 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ERGA ALMAM*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
CATHEDRALIS ECCLESIA MARIANENSIS DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Erga almam Deiparam pietatis sedes inclita esse
perhibetur cathedralis ecclesia Marianensis, quippe ubi vetus nobilisque imago
eius, quae est «decor Carmeli», impensis populi excolatur obsequiis. Quod ob
singulare studium religionis, Beata Maria Virgo, simulacro illa expressa, a
Ioanne Pp. XXIII, Decessore Nostro rec. mem., urbis Marianensis renuntiata est
caelestis Patrona, ac paulo post effigies ipsa, nomine et auctoritate eiusdem
Summi Pontificis, inter potestatum, cleri, fidelium vota et plausus, aureo
diademate redimita. Ad has vero laudes accedit templi ipsius magnificentia,
siquidem molis amplitudine commendatur pretiosisque refulget metallis et aliis
ornamentis. Ad quod efficiendum multum contulerunt sollertia sua sacrorum
Antistites et administri, stipe erogata Christifideles, ipsi olim Lusitaniae
Reges munificentia sua. Haec igitur aula Mariae, vetustate quoque insignis, quae
anno MDCCXLV honore cathedralis templi fuit donata, anno vero MCMVI
Metropolitanae ecclesiae titulo aucta, admirationem movet et inter praeclara
monumenta Civitatis, cui nomen «Minas Gerais», obtinet locum. Sacri demum ritus
ibi eorum decore peragi dicuntur, qui domus Dei decet sanctitatem. Quae omnia
reputans cum animo, Venerabilis Frater Ansgarius de Oliveira, Marianensis
Archiepiscopus, vota quoque significans cleri et fidelium suis curis
commissorum, ac civilium Auctoritatum, imprimis Iosephi de Magalhaes Pinto,
praedictae Civitatis Moderatoris, Nos rogavit, ut eidem principi templo
Basilicae Minoris nomen et ius benigne tribueremus. Quibus precibus libenter
admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Marianensem, Deo in honorem
Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae consecratam, ad dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus
eodem nomine appellatis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite indicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 516-517
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|