 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MONUMENTUM FIDEI*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE
CATHEDRALI PUNIENSI CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Monumentum fidei praenobile, opus amplitudine
structuraque spectabile, princeps templum dioecesis Puniensis in edita planitie
montana surgit ad auras. Haec enim ecclesia, Beatae Mariae Virgini primae labis
experti sacra, pietatis sedes est inclita populo circum incolenti, qui maxima e
parte efficitur autochthonum genere; quin immo sanctuarii loco habetur, siquidem
imaginem Iesu Christi Cruci affixi, «Señor de Laikakota» vulgo appellati, quae
ibi est proposita, animis incensis venerantur. Praeterea divinis ritibus
celebrandis a Canonicorum collegio studiose opera datur iisdemque pretiosae
supellectilis sacrae copia decor accrescit. Hoc vero domicilium religionis, quae
ea in plaga
laetis auctibus provehi dicitur, arte simul, quam «barocam» vocitant, affatim
commendatur. Cui templo, saeculo XVIII excitato et multiplici laude illustri,
ampliorem cupiens honorem adiungere, Venerabilis Frater Iulius Gonzales Ruiz,
Puniensis Episcopus, vota quoque referens cleri plebisque, curae suae pastorali
commissae, Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus
precibus libenti animo concedentes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Puniensem cathedralem
ecclesiam, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae
consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae templis eodem auctis honore rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite indicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Octobris, anno XICMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 420-421
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|