PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PRAESENS SUPPLICUM*
SANCTUS ANTONIUS DE PADUA PRINCIPALIS
PATRONUS
ARCHIDIOECESIS INDICI-FORENSIS CONFIRMATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praesens supplicum adiutor, Sanctus Antonius
Patavinus, piis obsequiis, ut accepimus, excoli solet a populo Brasiliensi,
maxime a Christifidelibus archidioecesis Iudiciforensis; quorum urbs, Praesulis
sedes, olim nomine eiusdem Caelitis fuit insignis, siquidem vulgari sermone
«Santo Antônio de Môrro da Boiada» appellabatur; atque primus sacrorum Antistes
regionem suis curis commissam in fidem ac tutelam tam incliti Viri et Ecclesiae
luminis tradidit, Apostolica tamen approbatione non expetita. Itaque Venerabilis
Frater Geraldus Maria de Morais Penido, hodiernus Archiepiscopus Iudiciforensis,
vota etiam significans cleri plebisque Dei, moderationi suae subiectorum, Nos
rogavit, ut supernum hoc patrocinium ratum haberemus. Quibus precibus libenter
admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Sanctum Antonium de Padua, Confessorem et Ecclesiae
Doctorem, universae Iudiciforensis archidioecesis principalem apud Deum
Patronum confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus
adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis
rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant sen spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
snffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis