 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
HILDESIAE DECUS*
TITULUS AE PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
PAROECIALI ECCLESIAE
SANCTI GODEHARDI IN URBE HILDESIA CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Hildesiae decus merito habetur
templum paroeciale Sancto Godehardo, eius sedia Episcopo, dicatum, quod
antiquitate, magnificentia, religione plurimum commendatur. Quae ecclesia, anno
MCXXXIII exstrui coepta una cum continenti coenobio monachorum ex Ordine Sancti
Benedicti, propter molis amplitudinem, structurae singularem venustatem,
praeclara ornamenta artis peritorum animos ad se convertit. Sed pietatis etiam
est domicilium egregium, siquidem ibi post dissolutum monasterium vita
paroecialis viget et sacris ritibus agendis sedula cura adhibetur; id etiam
memorandum, deleto bellica calamitate templo cathedrali Hildesheiensi, hanc
Sancti Godehardi ecclesiam quindecim annos principem religionis sedem eius
dioecesis fuisse. Quibus rebus permotus, Venerabilis Frater Henricus Maria
Janssen, Hildesheiensis Episcopus, Nos rogavit, ut eiusdem ecclesiae honorem,
Basilicae Minoris nomine ac iure tributo, benigne augeremus. Quibus precibus
libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam,
Deo in honorem Sancti Godehardi Hildesiae consecratam, ad dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem
nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VII mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, p. 973
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|