 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
IMPENSA RELIGIONE*
BEATA MARIA VIRGO, «DEL ROBLE» VULGO
APPELLATA, PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONA ARCHIDIOECESIS MONTERREYENSIS
CONSTITUITUR.
Ad perpetuam
rei memoriam. — Impensa religione mariali cives Monterreyenses et vicinitas
teneri perhibentur, siquidem imaginem almae Deiparae, quae «del Roble» vulgo
appellatur, studiose excolunt idque ab ipsis fere urbis initiis. Nec deest
pientissima Mater supplici plebi, quod munera sua ibidem haud intermisse
dilargitur et validissimam se praebet adiutricem. Quae quidem imago, ut opinio
fert a maioribus accepta, extra moenia parvi tum oppidi, recens conditi, a
quadam puella gregem pascente inventa est in cavo stipite quercus, miro
splendore fulgentis et odore perfusae suavissimo. Translatam vero in maximum
templum, effigiem eadem in arbore tradunt iterum iterumque esse repertam. Quam
ob rem Christifideles, pietatis studio infiammati, eo loco sacram aedem voto
concepto exstruxerunt; qua procedente tempore deleta, amplior ecclesia est
cura impigra excitata. Quae cum esset prona in ruinam, praeterito saeculo
templum, mole et opere spectabile, Monterreyenses eiusdem Virginis augustae
honori aedificarunt. Ne huius quidem repentina strages eorum animos fregit,
atque adeo sacrarium, tot laudibus insigne, sollerter in praesens reficitur et
adornatur. Summa vero cum fidelium frequentia, summa cum alacritate dies festus,
qui est XVIII mensis Decembris, quotannis agitur ad celebrandam Genetricis Dei
dignitatem atque praesidium. Volens autem huiusmodi pietatem vel maioribus provehere auctibus, Venerabilis Frater Alfonsus
Espino y Silva, Monterreyensis Archiepiscopus, vota quoque significans cleri
populique suis curis commissi, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, cui
vulgare nomen «del Roble» adicitur cuiusque imago in praedicto templo,
Liberianae Basilicae aggregato, est proposita, praecipuam iurisdictionis suae
Patronam renuntiaremus. Quibus precibus libenti animo concedentes, Nos e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Beatam Mariam Virginem, «del Roble» appellatam, principalem
archidioecesis Monterreyensis apud Deum Patronam constituimus ac declaramus,
omnibus additis honoribus et privilegiis liturgicis, praecipuis competentibus
locorum Patronis. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces ingiter
exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Octobris, anno MCMLXIII,
Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 1, pp. 16-17
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|