PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
NOMEN RECENS*
BEATA MARIA VIRGO, «NOSTRA DOMINA A
SS.MO SACRAMENTO»
APPELLATA, CAELESTIS PATRONA ET CONGREGATIONIS PRESBYTERORUM
ET SOCIETATIS ANCILLARUM A SS.MO SACRAMENTO ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Nomen recens esse, sed rem antiquissimam
professus est, de Nostra Domina a Ss.mo Sacramento cum suis colloquens filiis,
S. Petrus Iulianus Eymard, indefatigatus ille divinae Eucharistiae Apostolus, cui
superiore anno Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster imm. rec., caelestes honores
decrevit. Singularis enim appellationis inventor, ea qua praestabat animi
acie, quippe qui cum Deo coniunctissime viveret, quot et magnificae et arcanae
rationes Virgini Mariae cum amoris Sacramento intercederent penitus perspexerat,
ideoque novum mariali serto titulum honoris quasi gemmam addiderat pretiosam. Nonne
— ita secum virum illum cogitavisse merito quis arbitretur — ab
Ecclesia Eucharistia ut «verum corpus, natum de Maria Virgine» salutatur? Nonne
Virgo in terrestri suae vitae cursu vivum fuit tabernaculum Christi Iesu, quem
ipsa genuit et adoravit et dedit et ostendit hominibus? Nonne ergo cuilibet
adoratori, in primis vero sacerdoti, qui tanti Sacramenti administer est
constitutus, tamquam perfecti cultus exemplar eadem Virgo erit habenda et
invocanda? His profecto impulsus causis, Petrus Iulianus religiosis, quas
condiderat, societatibus uberrimum fontem pietatis aperuit, iisque Mariam illo
nomine appellandam, iam moriturus, excelsam Patronam reliquit, idque mandavit,
ut sodales omnes in consectando sui instituti proposito, quod circa Ss.mae
Eucharistiae cultum versatur, nomen, personam, virtutem celebrarent Eius, quae
prima Dei Verbum, hominem factum, venerata esset. Cui legiferi patris praecepto
Congregationem Presbyterorum a Ss.mo Sacramento paruisse ac parere novimus
probamusque. Nuper autem dilectus filius Procurator Generalis eiusdem
sodalitatis, Supremi Consilii iussu nomineque omnium religiosarum provinciarum,
submisse Nos rogavit, ut Dominae a Ss.mo Sacramento patrocinium sollemni ac
publica ratione probaremus. Nos autem fore confisi, ut religiosi illi viri,
adiumento ae deprecatione Augustae Deiparae usi, propositam sibi perfectionem assequantur et ad apostolicos labores pro Christi regno subeundos quam
maxime accendantur, precibus huiusmodi libenter statuimus obsecundare. Itaque, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum, Beatissinam Virginem Mariam, «Dominam Nostram a Ss.mo
Sacramento» appellatam, principalem et Congregationis Presbyterorum a Ss.mo
Sacramento et Societatis Ancillarum a Ss.mo Sacramento caelestem apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis
liturgicis, quae praecipuis coetuum Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas, atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Septembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis