PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
AD MAIOREM*
SANCTUS PETRUS CLAVER, CONFESSOR,
PROCLAMATUR PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONUS COLUMBIANAE SOCIETATIS IESU
PROVINCIAE (OCCIDENTALIS ET ORIENTALIS), SECUNDARIUS CAELESTIS PATRONUS
MEXICANAE SOCIETATIS IESU PROVINCIAE SEPTEMTRIONALIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Ad maiorem Dei gloriam» una cum animarum salute
inter Columbianae dicionis fideles provehendam, Sanctus Petrus Claver, Confessor
e Societate Iesu, adeo per quadraginta annos adlaboravit, ut non modo ab eiusdem
Ignatianae Familiae sodalibus sed etiam a Columbiano populo Christiano peculiari
coleretur pietate. Etenim Barrancabermejensis dioecesis in Columbia per suum
Ordinarium nuper a Nobis effiagitavit ut Sanctus Petrus Claver praecipuus suus
apud Deum Patronus auctoritate Nostra confirmaretur; quod Nosmet Ipsi, per
similes Litteras Apostolicas die XIX mensis Augusti hoc ipso anno Piscatoris
anulo obsignatas, perlibenter indulsimus. Nunc vero dilectus filius hodiernus
Societatis Iesu Procurator Generalis, secundum piam venerandamque consuetudinem
domesticam, a Nobis postulat, ut eundem Caelitem quarundam memorati Ordinis
provinciarum, turn Columbianae tum Mexicanae dicionis, caelestem Patronum
benigne renuntiare dignemur. Nos autem, de religiosis Sodalitatibus earundemque
spirituali incremento, haud secus ac Decessores Nostri, iugiter solliciti,
huiusmodi precibus annuendum libenti censemus animo. Quapropter, ex Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum, Sanctum Petrum Claver, Confessorem: I — praecipuum caelestem Patronum
Columbianae Societatis Iesu provinciae, tum Occidentalis tum Orientalis,
addita facultate eiusdem festum die IX mensis Septembris ritu primae classis
quotannis celebrandi, ad normam n. 46 c) Rubricarum Codicis; II —
secundarium caelestem Patronum Mexicanae septemtrionalis
eiusdem Ordinis provinciae, addita item facultate illius festum eodem die, sed
ritu secundae classis, quotannis celebrandi, ad normam n. 46 d) Codicis
Rubricarum, confirmamus, seu denuo constituimus ac declaramus, omnibus additis
honoribus et privilegiis liturgicis, quae principalibus vel secundariis coetuum
Patronis rite competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri
et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in
posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Octobris, anno
MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis