 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SALVATORIS MUNDI*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CONFERUNTUR ECCLESIAE CATHEDRALI VICARIATUS APOSTOLICI SANCTI GEORGII, DOMINO NOSTRO IESU CHRISTO VULGO «SEÑOR DE LOS MILAGROS» DICATA,
IN OPPIDO «SAN BENITO ABAD».
Ad perpetuam rei memoriam. - Salvatoris mundi Cruci affixi imagine clarum
et illustre esse perhibetur templum princeps vicariatus apostolici Sancti
Georgii in Columbia, quod in oppido «Sancti Benedicti Abbatis» surgit ad
auras; siquidem munera sua, interdum prodigiali etiam modo, miserentissimus
Dominus, «Señor de los Milagros» vernaculo sermone appellatus, supplicibus
ibi impertivit nec desinit largiri. Quam ob rem ecclesia effecta est sacrarium,
quod magnam Christifidelium multitudinem ad se allicit, qui piae
peregrinationis causa quotannis eo accedere solent. Non solum vero religione
sed etiam amplitudine, opere, ornamentis haec ecclesia haud modice commendatur.
Cuius quidem origo anno MDCLXX ascribitur, quo tempore regioni illi dominabantur Hispani; templum autem, quod nunc cum probatione conspicitur, anno
MCMXLV est exstructum, adhibitis recentis architecturae subsidiis sed
translaticia servata sacrarum aedium maiestate. Nec desunt sncerdotes numero
sufficientes, qui augusta ibi celebrent mysteria populumque christianum donis
caelestibus locupletent, nec pretiosae vestes atque supellex, quibus ritibus
divinis decor accrescat. Cupiens autem ampliorem huic templo adiungere honorem,
Venerabilis Frater Eligius Tato Losada, Episcopus titulo Cardicensis et
Apostolicus Sancti Georgii Vicarius, Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris
nomine ac iure augeremus. Quas preces, Venerabilis Fratris Iosephi Paupini,
Archiepiscopi titulo Sebastopolitani in Abasgia et Apostolici in Columbia
Nuntii, suffragatione firmatas, libenti audivimus animo. Itaque, e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum ecclesiam cathedralem vicariatus apostolici Sancti Georgii, Domino Nostro
Iesu Christo, vulgo «Señor de los Milagros» qui dicitur, consecratam et in
oppido «Sancti Benedicti Abbatis» seu, uti vocant, «San Benito Abad» positam,
ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Septembris, anno MCMLXIII, Pontificatus
Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, pp. 296-297
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|