PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTORUM CAELITUM*
SANCTUS IOANNES FRANCISCUS DE REGIS
PRAECIPUUS APUD DEUM
ELIGITUR PATRONUS SOCIETATIS IESU PROVINCIARUM GALLIAE
ATLANTICAE, MEDITERRANEAE, SEPTEMTRIONALIS ET PARISIENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctorum Caelitum
patrocinium, quod religiosae cuidam definitur sodalitati, magno sane momento
esse putamus ad sanctimoniam iis qui Deo se voverint suadendam, quibus, dum
magnam praebet copiam virtutum, auxilium quoque affert opemque validissima.
Quodsi electus Caeles in ipsa familia fuit sodalis, tamquam domesticum exemplar
is suis praelucet fratribus, genuina renovans praecepta Legiferi Patris. Hunc
quidem morem praedicabilem, a superioribus receptum aetatibus, merito retinens
Societas Iesu certis suis provinciis sanctos viros ut peculiares Patronos
attribui percupit, ut inde multum incrementi religiosum vivendi institutum
percipiat. Qua de causa ab ea sumus nuper rogati, ut ex Nostra auctoritate
Gallicas eiusdem Societatis provincias in fidem ac tutelam S. Ioannis
Francisci De Regis traderemus. Hic enim, natione Gallus, religione Ignatianus,
flagrantissimo animorum praestitit studio, multasque patriae terrae peragravit
regiones, populares missiones sive in montibus agrisque aviis sive in urbibus
frequentibus obiens alacriterque per eas nuntians Evangelium Regni Dei;
ideoque nulla potest esse dubitatio, quin dignissimus sit qui caelestis quasi
custos Ignatianorum sodalium publice renuntietur. Quae cum ita sint, eiusmodi
votum, a dilecto filio Procuratore Generali Societatis Iesu nomine
religiosorum omnium virorum, qui in Gallia sunt, ad Nostram sedem allatum,
benigne statuimus explere, id fore confisi, ut illi, pietate in eundem Caelitem
augescente, animosius et suae insistant perfectioni et fidelium prospiciant
saluti. Itaque ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioannem Franciscum De Regis, Confessorem, principalem apud Deum Societatis
Iesu provinciarum Galliae
Atlanticae, Galliae Mediterraneae, Galliae Septemtrionalis et Parisiensis
caelestem Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis liturgicis, quae principalibus religiosorum coetuum Patronis rite
competunt, additaque facultate eiusdem festum quotannis die XVI mensis Iunii,
ritu I classis, ad normam n. 46, c) Rubricarum Codicis celebrandi. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,
die XV mensis Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis