PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
HOSPES ERAM*
SANCTA MARTHA CAELESTIS PATRONA
DEVERSORIORUM ITALIAE DOMINORUM, MINISTRORUM MENSARUMQUE FAMULORUM, SEU
«ALBERGATORI E LAVORATORI DEGLI ALBERGHI E DELLE MENSE», ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Hospes eram et collegistis me» (Mt. 25,
35): haec Christi Domini verba, qui se redditurum spondet unicuique secundum
opera eius, quanti sit momenti ea animi virtus, cui hospitalitatis nomen est
inditum, praeclare ostendunt. Atque Ecclesia, evangelicae legis custos
diligentissima, dictis quidem ac multo magis suis institutis numquam fidelibus
desiit suadere hospitem benevole humaneque esse excipiendum, ita ut, quod
esset apud ethnicas quoque nationes summo in honore praeceptum, idem unum e
misericordiae officiis fieret germanaeque caritatis indicium haberetur
certissimum. Neque huiusce vim virtutis nostra aetate excidisse putandum est,
quin immo ob increbescentes inter homines necessitudines, immutatis socialis
convictus modis, dataque praeterea opportunitate itinera etiam delectationis
causa suscipiendi, firmius id munus ac magis necessarium esse factum dicere non
dubitamus. Hodie etenim, locis praesertim ob caeli amoenitatem bonamque aeris
temperationem salubribus, quadam quasi constituta disciplina plurima
inveniuntur deversoria, quae viatoribus recipiendis quam commodissime sunt
instructa, ideoque ad feriandum vel rusticandum aptissima; totque sunt ii qui
publico huiusmodi ministeri o dant operam, ut domini vel famuli vel
tricliniarii, ut novum quasi ordinem in hominum societate efficiant. His porro
viris caelesti patrocinio exemplarique nobilissimo — id firmo animi iudicio
asseveramus — est opus, ut liberalitatis speciem suae vitae moribus referant,
omnique insidiarum genere prohibeantur, utque fidem religionemque constanter
retineant. Ad hoc quod attinet, iterum divini Libri pagina suc- currit, in qua
mulier quaedam, Martha nomine, humile sed liberale hospitium Christo Dei Filio
dicitur praebuisse (cf. Lc. 10, 38-40). Illa quidem «satagebat circa frequens
ministerium», atque una cum fratre et sorore tanti Hospitis gratia, beneficio,
alloquio fruita est. Haec autem secum reputans, Venerabilis Frater Dinus
Aloisius Romoli, Episcopus dioecesis Pisciensis,
cuius finibus urbes et oppida continentur multis deversoriis domibusque
hospitalibus affluentia, scripsit ad Nos, ut Nostrae vi potestatis Sanctam
Martham eorum, quos supra diximus, civium ordinis Patronam renuntiaremus. Cui
voto libentissime satisfacere statuimns, cum praesertim alii quoque sacrorum
Antistites ipsique moderatores foederatarum sodalitatum Italicarum rei
deversoriae ac voluptariis itineribus procurandis, seu, ut aiunt, «Federazione Associazioni Italiane Alberghi e Turismo», in idem devenerint
consilium. Quapropter, omnibus attente perpensis, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctam Martham omnibus Italiae deversoriorum dominis et ministris mensarumque
famulis, sen «Albergatori e Lavoratori degli alberghi e delle mense»,
caelestem apud Deum Patronam decernimus ac constituimus, omnibus adiectis
honoribus et privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiterexstare ac permanere;
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos
spectant sen spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Iulii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis