 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI FUIT*
SANCTUS PETRUS CLAVER CAELESTIS PATROUUS
ELIGITUR BARRANCABERMEIENSIS DIOECESIS, IN COLUMBIA.
Ad perpetuam rei
memoriam. — Qui fuit Columbianae terrae Apostolus isque Nigritarum illuc
adductorum parens, S. Petrus Claver dignus in primis videtur esse, ut novae
dioecesis iisdem in finibus conditae patronus et custos eligatur. Is enim «quadraginta annorum caritate ac laboribus
— verba proferimus Leonis Pp. XIII,
Decessoris Nostri, qui eius nomen memoriamque supremis honoribus consecravit — effecit, ut innumerabiles homines Christum agnoscerent, et in adoptionem ac
hereditatem filiorum Dei reciperentur»; quocirca indefatigatam tanti viri
sollertiam, sua quasi virtute, impulsuram esse putamus Barrancabermeiensis
dioecesis sacros administros ad salutaria incepta alacriter aggredienda,
ceterosque pariter fideles ad christianum maiorum suorum morem integra cum
constanti a tenendum. Haud aliis quidem de causis Venerabilis Frater Bernardus
Arango Henao, novae quam diximus iurisdictionis Episcopus idemque Ignatianae
familiae filius, ut olim S. Petrus Claver, Nos rogavit, ut in gregis sibi
commissi bonum profectumque eiusdem Caelitis patrocinium ediceremus. Quibus
precibus benevolo animo admissis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum
Petrum Claver, Confessorem, praecipuum apud Deum totius Barrancabermeiensis
dioecesis caelestem Patronum confirmamus, seu constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus
dioeceseon Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Augusti, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, p. 295
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|