PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
NOVUS VELUTI*
BEATA MARIA VIRGO, VULGO A «FONTENOVA»
APPELLATA,
PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONA DIOECESIS PISCIENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Novus veluti fons in huius saeculi desertis
spatiis exiit, cum aerumnoso humano generi data est, summo Dei miserentis
beneficio, pientissima Mater ac certissimum salutis perfugium, Beata Virgo
Maria. Ex eo munera superna ubertim possunt haurire, qui in arduo vitae terrenae
itinere sunt constituti. Hoc sentiunt Christifideles Pisciensis dioecesis, qui
Almam Deiparam, a « Fontenova» appellatam, cuius imago in paroecia oppidi, quod
«Monsum- mano Terme» vulgo vocatur, est proposita, incensa excolunt pietate.
Quod religionis studium a saeculo XVI repetitur, quo puella pecudum custos, ante
effigiem Dei Genetricis, in aedicula positam, preces supplices fundens,
insigni gratiae caelestis munere est locupletata. Ex quo tempore populus, ad
opiferam confugiens Virginem, divinae largitatis dona ibi impetravit nec pauca
nec levia. Qua ex parte iuvat memorare, cum aquarum penuria olim valde
laboraretur, fontem, Beatae Mariae, ut pie creditur, deprecatione, ilico
prosiluisse, atque ex eo nomen illi esse adiectum. Imago vero in templo, non ita
amplo sed operis artificio praeclaro, collocata, fidelium non solum Pisciensis
dioecesis sed etiam aliarum Tusciae regionum animos vehementer ad se convertit
et anno MDCCLXXXII aureo diademate est redimita. Quibus omnibus permotus
cupiensque gregi sibi commisso, tantae Matris praesidio, spiritualia afferre incrementa,
Venerabilis Frater Dinus Aloisius Romoli, Pisciensis Episcopus, exceptis
quoque votis cleri ac populi christiani, preces Nobis adhibuit, ut Beatam Mariam
Virginem, nomine illo invocatam, dioecesis suae caelestem renuntiaremus
Patronam. Quibus supplicationibus libenti animo concedentes, Nos, e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Beatam Mariam Virginem, a «Fontenova» vulgo appellatam, principalem apud
Deum universae dioecesis Pisciensis caelestem Patronam constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae
praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Iunii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis