PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PRAESIDIUM DEIPARAE*
BEATA MARIA VIRGO DE MERCEDE PRINCIPALIS
PATRONA
ARCHIDIOECESIS TUCUMANENSIS DECLARATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praesidium Deiparae Virginis merito expetunt
homines in terrena peregrinatione constituti tot inter res adversas ac
discrimina, quae corporibus et animis imminent, atque ea duce et deprecatrice ad
aeternam perveniunt salutem. Magno igitur cum gaudio a Venerabili Fratre Ioanne
Carolo Aramburu, Tucumanensi Archiepiscopo, accepimus Christifideles, ea in
regione incolentes, ad quam sacra potestas ipsius pertineret, singulari studio
ferri in Beatam Virginem de Mercede idque a multo iam tempore; et eiusdem honori
quotannis sollemnia agi summo cum apparatu, maxima cum alacritate; nec solum
vulgus ea participare sed etiam auctoritates ex ordine ecclesiastico atque
civili. Cum praeterea imago Dei Genetricis, nomine illo appellatae, anno MCMLIV
per archidioecesis urbes, oppida, pagos circumveheretur, amplissimi fructus
spirituales, ut idem ad Nos attulit Praesul, sunt percepti. Qui pro pastorali,
qua exercetur, cura Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem de Mercede,
archidioecesis, cui praeest, principalem Patronam caelestem benigne
renuntiaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Beatam Mariam Virginem de Mercede principalem cunctae archidioecesis
Tucumanensis apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis