 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MEMORATU DIGNA*
SANCTA ROSA LIMANA, VIRGO, PRAECIPUA
CAELESTIS PATRONA PRO TOTA DIOECESI SANCTAE ROSAE IN CALIFORNIA DECLARATUR.
Ad perpetuam rei
memoriam. — Memoratu digna pietate et in Deum cultu praeclara illa regio,
California nempe in Foederatis Septemtrionalis Americae Civitatibus, quippe
cum quam plurimae in ea sitae urbes, vel etiam maiores, alicuius caelicolae,
cui dicatae fuerunt, nomine glorientur. Haud aliter accidit urbi, quae a Sancta
Rosa nuncupatur quaeque ad Episcopalis Cathedrae dignitatem a proximo Decessore
Nostro, fel. rec., Ioanne Pp. XXIII, anno MCMLXII, fuit evecta. Nunc vero
Venerabilis Frater Leo T. Maher, Episcopus Sanctae Rosae in California, populi
sibi commissi in eandem Caelitem pietatem fovere desiderans, a Nobis enixe
postulat ut Nos Sanctam Rosam Limanam urbis ac dioecesis eiusdem nominis
caelestem Patronam benigne confirmare dignemur. Nos autem, attentis expositis,
huiusmodi precibus annuendum libenter censemus. Quapropter, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctam Rosam a Sancta Maria, Virginem Limanam, totius Sanctae Rosae in
California dioeceseos praecipuam apud Deum Patronam constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis quae
principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV
mensis Iunii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, p. 293
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|