The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

OPIFERA MATER*

BEATA MARIA VIRGO, QUAE UT «SALUS INFIRMORUM»
INVOCATUR,PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONA TOTIUS
DIOECESIS FACATATIVENSIS ELIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Opifera Mater aerumnosorum, Beata Maria Virgo, piis obsequiis colitur in templo, Ordini Fratrum Eremitarum Sancti Augustini credito ad pagum, qui, vulgo «Bojacą» appellatus, finibus dioecesis Facatativensis continetur. Est enim ibi proposita sacra imago eiusdem Deiparae, Filium suum de Cruce depositum genibus sustinentis, cui adiecta appellatio «Salus infirmorum». Re quidem vera Dei Genetrix miserentissima, a supplicibus exorata, qui non solum e vicinia sed etiam e totius Columbianae Reipublicae regionibus eo peregrinationis causa perfrequentes accedunt, munerum suorum copiam aegris alioque modo affiictis impertit. Cupiens vero, ut dioecesis ista recens constituta Beatae Mariae Virginis, nomine illo insignis, praesidio obtegeretur atque adeo res catholica ea in regione felicibus augeretur incrementis, Venerabilis Frater Radulfus Zambrano Camader, Facatativensis Episcopus, prolatis simul votis cleri gregisque suis curis commissi, huiusmodi patrocinii concessionem a Nobis efflagitavit. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, omnibus attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, quae ut «Salus infirmorum» invocatur, principalem totius dioecesis Facatativensis caelestem Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 556-557

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top