PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PIENTISSIMAE MATRIS*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILIEAE MINORIS
PAROECIALI ECCLESIAE
BEATAE MARIAE VIRGINIS A MISERICORDIA IN URBE «APIZACO»,
INTRA FINES TLAXCALENSIS DIOECESIS, CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pientissimae Matris Mariae, a Misericordia
appellatae, honori egregium templum in urbe «Apizaco» intra fines,
Tlaxcalensis dioecesis, surgere perhibetur. Quod quidem religione tam est
insigne, ut qua Sanctuarium a populo fideli impense celebretur, et opere tam
nobile, ut laude probetur communi. Cupiens vero huius ecclesiae marialis
dignitatem augere et Christifideles ad vel maius pietatis studium provocare,
Venerabilis Frater Aloisius Munive Escobar, Tlaxealensis Episcopus, vota quoque
significans cleri populique pastoralibus curis suis commissi, Nos rogavit, ut
idem templum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus
libenti animo auditis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam
Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Misericordia in urbe «Apizaco»,
intra fines Tlaxcalensis dioecesis, consecratam, ad honorem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine
insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ae permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis