PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ANGELICA SALUTATIO*
BEATA
MARIA VIRGO «ANNUNTIATA» PRAECIPUA CAELESTIS
PATRONA PRO TOTA STOCKTONIENSI
DIOECESI ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Angelica salutatio et
Incarnationis Dominicae humanaeque Redemptionis fuit initium et Beatae Mariae
Virginis excelsa patefecit privilegia, adeo ut «beatam» illam dicerent «omnes
generationes». Multiplices quidem inter appellationes, Deiparae Virgini
hominumque Matri ab Ecclesia datas, illa, quae ad Annuntiationis mysterium
pertinet, eminet ac peculiare inter fideles obtinet obsequium. Haud aliter
accidit in novissima Stocktoniensi dioecesi, a Ioanne Pp. XXIII, Decessore
Nostro, fel. rec., superiore anno canonice erecta, quae in tutelam Beatae Mariae
Virginis ab Angelo salutatae se tradidit. Quo magis vero consilium hoc
Apostolica Nostra auctoritate firmaretur fideliumque augeretur marialis pietas,
Venerabilis Frater Hugo Aloisius Donohoe, Episcopus Stocktoniensis, proprio
nomine nec non Cleri populique sui, a Nobis effiagitavit ut Deiparam Virginem,
praeclaro eodem nomine ornatam, totius suae dioecesis caelestem Patronam
benigne renuntiare dignaremur. Nos autem, omnibus bene sciteque perpensis
atque congruens tantae mariali pietati tribuere volentes praemium, huiusmodi
preces excipiendas perlibenter censemus. Quapropter, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Beatissimam Virginem Mariam ab Angelo salutatam, seu sub titulo «Annuntiationis», totius Stocktoniensis dioecesis praecipuam apud Deum
Patronam confirmamus
seu denuo constituimus, declaramus ac renuntiamus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis
Augusti, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis