The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SCANDERE CAELUM*

BEATA MARIA VIRGO, «SCALA PARADISI» APPELLATA, PRINCIPALIS
PATRONA, ET S. CONRADUS CONFALONIERI, CONFESSOR, PATRONUS
AEQUE PRINCIPALIS TOTIUS NETENSIS DIOECESIS CONSTITUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Scandere caelum datur hominibus, qui Beatae Mariae Virgini se devovent eiusque ductu vitam degunt cum virtute. Cui opiferae Matri, a «Scala Paradisi» nuncupatae, sacrum est templum prope urbem Netum, ubi imago eius vetusta, in rupe depicta, impense colitur, idque a multo tempore, siquidem, ut e litterarum monumentis saeculo XV exeunte conscriptis colligitur, iam tum piae peregrinationes ad sanctuarium illud, ea aetate parvum, fiebant. Est etiam memorandum Benedictum Pp. XIV, Decessorem Nostrum, Beatam Mariam Virginem, eo nomine invocatam, constituisse Patronam provinciae religiosae Syracusanae Carmelitarum Reformatorum, cuius sedes praecipua fuit coenobium eidem templo continens. Praeterea Famulus Dei Hieronymus Terzo, eiusdem Ordinis sodalis, plurimum allaboravit, ut cultus Deiparae, cui adiecta appellatio «Scala Paradisi», in Christifidelium animis insideret ac propagaretur. Qui post terrae motum, quem anno MDCLXXXXIII accidisse constat, novum templum exstruxit et ornavit. Ex quo tempore idem cultus permagnis est auctus incrementis et his quoque temporibus viget, opera praesertim et studio sacrorum Antistitum, quorum pastorali curae grex Netensis est concreditus. Quam ob piam alacritatem imago illa, auctoritate Petriani Collegii Canonicorum, anno MCMXXXI, aureo diademate fuit redimita. Cupiens antem marialem religionem provehere eaque animarum salutem procurare, Venerabilis Frater Angelus Calabretta, Netensis Episcopus, qui vota simul significavit et cleri et populi fidelis, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo appellatam, dioecesis suae praecipuam Patronam renuntiaremus. Quibus precibus libenti animo concedentes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam, a «Scala Paradisi» appellatam, principalem apud Deum Patronam totius Netensis dioecesis, Sanctum vero Conradum Confalonieri, Confessorem, Patronum aeque principalem eiusdem dioecesis confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 517-518

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top