PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE REGIO*
BEATA MARIA VIRGO, A SEPTEM DOLORIBUS
APPELLATA,
TOTIUS REGIONIS CIMINIAE PRINCIPALIS PATRONA RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae regio monte silva ac lacu distinguitur,
Ciminia commune quoddam marialis religionis domicilium habet constitutum sacris
illis iurisdictionibus quae circa sunt. Tale autem exsistit pervetustum
coenobium Sancti Martini, ubi multos iam annos consuetudo Virginem eiusque
dolores sollemnissimo ritu celebrandi viget. Quodsi potissimum mense
Septembri, quo die Ecclesia universa hasce Deiparae aerumnas, hominibus admodum
salutares, debito recolit honore, pietatis signa ex multitudinis conventu et
alacritate haud dubia deprehenderis, attamen illud Nobis est laudandum, quod
totius fere anni cursu sacrae fiunt peregrinationes, quas plurimi fideles
participant, atque nobilis huius certaminis victrices inveniuntur, fide
caritateque compulsae, humiles Ciminiorum saltuum operae. Sunt enim lignicidae
et saltuarii primi Matris Dolorosae cultores, qui mane ac vesperi, quotidianum
durissimumque laborem inituri vel ex eo redeuntes, ave Ei dicere Eamque
ardenter deprecari imaginemque floribus exornare non neglegunt. Siquidem anno
MCMXXXVIII effigies illa fuit aureo diademate redimita, praetereaque, post
alterum bellum, inter nationes exortum, perelegans aedicula in summo ipso
monte est excitata, gratae voluntatis causa erga caelestem Matrem, quae filios a
bellicis calamitatibus servarat incolumes. Atque nunc, memores certe munerum ac
beneficiorum, eius praesens ac validum patrocinium sibi suisque rebus expetunt.
Quamobrem, quinto et vicesimo exeunte anno postquam praedicta imago est
coronata, Venerabiles Fratres Adalgisus Albanesi, Archiepiscopus-Episcopus
Viterbiensis et Tuscanensis idemque Abbas «nullius» S. Martini ad Montem
Ciminum, Robertus Massimiliani, Episcopus Civitatis Castellanae, Hortanus et
Gallesinus, Iosephus Gori, Episcopus Nepesinus et Sutrinus, suorum quisque
nomine fidelium, quos pastorali regunt ministerio, id votum ad Nostram Sedem
attulerunt. Nos autem fore confisi, ut, patrocinio decreto, uberiores gratiae
fructus in illam regionem
dimanent christianique mores ibidem floreant felicissime, has preces libenter
statuimus admittere. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine,
harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam, a
Septem Doloribus appellatam, principaIem totius regionis, quae Ciminiis Montibus
continetur, caelestem Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Septembris, anno MCMLXIII,
Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis