo proposito in ipsius exempla intueantur, ut eadem in sua ipsorum vita imitando exprimere possint. Tunc huiusmodi in virtutibus progressus agnoscetur ut consecutio et quasi maturus fructus pastorales illius efficaciae, quae e cultu Mariae tributo proficiscitur.

Pietas in Christi Matrem opportunitatem fidelibus praebet proficiendi in divina gratia, quo in profectu supremus cuiusvis pastoralis actionis finis ponendus est. Etenim fieri nequit, ut Plenam gratiae digno in honore habeat quin in semetipso honoret gratiam divinam, hoc est Dei amicitiam, animi cum eo communionem et habitationem Spiritus Sancti. Quae divina gratia hominem penitus afficit et conformem efficit imagini Filii Dei (cf Rom 8, 29; Col 1,18). Ecclesia catholica, rerum usu innixa, qui saeculorum suffragio comprobatur, in mariali cultu validum auxilium agnoscit oblatum homini, qui ad plenitudinem vitae suce adipiscendam contendit. Maria, nova Mulier, proxima Christo adstat, novo Homini, in cuius mysterio tantummodo hominis mysterium clarescit (Cf CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 22: AAS 58 (1966), pp. 1042-1044), et quidem quasi pignus nobis data, ut fidem faciat divinum consilium de totius hominis salute in humani generis persona, hoc est in ipsa, iam adimpletum esse. Hominibus, qui hodie sunt, qui haud raro inter angorem et spem iactantur, qui ob conscientiam exiguitatis suae se abiciunt et infinitis percelluntur appetitionibus, qui animum perturbatum, cor divisum mentemque ob aenigma mortis incertam gerunt, qui solitudine oppressi communionem cum aliis sitienter expetunt, fastidio ac taedio plene affecti: his hominibus, dicimus, beata Maria Virgo, sive in terrestres ipsius vitae vicissitudinibus sive in caelesti beatitudine, qua iam in Civitate Dei perfruitur, consideratur, serenum praebet prospectum et verba habet ad confirmandos animos apta: spondet scilicet spem de angore triumphaturam, communionem de solitudine, pacem de perturbatione, laetitiam et pulchritudinem de fastidio ac taedio, rerum aeternarum exspectationem de temporahbus cupiditatibus, vitam de morte.

Quasi sigillum Adhortationi huic Nostrae appositum novumque testimonium pastoralis efficaciae, quae mariali cultui inest, ut homines ad Christum adducantur, sint ipsa verba, quibus Maria Virgo in nuptiis Cana ministros est allocuta: Quodcumque dixerit vobis, facete (Io 2,5). Haec verba, quae specie tantum solam voluntatem significant removendi incommoda a nuptiali convivio, reapse, si peculiaris quarti Evangelii ratio spectetur, veluti vox sunt, in qua resonare videtur ipsa formula a Populo Israel adhibita ad foedus sanciendum in monte Sinai (cf Ex 19, 8; 24, 3.7; Dt 5, 27), vel ad fidem edem renovandam (cf Ios 24, 24; Esd 10, 12; Ne 5, 12); ac vox etiam sunt, quae mirum in modum concinit cum voce Patris, qui in theophania montes Tabor edixit: Ipsum audite (Mt 17, 5).

58. Venerabiles Fratres, visum est Nobis fuse de cultu Dei Matri tribuendo disserere, quippe qui ad integram christiani cultus rationem pertinent. Id ipsum grave materiae momentum postulavit, quae postremis hisce annis doctorum virorum studiis pertractata et recognita est, ac nonnumquam etiam in controversiam adducta. Id autem Nobis solacio est, quod opus ab hac Apostolica Sede et a vobismetipsis susceptum ad exsequendas Concilii normas - pecularique modo instauratio liturgica - magnopere confert ad cultura Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto impensiore usque adorationis voluntate adhibendum et ad christianae vitae incrementum apud christifideles; item non sine fiducia animadvertimus renovatam Liturgiam Romanam exstare testimonium pietatis Ecclesiae in Mariam Virginem; spe praeterea fulcimur directorias normas, latas ad pietatem huiusmodi magis in dies fovendam roborandamque, sincero animo ad effectum deductum iri; gaudio denique perfundimur de oblata Nobis, favente Deo, opportunitate illustrandi nonnulla doctrinae capita, quibus usus marialis Rosarii, merito in honore habendus, restituatur et confirmetur. Hoc autem solacio, fiducia, spe, gaudio animum affecti, vocem Nostram cum Beatae Mariae Virgins vοce Dominum magnificando conungimus - quemadmodum in Liturgia Romana deprecamur (Missale Romanum, die 31 Maii, Collecta) - atque cupimus, ut hi sensus Nostri in laudem Dei gratiarumque actionem eidem debitam traducantur.

Dum igitur exoptamus, ut vestra, Venerabiles Fratres, annitente diligentia, Deiparae Virgins cultus apud clerum populumque vestris curis concreditum salutari provehatur incremento, ideoque in maius Ecclesiae et hominum societatis bonum vertat, vobismet ipsis et cunctis, quos pastorali sollicitudine contingitis, peculiarem Benedictionem Apostolicam amanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Februarii, in Praesentatione Domini, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

* AAS 66 (1974), pp. 113-168

                                       

top