 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
VIRTUTUM GLORIA*
SANCTUS PIUS PP. X
SECUNDARIUS CAELESTIS PATRONUS URBIS
AC DIOECESIS MANTUANAE ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Virtutum gloria fulgentem gregisque
cura mirabilem Pastorem, Sanctum Pium Pp. X, quem universa Ecclesia meritis
praeconiis celebrat, Mantuana dioecesis singulari nomine observat ac diligit,
siquidem novem annos post mandatum sibi episcopale munus saluberrima moderatione
eam ornavit et auxit. Viget ibi profecto memoria eorum, quae lectissimus is
Praesul egregie perfecit: catechesi enim tradendae sollerter operam dedit,
ecclesiastici ordinis decorem promovit, divinam laudem provexit, morum
disciplinam confirmavit, totus fuit in relevandis pauperibus. Vitae vero
sanctissimae ipse ea praebuit exempla, in quae posteritas cuncta respiceret
quibusque ad eandem terendam viam compelleretur. Quae igitur, Mantuanae sedi
praepositus, sapienter fructuoseque instituit, ea, ad Petrianam Cathedram
provectus utpote qui «instaurare omnia in Christo» (1) proposuisset, in totius
Ecclesiae commodum praestitit. Quibus permotus Venerabilis Frater Antonius Poma,
Mantuanus Episcopus, nomine quoque gregis sibi commissi, maxime sacerdotum et
sodalium ab Actione Catholica appellatorum, Nos rogavit, ut Sanctum Pium Pp. X
benigne renuntiaremus secundarium Patronum urbis ac dioecesis Mantuanorum, qui
iam praesidio obteguntur Sancti Anselmi, ut praecipui Patroni, et Sancti Aloisii
Gonzagae, ut secundarii item caelestis tutoris. Quibus precibus libenti animo
obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Pium Pp. X secundarium apud Deum
Patronum urbis ac dioecesis Mantuanae constituimus ac declaramus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, qua e secundariis locorum Patronis
rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 418-419
(1) Eph. 1, 10.
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|