 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
NUNTIUM SALUBRE*
VENERABILIS DEI FAMULUS NUNTIUS
SULPRIZIO,
ADULESCENS LAICUS, BEATUS RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Nuntium salubre afferens huius aetatis
hominibus, testimonium dicimus pietatis, castimoniae, patientiae, operis
christiano animo facti, Nuntius Sulprizio meritis hodie celebratur praeconiis.
Adulescens enim opifex e laicorum ordine et vulgo sollemni
Ecclesiae ritu iis
accensetur, qui summa gloria, Beatorum Caelitum propria, affiuunt. Cuius
quidem terrestris incolatus brevi undeviginti annorum spatio computatur, sed
erat senectus mentis immensa (1); palmam victoriae tulit, qui in palaestram
vix erat ingressus: mirentur viri, non desperent parvuli (2);
non igitur spes eorum
infringatur, qui ab innocentia Famuli Dei se longius confitentur abesse, habent,
quem sequantur, paenitentem; habent, cuius fortitudinem imitentur, qui
aerumnis premuntur; habent, de quo capiant exemplum, qui labori insudant, maxime
e subole iuventutis, ut vitae rationibus consulant. Italia, filiorum
sanctimoniae laude illustrium parens fecunda et altrix, quae Aloisium Gonzagam,
Ga- brielem a Virgine Perdolente, Dominicum Savio quasi candidos flagrantesque
protulit flores, hoc quoque suavissimum edidit germen. Humilis sutor Dominicus
Sulprizio eiusque uxor Dominica Rosa Luciani, tenui laborantes fortuna sed
christianae vitae divitiis locupletes, filium sibi die tertia decima mensis
Aprilis anno millesimo octingentesimo septimo decimo natum in remoto pago
Aprutino Pesculo Sampsonisco, eadem die, dominica in albis, christianae
familiae per regenerationis lavacrum inserendum curarunt. Tunc Nuntii nomen ei
est impositum ob religionem augustae Virginis Mariae, quae ab angelo salutata
mirabile nuntium se Dei Matrem fore accepit. Domestica usus disciplina, pietatis
didicit rudimenta et, tertium agens annum, iam chrismate sancto fuit inunctus.
Sed ei non diu riserunt parentes: pater enim, pauperis domus praesidium,
immatura morte mox est ademptus, qua de causa mater ad secundas transiit
nuptias. Nec multo post, cum sortitus esset vitricum asperum, tenellus pusio,
carissima parente e vivis erepta, maternis est destitutus blanditiis. In tanto
luctu iacentem pupillum piissima avia, Anna Rosaria, curis amantibus fovit; at
brevi iterum lumen, quo parvulus calefiebat, est exstinctum; illa enim
defuncta, Nuntius veluti tertio est redditus orphanus. Memoria eiusdem egregiae
mulieris, quae eum ad cultum divinum virtutisque exercitationem studiose
induxit, semper menti eius haerebat. Quem postea, anno millesimo octingentesimo vicesimo sexto, domum suam receptum avunculus, faber ferrarius,
vir saevus
et violens, duriori pro aetate operi in officina addixit, impediens, ne
inchoatis se dederet litterarum disciplinis, cibo victuque eum fraudans
necessario, conviciis obruens, afficiens plagis. Cuius iussu puer, nimio pondere onustus, per montium salebrosos calles
hieme gelida ac nivosa enitebatur, ut ferra iis, qui mandaverant, traderet. Quae
omnia sine ulla querimonia quin immo patienti hilarique animo pertulit, qui
nullum apud homines inveniebat solacium, sed unum sibi patrem esse Deum
sentiebat. Tamen improbo labore vires eius attritae sunt et crus carie
infestatum, ita ut baculo inniti cogeretur. Augebant malum scintillae e ferro
candefacto erumpentes, quae nudos pedes miseri tironis opificis verberabant.
Nihilominus crudelis erus, nullam levationem concedens, ut infirmus fabrilia
tractaret, imperavit. Cum quadam die vulnus in fonte purgaret, infortunatus
adulescentulus a mulieribus aquam haurientibus vestesque lavantibus est petitus
lapidibus, quod lympham inquinaret. Aufugit ille anhelitum ducens et populare
cecinit carmen «Vivat Maria». In devium locum, quo tunc se abdiderat quique «Ripa rubra» appellabatur, saepe in posterum redibat, ut in parvo puteo ulcus
ablueret et, abstractus ab hominum frequentia, totum se piis precibus cum Deo
coniungeret. Tandem avunculus sibi persuasit puerum corpore exhausto et e
vulnere verminoso laborantem, quod ossa ipsa erodebat, nihil sibi utilitatis
praebere. Quam ob rem is in publicum valetudinarium Aquilanum est deductus, ubi
aliquandiu, pacis perfruens bono, decubuit. Sed, cum vulnus insanabile esse
medici pronuntiassent, inde dimissus, in patrium pagum revertit, ubi non a
miserente sui familiari est exceptus sed a maledicta in se congerente avunculo.
Nuntius vero, immensis doloribus obnoxium Christum considerans, se non merere
putavit, ut loco meliore haberetur, et in hanc est locutus sententiam: «Paulum
refert me cruciatu divexari, dummodo animam meam possim salvare». Itaque ad
sanctimoniam celeri gradu contendit, qui crucis mysterium penitus habebat
comprehensum, adeo ut recte in eum cadant haec verba Divini Magistri: Confiteor
tibi, Pater, Domine caeli et t erra e , quia abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis (3). Tandem patruo Francisco Sulprizio
auctore, qui Neapoli faciebat stipendia, lacrimabili statui Famuli Dei est
aliquo modo prospectum; nam rogatus ab illo Felix Wochinger, praefectus militum,
vir caritate spectatissimus, infelicium hospitium, ea in urbe, infelici iussit
patere. Nuntius igitur, avunculo fabro supremum osculum ferens et gratias agens
— mireris sane adulescentis animum simplicem et iniuriarum immemorem — anno
millesimo octingentesimo trigesimo secundo Neapolim se
contulit, ut se in valetudinarium Sanctae Mariae a populo, degli Incurabili
vulgo appellatum, in quo infirmi egeni degebant, reciperet. Ibi pietatis,
patientiae, caritatis, studii salutis alienae specimina dedit rarissima. Quis
enim verbis exprimere potest, quanto dilectionis ardore incensus Deum amaverit
et interdiu noctuque, sevocata etiam a corpore mente, sit precatus, quanta
cum laetitia spirituali ibi Eucharisticum epulum sumpserit primum eoque pasci
perrexerit, quanta cum sedulitate Virginem Matrem omnibus coluerit officiis
filii? Immutabili cum aequitate aegritudinis molestias tolerans, munus etiam
quoddam apostolicum obiit, id est solator exstitit iis, qui erant doloris
consortes. Videres ergo claudum iuvenem lectos circumeuntem, ut afflictorum
erigeret animos, religionis neglegentes ad caelestem Patrem reduceret,
peccatores ad paenitentiam agendam componeret, iis, quibus opus erat, remedia
porrigeret et quovis ministerio etiam humillimo inserviret. Quidquid doni a
patrono suo, exercitus praefecto, acceperat, volens distribuit, ut inops inopum
sublevaret miseriam. Sua aliorumque deflens admissa, castigationibus ultro
susceptis in se animadvertit nihilque iam praeter sanctitatem expetivit;
castimoniae decus servans illibatum, odorem Christi quoquoversus sparsit, ita
ut «sanctum» eum passim vocitarent. Ingravescente morbo, quo dolores immensum
augescebant, Famulus Dei in Aenaria insula aliquandiu est moratus, ut salubris
fontibus aquae corpori mederetur; sed cum nihil profecisset, Neapolitanum illud
hospitium, divinae voluntati se plane permittens, repetiit. Praefectus deinde
militum, non solum ut efficientiorem curationem adhiberet pupillo, sed etiam
ut hoc exemplum virtutis praesens continenter intueretur, in «Arcem Novam» seu
«Andecavinam», opere rebusque gestis nobilem et caerulei maris prospectu
amoenam, ubi ipse habitabat, eum traduxit. Qui iis in aedibus coepit meliusculus
esse, ita ut spes affulgeret eum e morbo esse evasurum. Cum in Aenaria insula,
qua saepius valetudinis causa est missus, aliquid temporis transigeret iterum,
ad sacerdotium ardentius aspiravit et linguae Latinae studia exercuit in genio
facili, sibi proponens austerioris vitae instituto in religiosa familia sese
astringere. Tamen vehemens aegritudo rursus eum oppressit. In Arcis illius
cubiculo sibi attributo coram imagine Iesu Infantis et almae Deiparae
precationibus faciendis horas duxit permultas, ita ut milites aliique «claudicantem puerum sanctum» communi extollerent laude. Servorum etiam animos,
quorum incuriam atque despectionem, assuetus Christi dolores in se effingere,
mitissime ferebat, sibi conciliavit. Sed, muneribus supernaturalibus
pollens, cui vires naturae fere nullae suppetebant, et in caelo defixus, qui
saeculi sordes non noverat, ad exoptatam illam sedem supernam iam properavit.
Cum ingens vis morbi eum esset adorta, ita ut nullus requiei locus, nulla motus
ei daretur facultas, medicae artis periti crus amputandum esse censuerunt; cui
quidem rei fidelis Dei Famulus haudquaquam obnisus, vitae tamen exitum sibi
instare praesensit. Non temperabant a lacrimis, quotquot eum tum aspiciebant
doloribus excruciatum sed animo tranquillo et pacato Iesu amplexum
praestolantem. Die igitur quinta mensis Maii, Deiparae Virgini sacri, anno
millesimo octingentesimo trigesimo sexto, Eucharistica dape summa cum pietate
refectus, lectissimus adulescens brevis aevi vitam ea in urbe finivit, ut
sempiternam eamque beatissimam in caelo inchoaret; lumina clausurus, haec
effatus est verba suprema: «Beata Maria Virgo! Videte quam pulchra sit»! — et
angelus ad angelos evolavit. Funus «claudicantis pueri sancti» populus
Neapolitanus perfrequens est prosecutus, qui singularem virtutem illius mira
alacritate praedicavit. Hac fama in dies percrebrescente, quam Deus miraculis
visus est comprobare, Causa de Beatorum Caelitum honoribus Famulo Dei
decernendis coepta est agi, atque post ordinarios, quos vocant, processus,
Commissio introductionis Causae a Pio Pp. IX, Decessore Nostro rec. mem., die
quarta decima mensis Iulii anno millesimo octingentesimo undesexagesimo
obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus
theologalibus et cardinalibus Venerabilis Nuntii Sulprizio est disceptatum;
quas, omnibus perspectis et expensis, a Famulo Dei heroum in modum cultas esse
Leo Pp. XIII, item Decessor Noster, die vicesima prima mensis Iunii anno
millesimo octingentesimo nonagesimo primo edixit. Exercita deinde quaestione de
miraculis, quae, eiusdem nomine invocato, a Deo ferebantur patrata, omnique re
in suetis comitiis diligenter exquisita, Ioannes Pp. XXIII, lato Decreto die
septima mensis Martii hoc anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, de
duobus pronuntiavit constare. Unum igitur superfuit discutiendum, num Famulus
Dei inter Beatos Caelites tuto foret recensendus. Quod quidem factum est;
Purpurati enim Patres sacris Ritibus tuendis praepositi, Praelati Officiales
Patresque Con sultores id fieri posse cunctis sententiis affirmarunt. Quorum
exceptis suffragiis Deoque enixis adhibitis precibus, Nos die sexta mensis
Septembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio ad Venerabilis
Famuli Dei Nuntii Sulprizio sollemnem Beatificationem tuto procedi
posse ediximus. Quae cum ita sint, Nos, vota Christifidelium, maxime ex
Italia, implentes, harum Litterarum vi et auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus, ut Venerabilis Famulus Dei Nuntius Sulprizio, adulescens
laicus, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque corpus et lipsana, seu
reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae
Christifidelium venerationi proponantur, atque etiam, ut eiusdem Beati imagines
radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illo
quotannis recitetur Officium de Communi Confessorum non Pontificum cum
lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa de eodem Communi cum
orationibus propriis approbatis celebretur iuxta Missalis et Breviarii Romani
rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri
dumtaxat largimur in dioecesi Pinnensi-Piscariensi, cuius intra fines Beatus
ipse ortus est, et in archidioecesi Neapolitana, in qua diem obiit supremum, ab
omnibus Christifidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad
Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus, ad templa seu sacella, in quibus Beati
eiusdem festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia
Beatificationis Venerabilis Nuntii Sulprizio, servatis servandis, praedictis
in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis,
intra annum postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica
Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus ed Ordinationibus
Apostolicis ac Decretis de non cultu editis ceterisque quibuslibet contrariis.
Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu
Secretarii Sacrae Rituum Congregationis sint subscripta eiusdemque Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus eadem prorsus
fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis
Litteris, haberetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Decembris, dominica I Adventus, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 1, pp.
17-22
(1) Cfr Off. S. Agnetis.
(2) Cfr S. Ambros., De virg. I, 2; P.L. 16, 200.
(3) Matth. 11, 25.
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|