PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI PLENUS*
SANCTUS STEPHANUS PROTOMARTYR PRAECIPUUS
MUNICIPII
COTINIOLAE PATRONUS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Qui «plenus gratia et fortitudine» (Act.
Ap. 6, 8) suoque sanguine purpuratus, testis christianae fidei primus
praedicatur, Stephanus diaconus religione eximia vetustoque more in urbe
Cotiniola excolitur. Cuius intra fines duae inveniuntur aedes sacrorum, invicti
Martyris nomine decoratae, quarum alteram constat millesimo saltem nostri aevi
anno antecessisse, ac postea insignem collegialis ecclesiae titulum adeptam
esse. Intellegendum est igitur, quamvis hac de re sileant monumenta, Stephanum
iam tum esse habitum appellatumque Patronum ab illius fidelibus municipii.
Plurimum vero pietas in eum assecuta est incrementi, eum saeculo XVI civis
quidam, episcopali ornatus dignitate, Martyris reliquias nobilissimo suae
patriae muneri misit. Quae sacri corporis pars, in pretiosa condita theca,
honestissima pompa deferri solebat, cum calamitosae imminebant urbi tempestates.
Nostra autem aetate, die eius memoriae sacro redeunte, peculiaria sollemnia
peraguntur, quibus viri civili rei administrandae praepositi intersunt, secum
ferentes municipale vexillum. Cum ergo ita vigeat studium sancti Caelitis ac
veneratio, id omnes expetunt municipes, ut quem reapse habeant sui suarumque
rerum tutorem, idem iure etiam Nostraque potestate Patronus constituatur. Quod
votum, a Venerabilibus Fratribus Iosepho Battaglia, Episcopo Faventino, et
Benigno Carrara, Episcopo Imolensi, ad Nostram Sedem ampla cum suffragatione
allatum, benigne esse admittendum censemus. Itaque, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
Sanctum Stephanum, Protomartyrem, principalem apud Deum totius municipii
Cotiniolae caelestem Patronum confirmamus seu constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum
Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis