PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
DULCI CUIDAM*
BEATA MARIA VIRGO IN CAELUM ASSUMPTA
PRAECIPUA PATRONA,
ATQUE S. PHILIPPUS APOSTOLUS
AEQUE-PRINCIPALIS PATRONUS
DIOECESIS ORURENSIS DECLARANTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Dulci cuidam pietatis motui obsequentes,
Orurensis dioecesis fideles Beatissimam Dei Genetricem eamque potissimum,
tanti memores mysterii, in caeleste domicilium evectam venerantur. Hunc autem
cultum marialem, qui — ut neminem latet — uberrimo semper fuit et erit fructui
animis christianorum, simile Sancti Philippi Apostoli subsequitur studium, quod,
a maioribus traditum, in praesenti quoque viget floretque. Quibus certis usus
argumentis, Venerabilis Frater Georgius Manrique, sacrorum Antistes in
illa, quam supra diximus, iurisdictione, per litteras ad Nos datas significavit
sibi esse in animo non solum sacerdotes ac fideles, verum etiam apostolici
muneris labores Augustae Matri in caelum Assumptae sollemni ratione consecrare,
itemque illius praeclari Christi discipuli cultum provehere; quapropter id
instantius rogavit, ut almam Deiparam eundemque Apostolum per Nostrae potestatis
decretum primos Orurensis dioecesis tutores constitueremus. Quod votum benigne
excipere et adimplere non dubitamus, cum certa Nos teneat spes incrementi, quod
decreta patrocinia catholicae religioni ibidem afferent. Itaque, ex Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra,
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Beatissimam Virginem Mariam in caelum Assumptam principalem apud
Deum caelestem Patronam et Sanctum Philippum Apostolum
aeque-principalem Patronum universae Orurensis dioecesis constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae
praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis