PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
FELIX SANE*
SANCTUS ANTONIUS MARIA
GIANELLI, EPISCOPUS ET CONFESSOR,
DECLARATUR CAELESTIS PATRONUS AEQUE
PRINCIPALIS, UNA CUM SANCTO
COLUMBANO ABBATE, PRO TOTA BOBIENSI DIOECESI ET URBE.
Ad perpetuam rei memoriam. — Felix sane
divinoque locuples munere urbs Bobium, quam tres illustraverunt Caelites:
Columbanus Abbas, eius, saeculo septimo, veluti conditor; Henricus Imperator,
episcopalis cathedrae ex Apostolicae Sedis auctoritate, ineunte saeculo XI,
institutor; undevicesimo denique saeculo Antonius Maria Gianelli, clarus
illius civitatis Episcopus, quem Decessor Noster Pius Pp. XII, fel. rec., anno
MCMLI, in sanctorum Caelitum numerum adscripsit. Quod si praecipuus sanctus
Columbanus, sanctus vero Henricus secundarius eiusdem urbis ac dioecesis ab
antiquis temporibus habentur caelestes Patroni, sancti Antonii Mariae
Gianelli, qui vetustam illam dioecesim per octo annos pie prudenterque est
moderatus, publicum praesidium nondum est expetitum. Ipse tamen e suo sepulcro,
in cathedralis ecclesiae crypta posito, «defunctus adhuc loquitur» (Hebr.,
11, 4) praeclarisque fortitudinis et caritatis exemplis sacerdotes sacrorumque
alumnos monet, immo et fideles, quorum pietate valde honoratur et colitur.
Cupiens autem tantam in sanctum illum Confessorem, Episcoporum lumen atque gloriam, religionem provehere, Venerabilis Frater Petrus Zuccarino, Episcopus
Bobiensis, enixis Nos adiit precibus, ut eundem Caelitem totius Bobiensis
dioecesis apud Deum Patronum aeque principalem una cum sancto Columbano benigne
declarare dignaremur. Nos autem, quibus pietatis incrementum inter fideles
maxime cordi est, huiusmodi precibus obsecundare perlibenter statuimus.
Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ae matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Sanctum Antonium Mariam Gianelli, Episcopum et Confessorem,
Bobiensis urbis et totius dioecesis caelestem Patronum aeque principalem
una cum Sancto Columbano Abbate renuntiamus, facimus, constituimus, omnibus
et singulis honoribus et privilegiis liturgicis adiectis, quae praecipuis
locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos pertinent seu pertinere
poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secur super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri
primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis