PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MUTUAE QUODDAM*
SANCTUS ANTONIUS PATAVINUS PRINCIPALIS PATRONUS
DIOECESIS NEO-IGUASSUENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Mutuae quoddam vinculum coniunctionis quasi
agnoscentes, ita solent fideles Brasiliani Antonium Patavinum, qui natione
Lusitanus fuit, multis prosequi officiis pietatis eundemque saepius sibi et
eligere et advocare Patronum. Cuius rei novissimo fuerunt Nobis testimonio
litterae, a Venerabili Fratre Honorato Piazera, Episeopo Neo-Iguassuensi, ad
hanc Apostolicam Sedem hoc datae consilio, ut dioecesim, recens quidem in
Brasilia conditam, in eiusdem Caelitis tutelam, prodito decreto, concrederemus.
Princeps enim huius Ecclesiae templum clarissimo Antonii nomine decoratur, atque
cultus, qui ei circa undique a populo christiano adhibetur, suum ibi domicilium
tenet. Si eum igitur elegerimus Patronum, eum dicimus, qui Doctor Evangelicus
ob miram evangelicae veritatis scientiam cognominatus est, non est dubitandum,
quin multum sit ibidem profectura christiana religio; itemque confidimus
sacerdotes, studio incitatos atque alacritate huius filii Francisco Asisinate
dignissimi, egregia esse ausuros facinora pro salute fidelium. Hos quidem
fructus intuentes, Episcopi Neo-Iguassuensis laudatum probamus votum, cui etiam
pro apostolico munere, quo fungimur, libentissimo animo statuimus satisfacere.
Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum
Antonium Patavinum, Confessorem et Ecclesiae Doctorem, principalem apud Deum
universae Neo-Iguassuensis dioecesis caelestem Patronum constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac denniendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis