 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PURPURATA SANGUINE*
SANCTUS IOANNES DE BRÉBEUF ET SOCII
MARTYRES DECLARANTUR PRINCIPALES PATRONI PROVINCIAE CANADIAE INFERIORIS ET
SECUNDARII PATRONI PROVINCIARUM GALLIAE ATLANTICAE, GALLIAE MEDITERRANEAE,
GALLIAE SEPTEMTRIONALIS AC PARISIENSIS SOCIETATIS IESU.
Ad perpetuam rei memoriam. — Purpurata sanguine
lectissimorum Evangelii praeconum, Sancti Ioannis de Brébeuf eiusque sodalium e
Societate Iesu, terra Canadiensis in Fide recens invecta est salubriter confirmata et, ad hanc quod attinet, praeclaros auctus accepit; atque religiosa
familia, quam martyrio suo illustrarunt, ab iis non modice est provecta et
etiamnum provehitur, siquidem strenui viri illi, pie exorati, supernis
muneribus eam locupletare non desinunt, fratres ad imitationem sui provocant
et in opus missionale accendunt. Hac de causa Societas Iesu, veteris retinens
instituti, provinciis suis, quibus peculiaris ratio cum egregiis illis Christi
athletis intercedit, eosdem constituere cupit caelestes Patronos, id est
imprimis Canadiae Inferioris ac deinde Galliae, quae quidem eos progenuit.
Precibus igitur hac de re Nobis adhibitis libenti animo obsecundantes, e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Sanctum Ioannem de Brébeuf ac Socios Martyres principales apud Deum Patronos Societatis
Iesu
provinciae Canadiae Inferioris, simulque eosdem Sanctos Martyres secundarios
Patronos provinciarum Galliae Atlanticae, Galliae Mediterraneae, Galliae
Septemtrionalis, et Parisiensis constituimus ae declaramus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis et secundariis religiosorum
coetuum Patronis competunt, additaque facultate eorumdem Caelitum festum
quotannis die XXVI mensis Septembris, ritu I classis in provincia Canadiae Inferioris, II vero
classis in memoratis Galliae provinvciis ad normam n. 46 c) et
d) Codicis Rubricarum celebrandi. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos et integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sieque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv mensis Octobris, anno
MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, pp. 297-298
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|