The Holy See
back up
Search
riga

GAUDETE IN DOMINO

ADHORTATIO APOSTOLICA
PAULI VI
SUMMI PONTIFICIS

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,
salutem et apostolicam benedictionem

Gaudete in Domino, quoniam prope est omnibus, qui eum invocant in veritate! (1)
Iam pluries per huius Anni Sacri cursum Populum Dei sumus cohortati, ut studio laeto et alacri gratiam Iubilaei exciperet. Nostrum vero hortamentum, quemadmodum probe novistis, suapte natura ad interiorem renovationem et ad reconciliationem in Christo advocat. Agitur ipsa hominum salus, plena eorum felicitas. Hoc igitur tempore, quo per totum orbem terrarum fideles adventum Spiritus Sancti celebraturi sunt, vos rogamus, ut ab Eo hoc gaudii donum imploretis.
Re quidem vera, ad Nos quod attinet, ministerium reconciliationis inter non paucas dissensiones ac difficultates exercetur (2), sed idem gaudio Spiritus Sancti in Nobis excitatur et firmatur. Itaque omni cum veritate fiduciam, ab Apostolo Paulo in Corinthiorum communitate collocatam, Nosmet ipsi repetere possumus, eam ad universam Ecclesiam transferentes: In cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. Multa mihi fiducia est apud vos . . . . repletus mm consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra (3). Profecto et Nos amore compellimur, ut cohortemur ad participandum hoc cumulatissimum gaudium, quod est donum Spiritus Sancti (4).
Persensimus igitur interiorem egregiamque necessitatem vobis adhibendi - hoc gratiae Anno vertente et praeclara sollemnitatis Pentecostes opportunitate oblata - Adhortationem Apostolicam, cuius argumentum esset ipsa laetitia christiana, gaudium scilicet in Spiritu Sancta. Velimus equidem ad celebrandum divinum gaudium quasi quendam hymnum canere, qui in toto mundo repercutiatur, maxime vero in Ecclesia, ea sane mente, ut gaudium diffundatur in cordibus hominum una cum caritate, cuius illud est fructus per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (5). Optamus etiam, ut laetitia vestra Nostro gaudio iungatur ad spiritualem comparandam Ecclesiae Dei consolationem et omnium hominum, qui ex animis huic celebrationi attendere cupiant.

I

Non satis, ut addecet, quis christianam praedicat laetitiam, si testimonium illud externum et internum minus percipiat, quod Deus, rerum conditor, de se ipse in creatura perhibet: Et vidit Deus quod esset bonum (6). Deus, excitans hominem in rerum universitate, quod est opus eius potentiae, sapientiae, amoris .- etiam antequam se ipsum Revelationis ope manifestet -, intellectum et cor creaturae suae ad hauriendum gaudium simulque veritatem disponit. Est ergo attendendum ad hanc appellationem, quae, quasi praesagium mysterii divini, ex corde hominis erumpit a teneris annis infantiae, quae stupet et admiratur, usque ad serenam senectutem.
Nonne homo, ubi primum ad mundum se vigilanter convertit, non solum naturale desiderium experitur eum cognoscendi ac possidendi, sed etiam se ipsum inibi complendi et beatum reddendi? Huius quidem beatitudinis, ut cuique pernotum, plures sunt gradus. Praestantissima autem eius forma est gaudium, vel «beatitudo» proprie dicta, cum homo secundum superiores suas facultates delectatur possessione alicuius boni cogniti et amati (7). Sic homo gaudio afficitur, quoties concordat cum natura, ac praesertim quoties cum aliis hominibus congreditur et res partitur et ipse coniungitur. Potiore vero ratione percipit gaudium, sive beatitudinem spiritualem, cum animus eius intime Deum possidet, quem quidem cognoscit et diligit uti bonum supremum et immutabile (8). Poetae, artifices, alta mente praediti homines, atque etiam viri et feminae, ad quandam simpliciter lucem internam perspiciendam apti, qui sive temporibus ante Christi adventum fuerunt sive hac aetate et inter nos sunt, potuere ac possunt quiddam illius gaudii, quod est in Deo, experiri.
Sed quisnam diffitetur eiusmodi laetitiam semper esse imperfectam, infirmam, rebus adversis obnoxiam? Conscientia enim - est res prorsus mirabilis contraque communem opinionem - illorum, quae extra oblectamenta caduca et temporaria veram efficiunt beatitatem, etiam certitudinem continet, qua quis sibi persuasum habet non esse felicitatem perfectam. Eo quod experimur omnia esse terminis circumscripta - unaquaque autem hominum aetas eiusmodi experientiam rursum adipiscitur - adigimur ad affirmandum et perscrutandum immensum discrimen, quod semper est inter rei veritatem ac desiderium infinita consequendi.
Mirabile hoc contraque communem opinionem, et haec difficultas gaudii percipiendi videntur Nobis singularem in modum bis temporibus invalescere; quod quidem huiusce nuntii Nostri est causa. Hominum societas, inventis technicis dives, multiplicare potuit opportunitates oblectamenta capiendi, sed multum laborat, ut gaudium pariat, cum hoc aliunde exoriatur, quippe quod sit spirituale. Quamquam pecuniae, lautitiae, artes tuendae valetudinis, securitas circa bona materialia saepe non desunt, tamen taedium, animi aegritudo, tristitia sunt, pro dolor, sors multorum. Quae interdum ad anxitudinem ac desperationem perducunt, quas simulata hilaritas, vesana cupido voluptatum, ut sint in procinctu, et artificiosi, quos dicunt, paradisi auferre nequeunt. Numquid homines fortasse progressionibus quaestuosae industriae moderari, vel humana ratione societatem disponere se non posse sentiunt? Num tempus futurum fortasse nimis incertum videtur, ac vita hominum nimiis obnoxia periculis?
Nonne potius de solitudine agitur, de vehementi et inexpleto desiderio amoris et amicabilis praesentiae, itemque de rerum statu quodam inani et vacuo, quem recte definire non possis? E contra, in multis regionibus atque interdum inter nos, cumulus dolorum corporalium et moralium gravior fit: tot enim fame vexantur, tot in proeliis inutilibus pereunt, tot a vita paene sunt reiecti! Quae quidem calamitates fortasse non sunt acriores quam praeteritis saeculis fuerunt; verumtamen iam tantopere pervagantur, ut totam terram complectantur; notiores etiam factae sunt, et communicationis socialis instrumentis illustrantur, saltem non minus quam eventus laetifici; in conscientiis hominum suo veluti pondere insident, neque humana ratione pro sua amplitudine expediri posse videntur.
Haec vero rerum condicio Nos non prohibet, quominus de gaudio loquamur, quominus gaudium speremus. Aequales enim nostri in mediis miseriis, in quibus versantur, opus habent gaudium experiri, eiusdem veluti Carmen audire. Vehementer dolore movemur eorum, qui, aerumnis et cruciatibus omne genus oppressi, in tristitiae tenebris iacent. Peculiari vero modo de iis recogitamus, qui opibus sunt destituti, auxiliis et amicis carent, spem humanam suam ad irritum cadere vident. Cum his arctissima iungimur necessitudine in precibus fundendis, in eosque caritatis affectu ferimur. Nolumus sane quemquam animo deficere; sed, contra, remedia exquirimu, quee apta sint ad lucem afferendam. Quae, Nostro quidem iudicio, triplicis sunt ordinis.
Homines, ut liquet, coniunctis viribus contendere debent, ut saltem minimum quiddam levationis, commodi, securitatis, iustitiae ad felicitatem necessariae, comparent multis populis, qui iis sunt dcstituti. Huiusmodi actio, quae fit conspiranter, iam est Dei opus, planeque cum Christi mandato congruit. Eadem pacem iam affert, spem redintegrat, communionem corroborat, animum efficit gaudio patentem sive eius qui donat, sive eius qui accipit, cum beatius sit donare quam accipere (9). Quantoties vos, Fratres ac filii carissimi, monuimus, ut alacres terram magis habitabilem magisque fraternam praeparetis, et sine mora iustitiam et caritatem ad effectum deducatis ad plenum cunctorum profectum! Iam enim Constitutio Concilii Vaticani II, a verbis Gaudium et Spes incipiens, necnon plura Documenta pontificalia hanc rem inculcarunt. Quamvis hoc non sit argumentum, de quo hic proxime tractemus, tamen unusquisque caveat, ne primarium hoc officium caritatis erga proximum obliviscatur, sine quo sermo de gaudio absonus esset.
Patienter etiam conitendum est institutione quadam, ut animi discant, vel iterum discant cum simplicitate multiplicibus gaudiis humanis frui, quae Creator nobis in hac peregrinatione constitutis impertit. Agitur scilicet de gaudio, quo perfundimur eo quod exsistimus et vivimus; de gaudio cum casta et sanctificatrice caritate iuncto; de gaudio pacificante, quod ex natura et silentio hauritur; de gaudio interdum severo, quod opus accurate perfectum gignit; de gaudio ac delectatione, quae ex officio impleto oriuntur; de gaudio limpido, quod ex puritate famulatu, communione accipitur; de gaudio laborioso, quod a se devovendi studio proficiscitur. Christianus eiusmodi laetitiae formas purificare potest, compiere, nobilitare, non vero ei licet easdem dedignari. Laetitia christiana postulat, ut homo capax sit ad gaudia naturalia capienda. Etenim saepe ab his exordium sumens, Christus Regnum Dei annuntiavit.
Sed huius argumentum Adhortationis hos etiam fines egreditur, siquidem quaestio Nobis potissimum ad ordinem spiritualem pertinere videtur. Homo enim in ipso animo suo caret vigore, quo dolores et miserias horum temporum assumat; quae eum deiciunt quo magis sensum vitae amittit, quatenus non amplius certus est de se ipso, de vocatione sua ac futura sorte, quae humanam naturam transcendunt. Is universum sacra indole exuit, idemque nunc facit quoad humanitatem; interdum vitale vinculum, quo cum Deo coniungebatur, disrupit. Vis et momentum entium atque spes non sunt amplius in tuto collocata. Deus homini videtur a sensibus sevocatus et inutilis et, quamvis id verbis exprimere nesciat, silentium Dei ponderi ei est. Profecto frigus ac tenebrae in animo hominis insunt, qui tristitiam experitur. Neque reticeri potest hominum fide carentium tristitia, quoties videlicet spiritus humanus - ad imaginem et similitudinem Dei creatus ac propterea ex natura ordinatus ad eum veluti ad bonum suum supremum et unicum - non eum clare cognoscit neque amat, nec proinde laetitiam illam experitur, quam afferunt vel imperfecta Dei cognitio atque certa scientia, qua creditur esse vinculum cum eo, quod ne mors quidem dirumpere possit. Quis est quin verba Sancti Augustini teneat: Fecisti nos, Domine, ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in Te (10)? Quapropter, cum homo ad Deum propius adesse conatur simulque se a peccato avertit, occupari tum reapse potest laetitia spirituali. Absque dubio, caro et sanguis ad hoc vim non habent (11), sed Revelatio hanc viam potest aperire et gratia istam commutationem efficere. Est igitur Nobis definite propositum, ut vos ad fontes gaudii christiani revocemus. Quomodo id facere possumus, nisi consilium Dei omnes inspicimus, nisi laetum nuntium amoris eius audimus?

II

Gaudium christianum essentialiter est spiritualis participatio illius gaudii inscrutabilis, divini simul et humani, quod in animo est Iesu Christi glorificati. Cum enim Deus Pater in historia notum facere coepit mysterium uoluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in Iesu Christo in dispensationem plenitudinis temporum (12), statim hoc gaudium in medio Populo Dei arcano modo comparuit, quamquam eius natura nondum patefiebat.
Ita Abraham, Pater noster, de implenda ohm promissione certior factus et sperans contra spem, primitias propheticas huius gaudii post natum filium Isaac accepit (13). Quod gaudium quodam modo
transfiguratum est, dum morte ille temptabatur et filius vivens eidem est redditus, qui resurrectionem praefigurabat venturi Filii Unigeniti, promissi in sacrificium, quo Redemptio efficeretur. Abraham hac de causa exsultavit, quod videret diem Iesu Christi, diem salutis: vidit et gavisus est (14).
Gaudium de salute deinde amplificatur et communicatur decursu historiae propheticae veteris populi Israel. Servatur quidem et revirescit constantissime in gravibus calamitatibus, quas infidelitas a populo electo admissa et externae persecutiones, quibus ille a Deo suo dimoveretur, induxerunt. Hoc igitur gaudium, semper difficultatibus obnoxium et resurgens, proprium est populi, qui ab Abraham originem traxit.
Agitur quidem semper de experientia, animos permovente, liberationis et restaurationis - hae saltem annuntiantur -, quae ab amore misericordi Dei proficiscitur erga populum dilectum, pro quo promissiones Foederis efficit e sola gratia et potentia prodigiali. Hoc est gaudium Paschatis Mosaici, quod figura factum est liberationis eschatologicae, per Iesum Christum patrandae in paschali rerum ordine, novi et aeterni Testamenti proprio. Agitur etiam de gaudio ad aetatem quoque nostram pertinente, quod saepius in Psalmis celebratur, quodque in eo est positum ut cum Deo ac pro Deo vivatur. Agitur demum ac quidem potissimum de gaudio glorioso et supernaturali, mente praesaga nuntiato circa novam Ierusalem, quae, ab exsilio educta, caritate mystica a Deo ipso amatur.
Intima significatio huius amoris, exundantis et ineffabilis, redemptionem secumferentis, solum tempore novi Paschatis novique Exodi manifesta erit. Tunc enim Populus Dei, per mortem et resurrectionem Servi pro nobis passi, de hoc mundo ad Patrem ducetur, de Ierusalem, quae, per figuram dicta, his in terris est, ad Ierusalem, quae est in caelis: Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem . . . Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus . . . (15).

III

Hae promissiones mirabiles, per saeculorum cursum et in calamitatibus immanibus, spem mysticam veteris populi Israel firmaverunt. Qui eas Ecclesiae Christi transmisit, ita ut eidem debeamus nonnulla, quae in hoc cantico gaudii pleno purissime exsonant. Verumtamen, secundum fidem et experientiam christianam Spiritus, haec pax a Deo impertita, quae velut flumen exundans diffunditur, cum tempus adest consolationis (16), cum adventu et praesentia Christi coniungitur.
A gaudio, per Dominum Iesum allato, nemo excluditur; etenim gaudium magnum, ab Angelo nocte qua Christus natus est nuntiatum, reapse ad universum populum pertinet (17), ad populum videlicet Israel, qui tum Salvatorem sollicite exspectabat, et ad innumerabilem populum eorum omnium, qui temporum decursu eundem nuntium accepturi erant, cum eo vitam conformare studentes. Primum quidem per os Gabrielis archangeli id allatum est ad beatam Mariam Virginem, cuius hymnus, a verbo Magnificat incipiens, iam canticum exsultationis omnium humilium fuit. Quotiescumque Rosarii preces recitamus, mysteria, gaudii nomine appellata, eventum illum ineffabilem referunt, qui est veluti centrum et fastigium historiae, nempe adventum in terra Emmanudis, qui est «nobiscum Deus». Ipse etiam Ioannes Baptista, cui munus mandatum est eum exspectanti populo Israel annuntiandi, exsultavit in gaudio, illo praesente, in utero matris (18). Cum vero Iesus ministerium suum exsequi incipit, Ioannes gaudio gaudet propter vocem spansi (19).
Immoremur nunc in ipso contemplando Iesu Christo, vitam terrenam ducente; qui sua humanitate gaudia nostra est expertus, et manifesto cognovit, probavit praedicavitque varios veluti gradus gaudii humani, gaudii dicimus simplicis et cotidiani, quod praesto est cunctis. Altissima eius vita interior non effecit, ut obtutus eius, in rerum veritate defixus, animique sensus imminuerentur. Admiratur ergo aves caeli et lilia campi, ilico illum assecutus intuitum, quo Deus in ipsis historiae initiis creaturam aspexit. Libenter laetitiam celebrat hominis, qui seminat et qui metit, qui thesaurum absconditum invenit, pastoris, qui ovem reduxit, vel mulieris, quae drachmam amissam repperit; praedicat gaudium eorum, qui ad festum agendum sunt votati, vel nuptiarum, vel patris, qui filium redeuntem a vita perdita excipit, vel feminae, quae infantem est enisa. Humana eiusmodi gaudia ipsi Iesu videntur tantum habere momenti ac firmitatis, ut fiant Signa spiritualium Regni Dei gaudiorum: gaudia dicimus sive hominum in hoc Regnum intrantium, eo redeuntium, ibi operantium, sive Patris qui eosdem excipit. Ipse autem Iesus ostendit delectationem suam tenerumque animum, cum obviam fit parvulis se adire cupientibus, adulescenti cuidam diviti, fideli et maiora agere studenti, amicis, qui ut Martha, Maria, Lazarus, tecto eum recipiunt . Maxime vero laetatur, cum verbum accipi animadvertit, obsessos liberari, mulierem peccatricem vel publicanum, ut Zachaeum, ad bonam frugem se convertere, viduam de paupertate sua eleemosynam dare. Exsultat gaudio videns parvulis revelatum esse Regnum, quod sapientibus et prudentibus abscondatur (20). Re quidem vera, Christus, quoniam in nostra condicionis forma est conversatus per omnia absque peccato (21), gaudia affectiva et spiritualia ut donum Dei suscepit et expertus est; neque desiit salutem evangelizare pauperibus, maestis corde laetitiam (22). De quo semine laetitiae in Lucae Evangelio peculiare perhibetur testimonium. Miracula enim Iesu, verba quibus veniam impertiit, totidem Signa sunt bonitatis divinae: Omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo (23), et gloriam tribuebat Deo. Christiani igitur est - quemadmodum Iesus fecit - gaudiis humanis, quae Creator ei largitur, frui gratias agendo Patri.
Sed iam pervestiganda est arcana ratio gaudii inscrutabilis, quod in Iesu inest quodque eius est proprium. Quae quidem praesertim in Evangelio secundum Ioannem detegi potest, quo intima verba Filii Dei incarnati traduntur. Si a Iesu tanta pax manat, tanta securitas, tanta alacritas, tantum studium se paratum praebendi, causa est amor ineffabilis, quo se a Patre diligi persentit. Iam in baptismate ad Iordani ripam hic amor, qui iam a primo Incarnationis momento viguit, manifestatur: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi (24). Quae animi certitudo a conscientia Iesu seiungi non potest. Hanc ob praesentiam ipse numquam est solus (25); hac cognitione intima ipse cumulate afficitur: sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem (26); haec est mutua ratio ac quidem indesinens et plena: et mea omnia tua sunt et tua mea (27). Pater Filio potestatem iudicandi, de vita scilicet statuendi, attribuit. Alter in altero inhabitat: Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? (28) Vicissim Filius Patrem amore immenso prosequitur: Diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio (29). Semper id agit, quod Patri placet: hic est «cibus» eius (30). Est animo tam prompto, ut suam hominis vitam profundere sit paratus, fiducia eius usque ad certitudinem resumendi illam progreditur : Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam (31). Hac mente ductus, ipse gaudet ire ad Patrem; neque agitur apud Iesum de conscientia, quae ad breve tempus tantum acuitur, siquidem, in ipsa eius ut hominis conscientia amor ille quasi repercutitur, quo semper ut Deus in sinu Patris fruitur: Dilexisti me ante mundi constitutionem (32). Significatur hic mutuus amor, qui communicari nequit, cum idem sit atque exsistentia eius ut Filii, et qui est arcana ratio vitae trinitariae; in hac enim Pater ille est, qui se Filio donat sine ulla exceptione et intermissione, ac quidem laeto cum animi ardore et impetu; Filius vero ille est, qui eodem modo se Patri donat cum laeti gratique animi incitatione, in Spiritu Sancto.
Discipuli igitur et omnes in Christum credentes vocantur ad hoc gaudium participandum. Vult enim Iesus, ut suum in se ipsi gaudium habeant impletum (33): Notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis (34).
Hoc gaudium manendi in amore Dei incohatur quidem in terra, estque Regni Dei proprium, sed tribuitur in itinere salebroso constitutis; quocirca fiducia plena, in Patre et Filio collocata, et animus Regnum Dei praeoptans requiruntur. Iesu Christi Evangelium in primis gauciium promittit ac quidem gaudium, multum sane exigens. Nonne beatitudinibus tale gaudium patescit? Beati pauperes, quia vestrum est Regnum Dei. Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (35).
Christus ipse arcano modo, ut ex corde humano peccatum, quo quis sibi sufficere arbitratur, eradicaret utque Patri oboedientiam filii propriam et omnimodam ostenderet, per manus iniquorum interimi (36) et in truce mortem obire fuit paratus. Verumtamen Pater non sivit eum mortis imperio detineri. Resurrectio Iesu e mortuis est quodam modo sigillum, quo Pater pretium sacrificii Filii confirmavit, eademque fidelitatem Patris comprobat, secundum vota, quae Iesus, antequam Passionem iniret, protulit: Pater, . . . clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (37). Exinde Iesus in perpetuum vivit in gloria Patris, eademque de causa discipuli in gaudio, quod exstingui non poterat, sunt firmiter constituti, cum vespere Paschatis Dominum suis oculis conspexerunt.
Inde consequitur, ut gaudium Regni Dei ad effectum deducti exoriri nequeat, nisi a celebrandis intime conexis morte et resurrectione Domini. Contra communem prorsus opinionem condicio vitae christianae est, quae singularem in modum ipsam condicionem humanam illuminat: neque discrimina neque dolores e terrestri incolatu facessunt, attamen nova induuntur significatione, cum certe sciamus ita nos esse participes redemptionis, quam Dominus perfecit, et heredes gloriae eius. Quam ob rem christianus, licet difficultatibus, quas humana vita inferre solet, sit obnoxius, non incerto pede iter temptare cogitur, neque in morte finem spei suae pavere. Quem admodum ait propheta: Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux erta est eis. Multiplicasti gente, et non magnificasti laetitiam (38). Paschale praeconium, a verbo Exsultet incipiens, canit mysterium, quod spem propheticam transcendit: in iubilo annuntiatae resurrectionis etiam aerumnae hominis transfigurantur, dum plenitudo gaudii e victoria Crucifixi, e Corde eius transfixo, e Corpore eius glorioso erumpit, ac tenebras animarum illuminat: Et nox illuminatio mea in deliciis meis (39).
Gaudium paschale non solum transfiguratione, quae fieri possit, continetur, sed est gaudium novae praesentiae Christi, qui a mortuis exsurgens Spiritum suis impertit, ut cum ipsis maneat. Tali igitur modo Spiritus Paraclitus Ecclesiae dono datur quasi principium inexhaustum gaudii, quo ut Sponsa Christi glorificati perfruitur. Idem ei in memoriam revocat ipsa praecepta Domini per ministerium gratiae et veritatis, quod Apostolorum successores obeunt. Idem in ea vitam divinam et apostolatum excitat; atque christianus homo optime novit numquam fore in rerum cursu ut hic Spiritus exstinguatur, siquidem fons spei, quae Pentecostes die est manifestata, numquam exarescet. Itaque Spiritus, qui a Patre et Filio procedit, quorum ipse est mutuus et vivus amor, Populo novi Foederis exinde tribuitur et unicuique animo, qui actioni intimae eius patescit. Idem nosmet suum habitaculum efficit: dulcis hospes animae (40). Una cum eo hominis cor a Patre simul et a Filio incolitur (41). Idem Spiritus Sanctus excitat in eo filiorum precationem, quae ex ima animi parte prorumpit quaeque laudatione exprimitur, gratiarum actione, expiatione, supplicatione. Tunc sane perfrui valemus laetitia proprie spirituali, quae est fructus Spiritus Sancti (42): in eo illa consistit, quod spiritus hominis quietem invenit magnamque oblectationem in possessione Dei Trini, qui per fidem cognoscitur et caritate diligitur ex ipso Orta. Talis ergo laetitia, inde profecta, signat ac distinguit omnes christianas virtutes. Exigua gaudia humana, quae, in vita nostra veluti semina sunt rerum altiorum, transfigurantur. Quod quidem gaudium bisce in terris quiddam semper continet aerumnarum, quibus pariens mulier laborat, ac quandam, saltem specie, derelictionem, similem orbato parentibus filio: ploratus et lamentationes audientur, dum mundus malas delectationes ostentat. Verumtamen discipulorum tristitia, quae est secundum Deum, non secundum mundum, brevi vertetur in gaudium spirituale, quod nemo auferet ab iis (43).
Haec est lex vitae christianae, ac praesertim vitae apostolicae; quae, cum caritate urgente erga Dominum et fratres moveatur, necessario sub paschalis sacrificii signo panditur, amoris causa morti occurrens atque morte ad vitam et ad amorem pertingens. Hisce rationibus condicio christiani hominis constat, ac praecipue condicio apostoli, qui oportet fiat forma gregis (44), et passioni Redemptoris libere se ipse societ. Eadem plane illis praescriptionibus Evangelii respondet, quae appellatae sunt lex beatitudinis christianae, qua sors prophetarum continuatur: Beati estis, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos (45).
Saeculo nostro, quod inani felicitatis specie captum tot periculis premitur, haud raro, pro dolor, occasiones nobis praebentur experimento cognoscendi «animalem» hominem ineptum esse ad percipienda ea quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur (46). Mundus - qui nempe non valet Spiritum Veritatis recipere, quem neque videt neque cognoscit - nonnisi unam rerum faciem discernit, cum tantummodo dolorem et paupertatem discipuli consideret; iste vero in altis animi sui recessibus iugi gaudio perfruitur, quia vivit communione coniunctus cum Patre et eius Filio Iesu Christo.

IV

Talis est, venerabiles Fratres ac dilecti filii, laeta spes, quae ab ipsis Verbi Dei fontibus hauritur. Huiusmodi laetitiae fons, abhinc viginti saecula apertus, in Ecclesia scaturire non cessat, peculiarique modo in animis Sanctorum. Nunc autem opus est nonnulla testimonia afferre spiritualis huiusce experientiae; quae quidem conferre poterit ad christianae laetitiae mysterium illustrandum, pro charismatum peculiariumque vocationum diversitate.
Ac primo quidem loco Beatissima Virgo Maria commemoranda est, gratiarum plena nostrique Redemptoris Mater. Cum nuntium ex alto obsequenti animo excepisset, ipsa, ancilla Domini, sponsa Spiritus Sancti aeternique Filii mater, sivit gaudium suum erumpere coram Elisabeth, consobrina sua, quae ipsius fidem extulerat: Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo .., Ex hoc beatam me dicent omnes generationes (47). Magis quam ceterae creaturae intellexit Deum mirabilia facere; itemque sanctum esse eius nomen, ipsum misericordiam suam ostendere, humiles exaltare, promissa fideliter servare. Mariae vitae curriculum, prout exterius apparebat, nullo modo a sueto vivendi genere disce,. debat; at ipsa vel minima Dei Signa meditabatur, eadem conferens in corde suo. Neque a doloribus sustinendis exempta fuit; inde ab initio, enim, stetit iuxta Crucem, mater dolorum, cum sacrificio Servi innocentis arctissime consociata. Sed eius animus quam latissime ad gaudium resurrectionis patebat; atque ad caelestem gloriam anima et corpore etiam evecta est. Quae prima ex omnibus humanis creaturis redempra fuit, Immaculata iam inde a sua conceptione, incomparabile Spiritus Sancti habitaculum atque purissimum Redemptoris hominum domicilium, ipsa simul est Filia Dei dilectissima atque in Christo Mater universalis. Eadem typus exstat perfectissimus Ecclesiae terrestris et glorificatae. Quam mirum in modum in singularem vitam huius Virginis Israel cadunt prophetica verba, quae ad novam Ierusalem pertinent: Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdabit me, quasi sponsum decoratum corana et quasi sponsam ornatam monilibus suis (48). Proxima adstans Christo, omnia gaudia in se colligit ac perfecta fruitur laetitia, quae Ecclesiae promissa est: Mater piena sanctae laetitiae; ,ac iure merito eius filii hoc in mundo, dum ad hanc matrem spei ac matrem gratiae aspiciunt, eam suae ipsorum laetitiae causam invocant: Causa nostrae laetitiae.
Post Mariam, purissimi iucundissimique gaudii significationem ii nobis exhibent, qui fidelissimo amore crucem Iesu amplexi sunt, Martyres scilicet, quibus Spiritus Sanctus inter summos corporis cruciatus incensissimum inicit desiderium adventus Sponsi. S. Stephanus, qui moritur dum videt caelos apertos, nonnisi Primus est ex his innumeris Christi testibus. Nostris quoque temporibus quam multi sunt, qui, in variis terrarum orbis regionibus se suaque omnia pro Christo in discrimen adducentes, haec S. Ignatii Antiocheni verba proferre possunt: Vivens enim scriba vobis, mori desiderans. Amor meus crucifixus est nec est in me ignis materiae amans; sed aqua vivens et loquens in me est, mihi interius dicens: Veni ad Patrem (49).
Ac revera Ecclesiae vis, certa eius de victoria spes eiusque laetitia, cum suorum Martyrum certamen celebrat, ex eo proficiscuntur quod in iis gloriosam crucis fecunditatem contemplatur. Hac de causa Decessor Noster S. Leo Magnus, dum ex hac romana Cathedra martyrium extollit sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, in haec erumpit verba: Pretiosa est ergo in conspectu Domini mors sanctorum eius; nec ullo crudelitatis genere destrui potest sacramento crucis Christi fundata religio. Non minuitur persecutionibus Ecclesia, sed augetur; et semper Dominicus ager segete ditiori vestitur, dum grana, quae singula cadunt, multiplicata nascuntur (50).
Praeterea, multae mansiones in domo Patris sunt, atque iis, quorum animi amore Spiritus Sancti consumuntur, plures dantur viae ac rationes sibimet ipsis moriendi atque ad gaudium sanctum resurrectionis accedendi. Sanguinis effusio haud quidem sola via habenda est; nihilominus certamen pro Regno Dei transitum necessario secumfert per quandam amoris passionem, de qua spirituales magistri egregia locuti sunt. Hac in re intimae eorum experientiae inter se congruunt, quamvis variae sint mysticae traditiones cum in Oriente tum in Occidente. Quae quidem testantur idem esse animorum iter - «per crucem ad lucem» - ex hoc mundo ad Patrem, sub vivificante Sancti Spiritus afflatu.
Singuli hi spirituales magistri peculiarem nobis de gaudio nuntium reliquerunt. Orientales scilicet Patres complura reddiderunt testimonia huius laetitiae in Spiritu Sancta. Origenes verbi causa saepius gaudium depinxit illius, qui Iesum intime cognoscit: anima nempe eius perfunditur iucunditate sicut senis Simeonis; in templo, quod est Ecclesia, amplexatur Iesum brachiis; gaudet de plenitudine salutis, dum ipsum ulnis tenet, in quo mundus reconciliatus est Deo (51). Media vero Aetate inter plures scriptores Nicolaus Cabasilas, magister spiritualis ex Oriente, demonstrare studet, quomodo amor Dei sibi summam laetitiam pariat (52). In Occidentali Ecclesia commemorare sufficiat nonnulla eorum nomina, qui praecepta de via sanctitatis et laetitiae tradiderunt: Sancti Augustinus, Bernardus, Dominicus, Ignatius a Loyola, Ioannes a Cruce, Theresia Abulensis, Franciscus Salesius, Ioannes Bosco.
Peculiari autem modo volumus in mentem revocare tria exemplaria, quibus adhuc universus christianus populus vehementer allicitur. Atque in primis proponere placet pauperem atque humilem Asisinatem, cuius vestigia, hoc vertente Anno Sacro, peregrini bene multi persequi conantur. Cum omnia pro Christo reliquisset, is, per «dominam paupertatem», quiddam repperit, ut ita dicamus, primaevae beatitudinis, cum mundus prodiit integer e manibus Creatoris. In rerum abdicatione quam maxima, iam fere caecus, ipse immortale Canticum Creaturarum canere valuit, itemque laudes nostl i fratris Solis, laudes rerum naturae universae, quae ipsi facta fuit veluti lucidum purumque divinae gloriae speculum, ac vel ipsam laetitiam ob nostrae sororis mortis corporalis adventum: Beati qui invenientur tuis sunctissimis voluntatibus conformes.
Aetate nobis propinquiore, S. Theresia Lexoviensis nobis ostendit arduam animosamque viam ad plenam sui deditionem Deo faciendam, cui suam parvitatem commisit. Neque ipsi incognitus fuit absentis Dei sensus, quem quidem saeculum nostrum modo sibi proprio acerbe experitur: Interdum parvae aviculae (quacum se comparat) videtur credere nihil aliud esse praeter nubes, quae eam obvolvunt . . . Hoc est tempus quo pauper illa ac debilis animula perfecto fruitur gaudio . Quam bonum ipsi est illic nihilominus manere, ad invisibilem lucem aspicere, quae ab eius fide removetur! (53)
Denique, cur non commemoremus Beatum Maximilianum Kolbe, verum Sancti Francisci discipulum, cuius imago hominibus nostrae aetatis tantopere in exemplum refulget? Inter calamitosissimos casus, qui nostrae aetati tam cruentas caedes attulerunt, is ultro se obtulit morti, ut ignotum fratrem salvaret. Testes nobis rettulerunt interiorem eius pacem, eius serenum animum eiusque gaudium effecisse, ut locus dolorum, qui plerumque veluti inferni imaginem referebat, ipsi eiusque calamitatis consortibus in aeternae vitae vestibulum quodammodo conversus sit.
In vita filiorum Ecclesiae haec gaudii Christi Domini participatio disiungi nequit a mysterii eucharistici celebratione, in qua ipsi Corpore Christi nutriuntur et eius Sanguine potantur. Ac revera, ita refecti, viatorum instar qui ad aeterna regna iter faciunt, iam nunc sempiterni gaudii libamentum sacramentali modo recipiunt.
Hac in luce positum, abundans atque intimum gaudium, quod iam ex hac terrena vita effunditur in corda christifidelium veri nominis, non apparere non potest «diffusivum sui», omnino sicut ipsa vita et amor, quorum est laetum indicium. Quod quidem gaudium, cum a communione quadam divina et humana procedat, ad universaliorem usque communionem efficiendam spectat. Nullatenus eorum animos, qui eo fruuntur, inclinare potest ad se ipsos aliquo modo conversandos. Ex contrario, efficit ut corda more vere catholico ad univ::rsam hominum societatem pateant, dum in ipsis aeternorum bonorum desiderium, vulneris instar, excitat. Item christianos religiosiores magis conscios reddit de propria exsulum condicione, eosdem tamen a sollicitatione defendit deserendi certamen pro Regni Dei adventu. Denique eos impellit, ut ad nuptias Agni in caelis consummandas actuose festinent. Cum autem medium sit inter terrestris laboris momentum et pacem aeternam mansionis, tranquilla contentione utrimque trahitur, iuxta legem qua Spiritus Sanctus animos ducit: Si igitur nunc pignus habentes clamamus, Abba Pater; quid fiet quando resurgentes facie ad faciem videbimus eum; quando omnia membra affluenter exsultationis hymnum protulerint, glorificantia eum, qui suscitaverit ed ex mortuis, et aeternam vitam donaverit? Si enim pignus complectens hominem in semetipsum, iam facit dicere, Abba Pater, quid faciet universa Spiritus gratia, quae hominibus dabitur a Deo? Similes nos effìciet, et perficiet voluntate Patris; efficiet enim hominem secundum imaginem et similitudinem Dei (54). Iam bisce in terris Sancti primitias nobis exhibent similis huius condicionis.

V

Multiplicem hanc concordemque Sanctorum vocem audientes, num rerum status obliti sumus, in quo nunc humana societas versatur, quae tam parum curae videtur ad supernaturalia bona convertere? Num spirituales christianorum hodierni temporis appetitiones plus aequo extulimus? Num adhortationem Nostram tantummodo parvo sapientum atque prudentum numero adhibuimus? Haud ignoramus Evangelium initio pauperibus atque humilibus nuntiatum esse, et ea quidem ratione, ut tam simplicem suum splendorem atque integras suas sententias plene servaret.
Quod si fulgidos christianae laetitiae prospectus ante oculos ponere exoptavimus, non idcirco hoc fecimus ut inter vos quis animum demittat, venerabiles Fratres ac dilecti filii, qui animum divisum animadvertitis, cum Dei appellatio vos attingit. Ex contrario, sentimus nostrum gaudium, sicut vestrum, tunc solummodo plenum fore, si una simul fidenter adspexerimus in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui, proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes (55).
Cum vero Deus Pater invitat ad Abrahae gaudium festumque aeternum nuptiarum Agni cumulate participandum, universo profecto homines advocat. Hoc enim invitamentum unusquisque homo, modo sese intentum recteque dispositum faciat, penitus in animo suo percipere valet, hoc iubilari praesertim Anno, cum ab Ecclesia divinae misericordiae thesauri largius omnibus reserantur. Vobìs enim est repromissio et jiliìs vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocavepit Dominus Deus noster (56).
Nos equidem Populum Dei abstracta quadam ratione cogitare nequimus , nostroque contuitu puerorum primum multitudinem complectimur. Qui cum necessariam sibi securitatem in propinquorum suorum caritate inveniunt, statim ipsi facultatem res excipiendi, admirandi, confidendi ac sponte donandi assequuntur. Ipsi ad Evangelii laetitiam gustandam aptissimi sunt. Quisquis in Regnum Dei cupit intrare - ita nos monet Iesus -, parvulos in primis respiciat oportet (57).
Ad omnes praeterea attendimus homines, qui suo pro officio summas in familiis, in artium exercitatione, in societate obtinent partes. Iniuncti muneris onus saepe saepius, dum mundus citissimo impellitur motu, impedit, ne ii gaudiis cotidianis perfrui possint. Gaudia tamen in promptu sunt, dum illos Spiritus Sanctus vult adiuvare, ut ea detegant, purificent, participent.
Multitudinem pariter recogitamus eorum, qui in dolorum angustiis versantur, quique ad vitae suae vesperum properant. Ad ianuam tot aerumnarum sive corporis sive animi pulsat Deus gaudiorum largitor, non ut aliquam irrisionem inducat, verum ut suum vix credibile opus efficiat, quo dolor ipse immutatur.
Noster item animus nostrumque cor ad eos omnes convertuntur, qui extra adspectabilem Populi Dei compagem vitam degunt. Ii enim, si suum vivendi morem ad profundissimas conscientiae invitationes accommodant, In qua repercussa sonat vox Dei, in ipsa via quae ducit ad gaudium sunt constituti.
Dei autem Populus ultra progredi nequit, si ductores desunt. Hi sunt sacri pastores, viri rerum theologicarum periti, spiritualis vitae magistri, presbyteri, omnes denique qui una cum iis ad christianas recte incitandas communitates operam socianr. Eorum quippe munus est suos adiuvare fratres, ut vias evangelici gaudii ineant inter mundi res et eventus, quibus ipsorum vita constat quaeque effugere nequeunt.
Revera enim immensa Dei caritas ut ad caelestem confluant civitatem incitat homines, qui, exvariis orbis terrarum plagis venientes, sive prope hoc sacri Iubilaei tempore sunt, sive longe adhuc absunt. Quoniam vero omnes qui advocantur, id est nos omnes diversa sane ratione implicamur peccatis, in praesenti oportet ut «obdurare corda nostra» desistamus velimusque «vocem Domini audire», propositam magnae gratiae ac veniae condicionem illam admittentes, qualem Ieremias propheta nuntiavit: Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi: et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi, et spreverunt me. Et (Ierusalem) erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae (58). Quoniam insuper promissa huiusmodi propitiatio, plurimaeque aliae promissiones a sacrificio Iesu Redemptoris, Servi patientis, supremam significationem recipiunt, ipse ipseque unus, maximo dum discrimine humani generis vita laborat, ita nos alloqui potest: Poenitemini, et credite Evangelio (59). Nam Dominus nos praesertim instimulat, ut intellegamus eam, quam a nobis postulet, conversionem nullo pacto esse reversionem, quemadmodum propter peccata evenit. Contra, conversio est in rectam viam deductio atque ad germanam libertatem laetitiamque provectio; simulque responsio est benignae, officiosae, instantissimae invitationi, quae ab eo manat: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris (60). Etenim, quodnam pondus gravius delicto inveniri potest? Quaenamque calamitas maiorem affert solitudinem quam miseria deperditi filii, sicut sanctus Lucas in suo Evangelio depinxit? E contra, quae congressio magis commovet animum quam mutua Patris patientis et misericordis filiique ad bonam frugem redeuntis occursatio? Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem iustis, qui non indlgent poenitentia (61). Nunc autem quisnam, Christo eiusque immaculata Matre exceptis, sine peccato est? Et ita Annus sanctus - cuncto qui populo tamquam promissum iubilationis est -, cum per poenitentiam reditum ad Patrem maturare suadeat, idem exstat invitamentum, ut sive significatio sive usus sacramenti Reconciliationis iterum inveniantur. Vestigiis optimae de vita spirituali traditionis insistentes, id Nos iuvat fideles eorumque pastores commonere gravium peccatorum accusationem esse faciendam, confessionemque crebro usitatam ditissimum fontem sanctimoniae, pacis, gaudii permanere.

VI

Nihil nunc detrahentes fervidissimo nostro nuntio, qui ad Populum Dei in universum pertinet, aliquod temporis spatium reservare volumus, ut longiore sermone iuventutem alloquamur, peculiari sane spe ducti atque impulsi.
Etenim, si Ecclesia, ex Spiritu Sancta renata, tamquam vera «mundi iuventus» potest existimari, quatenus erga naturam suam suumque munus servat fidelitatem, nonne sese prima veluti sponte ac potiore modo agnoscet in vultu eorum qui vitam et spem secumferre advertunt officiumque obire futurae consulendi aetati, quae praesentem historiam subsequetur? Et rursus, ii qui, in unaquaque huiusce historiae tempestate, in se ipsi vehementius vivendi impetum experiuntur earumque, quae futurae sunt, rerum exspectationem verique nominis renovationis necessitatem, nonne cum Ecclesia, Christi Spiritu incitata, quamvis latenter, consentire videntur? Quidni exspectent, ut sibi ab ea tradatur arcanum illud perpetuae eius iuventae atque adeo gaudium iuventae suae?
Huiusmodi convenientism sive iure sive re adesse arbitramur; quae, non semper visibilis, certo certius imis haeret animis, quamvis multas adversitates oriri contingat. Inde est cur, in hac Nostra de christiana laetitia adhortatione, mens simulque cor Nos moveant, ut prompte fidenterque ad iuvenes hodierni temporis convertamur. Quod libentes facimus nomine Christi eiusque Ecclesiae, quam ipse vult, quamvis humanis pressam infirmitatibus, gloriosam . . . . non habentem macutam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata (62).
Neque tamen, id agentes, molliores animi sensus excolimus iisque concedimus. Si tantum ad aetatis rationes attenditur, iuventa fluxum quiddam evanidumque est, ideoque, cum amplis extollitur laudibus, id mox inane desiderium vel ludibrium sapit. Sed aliud profecto fit, si spiritualis spectatur significatio huiusce aetatis beatae, qualis iuventa est, modo authentica ratione agatur. Quod enim nostram occupat considerationem est convenientia - caduca scilicet ac periculis obnoxia, sed singularis tamen plenaque magnanimae spei, quam portendit - inter impulsum vitae, naturali virtute patentis invitationibus et necessitatibus nobilissimae sortis humanae, et dynamicam vim Spiritus Sancti, unde Ecclesia nulla prorsus intermissione suam iuventam, suam erga se ipsam fidelitatem viventemque etiam, hac servata fidelitate, creandi facultatem haurit. Ex occursu quippe hominis, per aliquot summi momenti annos, iuventa florentis ac fruentis et Ecclesiae in spiritali iuventa stabiliter constitutae, necessario oriuntur utrimque et gaudium exquisitissimum et spes bona fecunditatis. Ecclesia autem oportet, uti Dei Populus qui ad futurum Regnum peregrinatur, se perennem efficiat seseque idcirco per hominum generationes renovet: haec illi est fecunditatis suae, vel simpliciter vitae necessaria condicio. Hoc igitur magni momenti est, ut, unoquoque eius historiae tempore, nova quae oritur generatio quodam saltem modo adimpleat superiorum spem generationum eiusdemque Ecclesiae spem, quae in dono Dei, Veritatis ac Vitae, indeficienter tradendo continetur. Quamobrem, in unaquaque generatione, christiani iuvenes ratum facere debent, Clara ducti conscientia nullaque praepediti condicione, foedus illud, quod Baptismatis sacramento pepigerunt et postea sacramento Confirmationis corroboraverunt.
Qua in re, aetas nostra, utpote quae multis penitus mutationibus obsignetur, graves sane importat Ecclesiae difficultates. Harum Nos bene conscii sumus, qui una cum toto Episcoporum Collegio sollicitudinem omnium Ecclesiarum (63) necnon curam de futura earundem sorte participamus. Sed simul, in fide et in spe, quae non confundit (64), asseveramus gratiam numquam esse defuturam christiano Populo; atque hunc ominamur non esse defuturum gratiae neque abiecturum - ut quidam hodie facere conantur - veritatis et sanctitatis hereditatem, quae ad hanc usque summi discriminis aetatem post tot saeculorum cursum pervenit. Atque etiam - hoc enim potissimum agitur - bonis Nos inniti rationibus putamus, si christianae confidamus iuventuti: hanc, inquimus, non esse defuturam Ecclesiae, si in ipsa Ecclesia inveniat sat multos provectioris aetatis homines, qui eam et recte aestimare et diligere et regere et ad futura munia praeparare sciant, fidelissime tradita sempiterna Veritate. Tum novi denique operarii, constantes et studiosi, ingredientur vicissim, ad spirituale et apostolicum opus exsequendum, in regiones, quae albae sunt iam ad messem. Tum et qui seminant et qui metunt eadem perfruentur laetitia Regni caelorum (65).
Nobis revera videtur hodiernum mundi discrimen, quod plurimorum iuvenum errores et dubitationes signant, ex altera parte commonstrare faciem senescentem et in praesenti iam penitus obsoletam cuiusdam civilis cultus, ad mercaturam, studium voluptatum, materiales res annitentis, qui nihilominus se exhibere contendit tamquam futurae prosperitatis auctorem. Quod complures iuvenes naturali veluti impetu huic refragantur deceptioni, id ipsum, quamvis modus nonnumquam excedatur, certam aliquam significationem habet. Aliud prorsus ab hodierna iuvenum generatione exspectatur! Quae enim destituta saepe est bonarum custodia traditionum, mox vero est acerbe decepta vanitate et spirituali inanitate opinionum falso novarum, compositarum de Deo tollendo doctrinarum, perniciosarum de mystico studio rationum, nonne ea detectura est vel iterum inventura solidam et immobilem novitatem divini mysterii, quod in Christo Iesu est revelatum? Nonne ipse, secundum pulcherrimam Sancti Irenaei formulam, omnem novitatem attulit, semetipsum aferens? (66) Qua de causa Nobis placet hanc laetitiae spiritualis celebrationem magis proprie dedicare vobis, christiani iuvenes nostrae aetatis, qui estis spes Ecclesiae venturae. Vos proin magnopere hortamur, ut diligenter attendatis invitationes, quae ex intimo animo vobis oriuntur. Vos item incitamus, ut oculos et cor viresque integras ad celsiora attollatis, ac nisus quoque ad spiritus ascensiones libentes suscipiatis. Atque vobis illud confirmamus et testamur: quantumvis forsitan animum frangat vel debilitet opinatio hodie passim diffusa - scilicet mentem humanam non valere reperire Veritatem sempiternam et vivificam -, e contrario tam profunda est tantumque liberat laetitia ex Veritate divina, quae in Ecclesia tandem agnoscitur: gaudium de Veritate (67). Istam nempe vobis praebemus laetitiam. Sed iis solum conceditur, qui adeo vehementer illam amant, ut pertinaciter quaerant. Si ergo vos parati estis ad idem gaudium amplexandum et communicandum, iam in tuto collocatis universam vestram perfectionem in Christo atque etiam proximum aevum historiae Populi Dei.

VII

In ipsum iter totius Populi Dei inseritur suapte natura Annus sanctus, unaque simul peregrinatio, eiusdem propria. Etenim Iubilaei gratia impetratur tantummodo revera proficiscendo et progrediendo ad Deum per fidem, spem et caritatem. In magna varietate, quam statuimus, rationum ac temporum peragendi huius Iubilaei, voluimus faciliorem unicuique eundem reddere. Verumtamen pernecessaria pars manet illa interior voluntas, qua singuli proprio modo respondent invitanti Spiritui, tamquam discipuli Iesu ac filii catholicae et apostolicae Ecclesiae, huius menti obsequentes. Reliqua cuncta sunt instrumenta et Signa. Ita profecto: optata peregrinatio significat Populo Dei universo et singulis eiusdem Populi membris motum quendam, Pascha - quod idem valet ac transitus - in animi penetralia, ubi Pater et Filius et Spiritus eos admittunt in propriam unitatem vitamque intimam divinam: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus (68). Ut quis autem praesentiam istam percipiat, semper altior poscitur conscientia vera sui ipsius, uti creaturae et filii Dei.
Nonne autem huiusmodi prorsus renovationem interiorem novissimum Concilium cogitabat et cupiebat? (69) Illic certissime exstant Spiritus opus et donum Pentecostes. Item agnoscenda est visio aliqua vere provida in Decessore Nostro fel. mem. Ioanne XXIII, quippe qui fructum ac proventum Concilii contemplatus sit veluti novam Pentecosten (70) Nos quoque eadem prospicere voluimus atque consortes fieri eiusdem exspectationis; non sane quasi Pentecostes vim suam aliquando per longam Ecclesiae historiam exercere desiverit, sed quia tantae sunt nostri temporis necessitates et rerum discrimina, tam late patent visiones hominum, qui coniunctionem et concordiam totius orbis iam esse faciendam censent, sed efficere non possunt; adeo ut iisdem nulla speranda sit salus, nisi donum Dei rursus effundatur. Utinam ergo Spiritus ille Creator, qui renovet faciem terrae adveniat! Praeterea, hoc Anno sancta a vobis profecto petivimus, ut peregrinationem sacram corpore, vel animo saltem et voluntate, ageretis Romam, ad centrum videlicet catholicae Ecclesiae. Verum, ut liquido patet, Romana Urbs minime est finis peregrinationis nostrae per tempus huius mundi. Immo nulla urbs sancta hoc in orbe terminum illum constituit, quoniam finis itineris ultra terras reperitur in intimo Dei mysterio, quod nobis adhuc latet: per fidem nimirum ambulamus, non autem in Clara rerum specie, neque adhuc apparet quid simus futuri. Ierusalem Nova, cuius iam nunc cives sumus et filii (71), ex alto descendit a Deo. Sed illius permanentis civitatis splendorem nondum conspeximus, nisi tamquam in speculo et confuse, propheticum dictum firmiter retinentes. Sed iam nunc eius cives sumus, vel invitamur ut tales fiamus. Totius igitur peregrinationis spiritualis sensus altissimus hauritur ex ultimo hoc fine.
Sic accidit in Ierusalem illa, quam psalmistae celebraverunt. Iesus ipse ac Maria eius mater ascendentes in Ierusalem cecinerunt in terris cantica Sion: Ex Sion species decoris eius; Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion (72). Atqui nunc Ierusalem recipit omnem suam formositatem et pulchritudinem a Christo, ad quem interioribus animi gradibus procedimus.
Sic accidit in urbe Roma, ubi postremum testimonium sanguine suo sancti Apostoli Petrus et Paulus reddiderunt. Munus videlicet, ad quod Roma vocatur, effluit ex origine apostolica; atque ministerium, Nobismet ipsis ibidem praestandum, officium est erga Ecclesiam universam omneque hominum genus. Sed ministerium istud pernecessarium est; nam placuit Sapientiae divinae collocare Romam Petri et Pauli in via, ut ita dicamus, quae ad Civitatem aeternam ducit, quandoquidem Petro, in quo Episcoporum Collegium unitur, decrevit, ut claves Regni Caelorum committerentur. Hic enim non ex hominum voluntate, sed ex libera et misericordi benevolentia Patris et Filii et Spiritus consistit soliditas Petri illa, quam S. Leo Magnus, Decessor Noster, verbis memorabilibus extollit: soliditas nempe Petri, qui sedi suae praeesse non desinit, et indeficiens obtinet cum aeterno Sacerdote consortium. Soliditas enim illa, quam de Petra Christo etiam ipse Petra factus accepit, in suos quoque se transfudit heredes, et ubicumque aliquid ostenditur firmitatis, non dubie apparet fortitudo pastoris . . . Viget prorsus et vivit in Apostolorum Principe illa Dei hominumque dilectio, quam non claustra carceris, non catenae, non populares impetus, non minae regiae exterruerunt; et insuperabilis fides, quae bellando non cessit, vincendo non tepuit (73).
Semper quidem, sed multo magis in catholica hac celebratione Anni Sancti, exoptamus, ut vos, sive Romae moramini sive alibi in Ecclesia universa, quae novit se concinere debere cum vera ac solida traditione Romae asservata (74), illud Nobiscum experiamini quid sit: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum (75).
Commune itaque hoc gaudium est ac vere supernaturale, donum scilicet Spiritus unitatis et amoris, quod nullibi sane potest inveniri, nisi ubi fidei praedicatio integra recipitur secundum apostolicam normam. Hanc nimirum fidem Ecclesia catholica et quidem in universum mundum disseminata, diligenter custodit, quasi unam domum inhabitans: et similiter Credit iis, videlicet quasi unam animam habens, et unum cor, et consonanter haec praedicat, et docet, et tradit, quasi unum possidens os (76).
Haec una domus, hoc cor et haec anima una, hoc os pernecessarium est Ecclesiae, omnique hominum generi, ut nempe perpetuo his in terris et congruenter cum Ierusalem caelesti extolli possit canticum novum, Carmen divinae laetitiae. Haec proinde ratio est, cur Nos, etiam inter multorum ignorationem ac neglegentiam, reddere oporteat testimonium humile, patiens, obstinatum officio, a Domino recepto, ut gregem duceremus ac fratres confirmaremus (77). Quam multis tamen modis Nos vicissim confirmamur a fratribus Nostris, si vel sola omnes vos cogitatione complectimur, ut Nostrum apostolicum munus explere possimus, ad totius Ecclesiae adiumentum et Dei Patris gloriam!
In medio cursu huius Anni Sancti putavimus Nos impulsionibus Sancti Spiritus stare, id postulantes a Christifidelibus, ut ad fontes iaetitiae tali redirent via.
Nonne legitimum est, Fratres et fìlii dilectissimi, laetitiam inhabitare in nobis, cum corda nostra rationes eius praecipuas in fide contemplentur vel denuo inveniant? Quae simplices sunt: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; per Spiritum suum Ipse numquam desinit nos sua benignitate complecti infusaque sua vita pervadere; nos vero ad beatam currimus transfìgurationem vitae nostrae, iter resurrectionis Iesu ferentes. Utique res nimis esset insolita, nisi laetus hic nuntius, in Ecclesia per vocem Alleluia resonans, nobis faciem tribueret hominum, qui salutem sunt assecuti. Gaudium enim, quo christianos nos esse laetamur - arcte coniunctos cum Ecclesia, «in Christo», in statu gratiae cum Deo -, reapse potest cor hominis cumulare et explere. Nonne haec penitus insidens exsultatio est, quae vim incredibilem paeneque impetum illi addit scripto Blasii Pascal: Gaudium, gaudium, gaudium, lacrimae gaudii? Quot autem scriptores recentioris etiam temporis - inter quos verbi gratia Georgium Bernanos cogitamus - significant scite novaque quadam forma hanc laetitiam evangelicam humilium, quae ubique refulget in mundo, loquenti de silentio Dei! Laetitia semper oritur a quodam obtutu in hominem atque in Deum: Si oculus tuus faerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit (78). Nativam hic tangimus humanae personae proprietatem, quae abalienari nequit: eius propensio ad bonum semper per vias intellegentiae et amoris transit atque contemplationis et actionis. Utinam valeatis ea percipere, quae optima sunt, in animis fratrum istamque Dei praesentiam, tordi hominis tam propinquam!
Reiciant igitur inquieti filii nostri quorundam coetuum eam criticae censurae intemperantiam, quae et data opera fiat et ad dissolvendum spectet! Nihil a veritate rerum discedentes, christianae communitates sedes fiant rectae serenaeque fiduciae, ubi omnes sodales se fortiter exerceant in bonitate hominum atque eventuum dispicienda! Caritas non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: omnia sufert, omnia Credit, omnia sperat, omnia sustinet (79).
Ad huiusmodi figendum obtutum informare haud est merum diisciplinae psychologicae munus, sed proprius etiam est fructus Spiritus Sancti. Qui Spiritus, plene inhabitans in persona Iesu, effecit, ut is, vitam degens in terris, animum in gaudia vitae cotidianae tam diligenter intenderet, seque tam mitem et efficacem gereret ad peccatores in viam novae iuventutis reducendos, corde et spiritu novos! Idem Spiritus tum Virginem Mariam tum singulos Sanctos intus fovendo movit. Idem etiam Spiritus adhuc aetate nostra tot Christifidelibus laetitiam suppeditat peculiaris vocationis cotidie vivendae, et quidem in pace et in spe, quae frustrationes atque aerumnas transcendunt. Spiritus est sacrae Pentecostes, qui in praesenti plurimos Christi discipulos ducit in vias orandi et deprecandi, in iucunda laudatione filiorum, ad humile laetumque famulatum praestandum exheredibus et reiectis societatis nostrae. Laetitia enim seiungi nequit a sui communicatione, siquidem ipso in Deo omnia gaudium, quia omnia donum.
Benevolens hic obtutus in homines atque in res, qui fructus est et humani spiritus recte sentientis et Spiritus Sancti, singularem invenit apud Christifideles locum ad sese excolendum: paschalis celebrationem mysterii Iesu. Revera in passione et morte et resurrectione sua Christus historiam uniuscuiusque hominis omniumque hominum summatim colligit, eorum sumpto pondere aerumnarum et peccatorum, eorumque aucta facultate sui perficiendi et sanctificandi. Propterea, hanc hortationem vobis facientes, postremum verbum Nostrum est instans invitamentum ad omnes auctoritate pollentes in christianis communitatibus earumque spirituales incitatores: ne dubitent urgere, opportune et importune, baptizatorum fidelitatem ad Eucharistiam diebus dominicis festive laetanterque celebrandam. Quo enim modo hunc occursum neglegant, tantumque convivium, quod Christus suo pro amore nobis apparat? Haec igitur Eucharistiae participatio quam dignissime et cum iucunditate fiat! Ipse Christus, truci affixus itemque glorificatus, graditur in medio discipulorum suorum, ut omnes pertrahat in renovationem resurrectione sua factam. Fastigium est heic Foederis amoris inter Deum eiusque Populum: signum et fons christianae laetitiae est, itemque statio itineris ad aeternam ducentis sollemnitatem.
Illuc utinam vos Pater et Filius et Spiritus Sanctus perducant, dum vobis singulis universis peramanter benedicimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Maii, anno MCMLXXV , Pontificatus Nostri duodecimo.

PAULUS PP. VI

(1) Cfr. Phil. 4, 4-5; Ps. 144, 18

(2) Cfr. Paterna cum benevolentia: AAS 67, 19.75, pp. 5-23

(3) 2 Cor. 7, 3-4

(4) 4 Gal. 5, 22; 1 Cor. 15, 50

(5) Cfr. Rom. 5, 5

(6) Gen. 1, 10. 12. 18. 21. 25. 31

(7) S. THOMAE Summa Theologiae, I-IIæ, q. 31, a. 3

(8) Ibid. II-IIæ, 28, q. aa. 1, 4

(9) Cfr. Act. 20. 35

(10) S. AUGUSTINI Confessionum, lib. 1, 1: CSEL 33, p. 1

(11) Cfr. Matth. 16, 17

(12) Cfr. Eph. 1, 9-10

(13) Cfr. Gen. 21, 1-7; Rom. 4, 18

(14) Io. 8, 56

(15) Is. 60, 15; 62, 5; cfr. Gal. 4, 27; Apoc. 21, l-4

(16) Cfr. Is. 40, 1; 66, 13

(17) Cfr. Luc. 2, 10

(18) Cfr. Ibid. 1, 44

(19) Io. 3, 29

(20) Cfr. Luc. 10, 21

(21) Prex Eucharistica IV; cfr. Hebr. 4, 15

(22) Ibid.; cfr. Luc. 4, 18

(23) Cfr. Luc. 13, 17

(24) Luc. 3, 22

(25) Cfr. Io. 16, 32

(26) Io. 10, 15

(27) Ibid. 17, 10

(28) Ibid. 14, 10

(29) Ibid. 14, 31

(30) Cfr. Io. 8, 29; 4, 34

(31) Io. 10, 17

(32) Ibid. 17, 24

(33) Cfr. Io. 17, 13

(34) Io. 17, 26

(35) Luc. 6 , 20-21

(36) Cfr. Act. 2, 23

(37) Io. 17, 1

(38) Is. 9, 1-2

(39) Praeconium paschale

(40) Sequentia in Pentecostes sollemnitate

(41) Cfr. Io. 14, 23

(42) Cfr. Rom. 14, 17; Gal. 5, 22

(43) Cfr. Io. 16, 20.22; 2 Cor. 1, 4; 7, 4-6

(44) 1 Petr. 5, 3

(45) Matth. 5, 11-12

(46) 1 Cor. 2. 14

(47) Luc. 1, 46-48

(48) Is. 61, 10

(49) S. IGNATII ANTIOCHENI Epistula ad Romanos, VII, 2: Patres Apostolici, ed. Funk, 1, Tubingae 1901 2, p. 261; cfr. Io. 4, 10; 7, 38; 14, 12

(50) S. LEONIS MAGNI Sermo 82, In Natali apostolorum Petri et Pauli, 6: PL 54, 426; cfr. Io. 12, 24.

(51) Cfr. In Lucam Hom. 15: PG 13, 1838-1839

(52) Cfr. De vita in Christo, VII: PG 150, 703-715

(53) S. Thérèse De Lisieux, Histoire d'une âme, Manuscrits autobiographiques, Cerf-Desclée de Brouwer, Paris 1973, pp. 227 (M S. B, f. 5)

(54) S. IRENAEI Adversus haereses, V, 8, 1: PG 7, 1142

(55) Hebr. 12, 2-3

(56) Act. 2, 39

(57) Cfr. Marc. 10, 14-15

(58) Ier. 33, 8-9

(59) Marc. 1, 15

(60) Matth. 11, 28-29

(61) Luc. 15, 7

(62) Eph. 5, 27

(63) 2 Cor. 11, 28

(64) Cfr. Rom. 5, 5

(65) Cfr. Io. 4, 35-36

(66) S. IRENAEI Adversus haereses, IV, 34, 10: PG 7, 1083

(67) S. AUGUSTINI Confessionum, lib. X, 23: CSEL 33, p. 252

(68) Io. 14, 23

(69) Cfr. PAULI PP. VI Allocutio habita initio secundae Sessionis Conc. Oec. Vat. II, die XXIX sept. MCMLXIII: AAS 55, 1963, pp. 845 SS.; Ecclesiam Suam: AAS 56, 1964, pp. 612, 614-618

(70) IOANNIS P P . XXIII Allocutio habita in fine primae Sessionis Conc. Oec. Vat. II, die VIII dec. MCMLXII: AAS 55, 1963, pp. 38 ss.

(71) Cfr. Gal. 4, 26

(72) Ps. 49, 2; 47, 3

(73) S. LEONE MAGNI Serm. V, In anniversario ipsius assumptionis ad Pontificatum, 4: PL 54, 155-156

(74) Cfr. S. IRENAEI Adversus haereses, III, 3, 2: PG 7, 848-849

(75) Ps. 132, 1

(76) S. IRENAEI Adveusus haeveses, I, 10, 2: PG 7, 551

(77) Cfr. Luc. 22, 32

(78) Luc. 11, 34

(79) 1 Cor. 13, 6-7

top