 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PRIMUM SANCTITATIS*
SANCTA ROSA LIMANA, VIRGO, PRAECIPNA
PATRONA UNIVERSAE
DIOECESIS SANCTAE ROSAE IN ARGENTINA CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Primum sanctitatis florem, quem Meridiana
America protulit, Sanctam Rosam Limanam, Christifideles dioecesis Sanctae Rosae
in Argentina, quae appellationem a lectissima illa Virgine traxit, piis ornare
perhibentur obsequiis rerumque suarum habere praesidium. Cum igitur Venerabilis Frater Georgius Mayer, eiusdem Ecclesiae Episcopus, vota etiam cleri
populique, suis commissi curis, Nobis significans, Nos rogasset, ut idem
Americae catholicae lumen iurisdictionis suae renuntiaremus caelestem Patronam,
Nos preces eiusmodi libenter esse accipiendas censuimus. Fore igitur probe
confidimus, ut e suavissimo illo flore christianae virtutis odor afflet toti
dioecesi eidem. Quae cum ita sint, e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Rosam Limanam, Virginem, praecipuam apud Deum universae dioecesis Sanctae Rosae in
Argentina Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Octobris, anno MCMLXIII,
Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, p. 511
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|